      
      
      
      
      
      
      
      
      
      
             PUBLI VERGILI MARONIS  
                    AENEIDOS  
                    LIBER I  

ARMA virumque cano, Troiae qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora,
multum ille et terris iactatus et alto vi superum
saevae memorem Iunonis ob iram; multa quoque et
bello passus, dum conderet urbem, inferretque deos
Latio, genus unde Latinum, Albanique patres, atque
altae moenia Romae.   
     Musa, mihi causas memora, quo numine laeso,
quidve dolens, regina deum tot volvere casus
insignem pietate virum, tot adire labores
impulerit.  Tantaene animis caelestibus irae?  
     Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,
Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe ostia,
dives opum studiisque asperrima belli; quam Iuno
fertur terris magis omnibus unam posthabita
coluisse Samo; hic illius arma, hic currus fuit;
hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant,
iam tum tenditque fovetque.  Progeniem sed enim
Troiano a sanguine duci audierat, Tyrias olim quae
verteret arces; hinc populum late regem belloque
superbum venturum excidio Libyae: sic volvere
Parcas.  Id metuens, veterisque memor Saturnia
belli, prima quod ad Troiam pro caris gesserat
Argis--- necdum etiam causae irarum saevique
dolores exciderant animo: manet alta mente
repostum iudicium Paridis spretaeque iniuria
formae, et genus invisum, et rapti Ganymedis
honores.  His accensa super, iactatos aequore toto
Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,
arcebat longe Latio, multosque per annos errabant,
acti fatis, maria omnia circum.  Tantae molis erat
Romanam condere gentem!  
     Vix e conspectu Siculae telluris in altum
vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant,
cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus,
haec secum: `Mene incepto desistere victam, nec
posse Italia Teucrorum avertere regem? Quippe
vetor fatis.  Pallasne exurere classem Argivom
atque ipsos potuit submergere ponto, unius ob
noxam et furias Aiacis Oilei? Ipsa, Iovis rapidum
iaculata e nubibus ignem, disiecitque rates
evertitque aequora ventis, illum expirantem
transfixo pectore flammas turbine corripuit
scopuloque infixit acuto.  Ast ego, quae divom
incedo regina, Iovisque et soror et coniunx, una
cum gente tot annos bella gero! Et quisquam numen
Iunonis adoret praeterea, aut supplex aris imponet
honorem?'  
     Talia flammato secum dea corde volutans
nimborum in patriam, loca feta furentibus austris,
Aeoliam venit.  Hic vasto rex Aeolus antro
luctantes ventos tempestatesque sonoras imperio
premit ac vinclis et carcere frenat.  Illi
indignantes magno cum murmure montis circum
claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce sceptra
tenens, mollitque animos et temperat iras.  Ni
faciat, maria ac terras caelumque profundum quippe
ferant rapidi secum verrantque per auras.  Sed
pater omnipotens speluncis abdidit atris, hoc
metuens, molemque et montis insuper altos
imposuit, regemque dedit, qui foedere certo et
premere et laxas sciret dare iussus habenas.  Ad
quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:  
     `Aeole, namque tibi divom pater atque hominum
rex et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, Ilium
in Italiam portans victosque Penates: incute vim
ventis submersasque obrue puppes, aut age diversos
et disiice corpora ponto.  Sunt mihi bis septem
praestanti corpore nymphae, quarum quae forma
pulcherrima Deiopea, conubio iungam stabili
propriamque dicabo, omnis ut tecum meritis pro
talibus annos exigat, et pulchra faciat te prole
parentem.'  
     Aeolus haec contra: `Tuus, O regina, quid
optes explorare labor; mihi iussa capessere fas
est.  Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra
Iovemque concilias, tu das epulis accumbere divom,
nimborumque facis tempestatumque potentem.'  
     Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
impulit in latus: ac venti, velut agmine facto,
qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque a sedibus imis una
Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
Insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes caelumque diemque Teucrorum
ex oculis; ponto nox incubat atra.  Iutonuere poli,
et crebris micat ignibus aether, praesentemque
viris intentant omnia mortem.   
     Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra:
ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas
talia voce refert: `O terque quaterque beati, quis
ante ora patrum Troiae sub moenibus altis contigit
oppetere! O Danaum fortissime gentis Tydide! Mene
Iliacis occumbere campis non potuisse, tuaque
animam hanc effundere dextra, saevus ubi Aeacidae
telo iacet Hector, ubi ingens Sarpedon, ubi tot
Simois correpta sub undis scuta virum galeasque et
fortia corpora volvit?'  
     Talia iactanti stridens Aquilone procella
velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi; tum prora avertit, et undis dat
latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons.  Hi
summo in flucta pendent; his unda dehiscens terram
inter fluctus aperit; furit aestus harenis.  Tris
Notus abreptas in saxa latentia torquet--- saxa
vocant Itali mediis quae in fluctibus aras---
dorsum immane mari summo; tris Eurus ab alto in
brevia et Syrtis urguet, miserabile visu,
inliditque vadis atque aggere cingit harenae.
Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, ipsius
ante oculos ingens a vertice pontus in puppim
ferit: excutitur pronusque magister volvitur in
caput; ast illam ter fluctus ibidem torquet agens
circum, et rapidus vorat aequore vortex.  Adparent
rari nantes in gurgite vasto, arma virum,
tabulaeque, et Troia gaza per undas.  Iam validam
Ilionei navem, iam fortis Achati, et qua vectus
Abas, et qua grandaevus Aletes, vicit hiems; laxis
laterum compagibus omnes accipiunt inimicum
imbrem, rimisque fatiscunt.   
     Interea magno misceri murmure pontum,
emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis stagna
refusa vadis, graviter commotus; et alto
prospiciens, summa placidum caput extulit unda.
Disiectam Aeneae, toto videt aequore classem,
fluctibus oppressos Troas caelique ruina, nec
latuere doli fratrem Iunonis et irae.  Eurum ad se
Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur:  
     `Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?
Iam caelum terramque meo sine numine, venti,
miscere, et tantas audetis tollere moles? Quos
ego---sed motos praestat componere fluctus.  Post
mihi non simili poena commissa luetis.  Maturate
fugam, regique haec dicite vestro: non illi
imperium pelagi saevumque tridentem, sed mihi
sorte datum.  Tenet ille immania saxa, vestras,
Eure, domos; illa se iactet in aula Aeolus, et
clauso ventorum carcere regnet.'  
     Sic ait, et dicto citius tumida aequora
placat, collectasque fugat nubes, solemque
reducit.  Cymothoe simul et Triton adnixus acuto
detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti; et
vastas aperit syrtis, et temperat aequor, atque
rotis summas levibus perlabitur undas.  Ac veluti
magno in populo cum saepe coorta est seditio,
saevitque animis ignobile volgus, iamque faces et
saxa volant---furor arma ministrat; tum, pietate
gravem ac meritis si forte virum quem conspexere,
silent, arrectisque auribus adstant; ille regit
dictis animos, et pectora mulcet,--- sic cunctus
pelagi cecidit fragor, aequora postquam
prospiciens genitor caeloque invectus aperto
flectit equos, curruque volans dat lora secundo.   
     Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu
contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.
Est in secessu longo locus: insula portum efficit
obiectu laterum, quibus omnis ab alto frangitur
inque sinus scindit sese unda reductos.  Hinc atque
hinc vastae rupes geminique minantur in caelum
scopuli, quorum sub vertice late aequora tuta
silent; tum silvis scaena coruscis desuper
horrentique atrum nemus imminet umbra.  Fronte sub
adversa scopulis pendentibus antrum, intus aquae
dulces vivoque sedilia saxo, nympharum domus: hic
fessas non vincula navis ulla tenent, unco non
alligat ancora morsu.  Huc septem Aeneas collectis
navibus omni ex numero subit; ac magno telluris
amore egressi optata potiuntur Troes harena, et
sale tabentis artus in litore ponunt.  Ac primum
silici scintillam excudit Achates, succepitque
ignem foliis, atque arida circum nutrimenta dedit,
rapuitque in fomite flammam.  Tum Cererem corruptam
undis Cerealiaque arma expediunt fessi rerum,
frugesque receptas et torrere parant flammis et
frangere saxo.   
     Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem
prospectum late pelago petit, Anthea si quem
iactatum vento videat Phrygiasque biremis, aut
Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.  Navem in
conspectu nullam, tris litore cervos prospicit
errantis; hos tota armenta sequuntur a tergo, et
longum per vallis pascitur agmen.  Constitit hic,
arcumque manu celerisque sagittas corripuit, fidus
quae tela gerebat Achates; ductoresque ipsos
primum, capita alta ferentis cornibus arboreis,
sternit, tum volgus, et omnem miscet agens telis
nemora inter frondea turbam; nec prius absistit,
quam septem ingentia victor corpora fundat humi,
et numerum cum navibus aequet.  Hinc portum petit,
et socios partitur in omnes.  Vina bonus quae
deinde cadis onerarat Acestes litore Trinacrio
dederatque abeuntibus heros, dividit, et dictis
maerentia pectora mulcet:  
     `O socii---neque enim ignari sumus ante
malorum--- O passi graviora, dabit deus his quoque
finem.  Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis
accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa experti:
revocate animos, maestumque timorem mittite:
forsan et haec olim meminisse iuvabit.  Per varios
casus, per tot discrimina rerum tendimus in
Latium; sedes ubi fata quietas ostendunt; illic
fas regna resurgere Troiae.  Durate, et vosmet
rebus servate secundis.'  
     Talia voce refert, curisque ingentibus aeger
spem voltu simulat, premit altum corde dolorem.
Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris;
tergora deripiunt costis et viscera nudant; pars
in frusta secant veribusque trementia figunt;
litore aena locant alii, flammasque ministrant.
Tum victu revocant vires, fusique per herbam
implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.
Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae,
amissos longo socios sermone requirunt, spemque
metumque inter dubii, seu vivere credant, sive
extrema pati nec iam exaudire vocatos.  Praecipue
pius Aeneas nunc acris Oronti, nunc Amyci casum
gemit et crudelia secum fata Lyci, fortemque Gyan,
fortemque Cloanthum.   
     Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo
despiciens mare velivolum terrasque iacentis
litoraque et latos populos, sic vertice caeli
constitit, et Libyae defixit lumina regnis.  Atque
illum talis iactantem pectore curas tristior et
lacrimis oculos suffusa nitentis adloquitur Venus:
`O qui res hominumque deumque aeternis regis
imperiis, et fulmine terres, quid meus Aeneas in
te committere tantum, quid Troes potuere, quibus,
tot funera passis, cunctus ob Italiam terrarum
clauditur orbis? Certe hinc Romanos olim,
volventibus annis, hinc fore ductores, revocato a
sanguine Teucri, qui mare, qui terras omni dicione
tenerent, pollicitus, quae te, genitor, sententia
vertit? Hoc equidem occasum Troiae tristisque
ruinas solabar, fatis contraria fata rependens;
nunc eadem fortuna viros tot casibus actos
insequitur.  Quem das finem, rex magne, laborum?
Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illyricos
penetrare sinus, atque intima tutus regna
Liburnorum, et fontem superare Timavi, unde per
ora novem vasto cum murmure montis it mare
proruptum et pelago premit arva sonanti.  Hic tamen
ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum, et
genti nomen dedit, armaque fixit Troia; nunc
placida compostus pace quiescit: nos, tua
progenies, caeli quibus adnuis arcem, navibus
(infandum!) amissis, unius ob iram prodimur atque
Italis longe disiungimur oris.  Hic pietatis honos?
Sic nos in sceptra reponis?'  

Olli subridens hominum sator atque deorum, voltu,
quo caelum tempestatesque serenat, oscula libavit
natae, dehinc talia fatur: `Parce metu, Cytherea:
manent immota tuorum fata tibi; cernes urbem et
promissa Lavini moenia, sublimemque feres ad
sidera caeli magnanimum Aenean; neque me sententia
vertit.  Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura
remordet, longius et volvens fatorum arcana
movebo) bellum ingens geret Italia, populosque
feroces contundet, moresque viris et moenia ponet,
tertia dum Latio regnantem viderit aestas,
ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.  At
puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
additur,---Ilus erat, dum res stetit Ilia
regno,--- triginta magnos volvendis mensibus orbis
imperio explebit, regnumque ab sede Lavini
transferet, et longam multa vi muniet Albam.  Hic
iam ter centum totos regnabitur annos gente sub
Hectorea, donec regina sacerdos, Marte gravis,
geminam partu dabit Ilia prolem.  Inde lupae fulvo
nutricis tegmine laetus Romulus excipiet gentem,
et Mavortia condet moenia, Romanosque suo de
nomine dicet.  His ego nec metas rerum nec tempora
pono; imperium sine fine dedi.  Quin aspera Iuno,
quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,
consilia in melius referet, mecumque fovebit
Romanos rerum dominos gentemque togatam: sic
placitum.  Veniet lustris labentibus aetas, cum
domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas servitio
premet, ac victis dominabitur Argis.  Nascetur
pulchra Troianus origine Caesar, imperium oceano,
famam qui terminet astris,--- Iulius, a magno
demissum nomen Iulo.  Hunc tu olim caelo, spoliis
Orientis onustum, accipies secura; vocabitur hic
quoque votis.  Aspera tum positis mitescent saecula
bellis; cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre
Quirinus, iura dabunt; dirae ferro et compagibus
artis claudentur Belli portae; Furor impius intus,
saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis
post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.'  
     Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto,
ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces
hospitio Teucris, ne fati nescia Dido finibus
arceret: volat ille per aera magnum remigio
alarum, ac Libyae citus adstitit oris.  Et iam
iussa facit, ponuntque ferocia Poeni corda volente
deo; in primis regina quietum accipit in Teucros
animum mentemque benignam.   
     At pius Aeneas, per noctem plurima volvens,
ut primum lux alma data est, exire locosque
explorare novos, quas vento accesserit oras, qui
teneant, nam inculta videt, hominesne feraene,
quaerere constituit, sociisque exacta referre
Classem in convexo nemorum sub rupe cavata
arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
occulit; ipse uno graditur comitatus Achate, bina
manu lato crispans hastilia ferro.   
     Cui mater media sese tulit obvia silva,
virginis os habitumque gerens, et virginis arma
Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat
Harpalyce, volucremque fuga praevertitur Hebrum.
Namque umeris de more habilem suspenderat arcum
venatrix, dederatque comam diffundere ventis, nuda
genu, nodoque sinus collecta fluentis.  Ac prior,
`Heus' inquit `iuvenes, monstrate mearum vidistis
si quam hic errantem forte sororum, succinctam
pharetra et maculosae tegmine lyncis, aut
spumantis apri cursum clamore prementem.'  
     Sic Venus; et Veneris contra sic filius
orsus: `Nulla tuarum audita mihi neque visa
sororum--- O quam te memorem, virgo? Namque haud
tibi voltus mortalis, nec vox hominem sonat: O,
dea certe--- an Phoebi soror? an nympharum
sanguinis una?--- sis felix, nostrumque leves,
quaecumque, laborem, et, quo sub caelo tandem,
quibus orbis in oris iactemur, doceas.  Ignari
hominumque locorumque erramus, vento huc vastis et
fluctibus acti: multa tibi ante aras nostra cadet
hostia dextra.'  
     Tum Venus: `Haud equidem tali me dignor
honore; virginibus Tyriis mos est gestare
pharetram, purpureoque alte suras vincire
cothurno.  Punica regna vides, Tyrios et Agenoris
urbem; sed fines Libyci, genus intractabile bello.
Imperium Dido Tyria regit urbe profecta, germanum
fugiens.  Longa est iniuria, longae ambages; sed
summa sequar fastigia rerum.   
     `Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri
Phoenicum, et magno miserae dilectus amore, cui
pater intactam dederat, primisque iugarat
ominibus.  Sed regna Tyri germanus habebat
Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes.  Quos
inter medius venit furor.  Ille Sychaeum impius
ante aras, atque auri caecus amore, clam ferro
incautum superat, securus amorum germanae;
factumque diu celavit, et aegram, multa malus
simulans, vana spe lusit amantem.  Ipsa sed in
somnis inhumati venit imago coniugis, ora modis
attollens pallida miris, crudeles aras traiectaque
pectora ferro nudavit, caecumque domus scelus omne
retexit.  Tum celerare fugam patriaque excedere
suadet, auxiliumque viae veteres tellure recludit
thesauros, ignotum argenti pondus et auri.  His
commota fugam Dido sociosque parabat: conveniunt,
quibus aut odium crudele tyranni aut metus acer
erat; navis, quae forte paratae, corripiunt,
onerantque auro: portantur avari Pygmalionis opes
pelago; dux femina facti.  Devenere locos, ubi nunc
ingentia cernis moenia surgentemque novae
Karthaginis arcem, mercatique solum, facti de
nomine Byrsam, taurino quantum possent circumdare
tergo.  Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab
oris, quove tenetis iter? `Quaerenti talibus ille
suspirans, imoque trahens a pectore vocem:  
     `O dea, si prima repetens ab origine pergam,
et vacet annalis nostrorum audire laborum, ante
diem clauso componat Vesper Olympo.  Nos Troia
antiqua, si vestras forte per auris Troiae nomen
iit, diversa per aequora vectos forte sua Libycis
tempestas adpulit oris.  Sum pius Aeneas, raptos
qui ex hoste Penates classe veho mecum, fama super
aethera notus.  Italiam quaero patriam et genus ab
Iove summo.  Bis denis Phrygium conscendi navibus
aequor, matre dea monstrante viam, data fata
secutus; vix septem convolsae undis Euroque
supersunt.  Ipse ignotus, egens, Libyae deserta
peragro, Europa atque Asia pulsus.' Nec plura
querentem passa Venus medio sic interfata dolore
est:  
     `Quisquis es, haud, credo, invisus
caelestibus auras vitalis carpis, Tyriam qui
adveneris urbem.  Perge modo, atque hinc te reginae
ad limina perfer, Namque tibi reduces socios
classemque relatam nuntio, et in tutum versis
aquilonibus actam, ni frustra augurium vani
docuere parentes.  Aspice bis senos laetantis
agmine cycnos, aetheria quos lapsa plaga Iovis
ales aperto turbabat caelo; nunc terras ordine
longo aut capere, aut captas iam despectare
videntur: ut reduces illi ludunt stridentibus
alis, et coetu cinxere polum, cantusque dedere,
haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum aut
portum tenet aut pleno subit ostia velo.  Perge
modo, et, qua te ducit via, dirige gressum.'  
     Dixit, et avertens rosea cervice refulsit,
ambrosiaeque comae divinum vertice odorem
spiravere, pedes vestis defluxit ad imos, et vera
incessu patuit dea.  Ille ubi matrem adgnovit, tali
fugientem est voce secutus: `Quid natum totiens,
crudelis tu quoque, falsis iudis imaginibus? Cur
dextrae iungere dextram non datur, ac veras audire
et reddere voces?'  
     Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit:
at Venus obscuro gradientes aere saepsit, et multo
nebulae circum dea fudit amictu, cernere ne quis
eos, neu quis contingere posset, molirive moram,
aut veniendi poscere causas.  Ipsa Paphum sublimis
abit, sedesque revisit laeta suas, ubi templum
illi, centumque Sabaeo ture calent arae, sertisque
recentibus halant.   
     Corripuere viam interea, qua semita monstrat.
Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi
imminet, adversasque adspectat desuper arces.
Miratur molem Aeneas, magalia quondam, miratur
portas strepitumque et strata viarum.  Instant
ardentes Tyrii pars ducere muros, molirique arcem
et manibus subvolvere saxa, pars optare locum
tecto et concludere sulco.  [Iura magistratusque
legunt sanctumque senatum;] hic portus alii
effodiunt; hic alta theatris fundamenta locant
alii, immanisque columnas rupibus excidunt,
scaenis decora alta futuris.  Qualis apes aestate
nova per florea rura exercet sub sole labor, cum
gentis adultos educunt fetus, aut cum liquentia
mella stipant et dulci distendunt nectare cellas,
aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto
ignavom fucos pecus a praesepibus arcent: fervet
opus, redolentque thymo fragrantia mella.  `O
fortunati, quorum iam moenia surgunt!' Aeneas ait,
et fastigia suspicit urbis.  Infert se saeptus
nebula, mirabile dictu, per medios, miscetque
viris, neque cernitur ulli.   
     Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra,
quo primum iactati undis et turbine Poeni effodere
loco signum, quod regia Iuno monstrarat, caput
acris equi; sic nam fore bello egregiam et facilem
victu per saecula gentem.  Hic templum Iunoni
ingens Sidonia Dido condebat, donis opulentum et
numine divae, aerea cui gradibus surgebant limina,
nexaeque aere trabes, foribus cardo stridebat
aenis.  Hoc primum in luco nova res oblata timorem
leniit, hic primum Aeneas sperare salutem ausus,
et adflictis melius confidere rebus.  Namque sub
ingenti lustrat dum singula templo, reginam
opperiens, dum, quae fortuna sit urbi,
artificumque manus inter se operumque laborem
miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas, bellaque
iam fama totum volgata per orbem, Atridas,
Priamumque, et saevum ambobus Achillem.  Constitit,
et lacrimans, `Quis iam locus' inquit `Achate,
quae regio in terris nostri non plena laboris? En
Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi; sunt
lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.  Solve
metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.' Sic
ait, atque animum pictura pascit inani, multa
gemens, largoque umectat flumine voltum.   
     Namque videbat, uti bellantes Pergama circum
hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus, hac
Phryges, instaret curru cristatus Achilles.  Nec
procul hinc Rhesi niveis tentoria velis adgnoscit
lacrimans, primo quae prodita somno Tydides multa
vastabat caede cruentus, ardentisque avertit equos
in castra, prius quam pabula gustassent Troiae
Xanthumque bibissent.  Parte alia fugiens amissis
Troilus armis, infelix puer atque impar congressus
Achilli, fertur equis, curruque haeret resupinus
inani, lora tenens tamen; huic cervixque comaeque
trahuntur per terram, et versa pulvis inscribitur
hasta.  Interea ad templum non aequae Palladis
ibant crinibus Iliades passis peplumque ferebant,
suppliciter tristes et tunsae pectora palmis; diva
solo fixos oculos aversa tenebat.  Ter circum
Iliacos raptaverat Hectora muros, exanimumque auro
corpus vendebat Achilles.  Tum vero ingentem
gemitum dat pectore ab imo, ut spolia, ut currus,
utque ipsum corpus amici, tendentemque manus
Priamum conspexit inermis.  Se quoque principibus
permixtum adgnovit Achivis, Eoasque acies et nigri
Memnonis arma.  Ducit Amazonidum lunatis agmina
peltis Penthesilea furens, mediisque in milibus
ardet, aurea subnectens exsertae cingula mammae,
bellatrix, audetque viris concurrere virgo.   
     Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,
dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno,
regina ad templum, forma pulcherrima Dido,
incessit magna iuvenum stipante caterva.  Qualis in
Eurotae ripis aut per iuga Cynthi exercet Diana
choros, quam mille secutae hinc atque hinc
glomerantur oreades; illa pharetram fert umero,
gradiensque deas supereminet omnis: Latonae
tacitum pertemptant gaudia pectus: talis erat
Dido, talem se laeta ferebat per medios, instans
operi regnisque futuris.  Tum foribus divae, media
testudine templi, saepta armis, solioque alte
subnixa resedit.  Iura dabat legesque viris,
operumque laborem partibus aequabat iustis, aut
sorte trahebat: cum subito Aeneas concursu
accedere magno Anthea Sergestumque videt fortemque
Cloanthum, Teucrorumque alios, ater quos aequore
turbo dispulerat penitusque alias avexerat oras.
Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates
laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras
ardebant; sed res animos incognita turbat.
Dissimulant, et nube cava speculantur amicti, quae
fortuna viris, classem quo litore linquant, quid
veniant; cunctis nam lecti navibus ibant, orantes
veniam, et templum clamore petebant.   
     Postquam introgressi et coram data copia
fandi, axumus Ilioneus placido sic pectore coepit:
`O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem
iustitiaque dedit gentis frenare superbas, Troes
te miseri, ventis maria omnia vecti, oramus,
prohibe infandos a navibus ignis, parce pio
generi, et propius res aspice nostras.  Non nos aut
ferro Libycos populare Penatis venimus, aut raptas
ad litora vertere praedas; non ea vis animo, nec
tanta superbia victis.  Est locus, Hesperiam Grai
cognomine dicunt, terra antiqua, potens armis
atque ubere glaebae; Oenotri coluere viri; nunc
fama minores Italiam dixisse ducis de nomine
gentem.  Hic cursus fuit: cum subito adsurgens
fluctu nimbosus Orion in vada caeca tulit,
penitusque procacibus austris perque undas,
superante salo, perque invia saxa dispulit; huc
pauci vestris adnavimus oris.  Quod genus hoc
hominum? Quaeve hunc tam barbara morem permittit
patria? Hospitio prohibemur harenae; bella cient,
primaque vetant consistere terra.  Si genus humanum
et mortalia temnitis arma at sperate deos memores
fandi atque nefandi.   
     `Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter,
nec pietate fuit, nec bello maior et armis.  Quem
si fata virum servant, si vescitur aura aetheria,
neque adhuc crudelibus occubat umbris, non metus;
officio nec te certasse priorem poeniteat.  Sunt et
Siculis regionibus urbes arvaque, Troianoque a
sanguine clarus Acestes.  Quassatam ventis liceat
subducere classem, et silvis aptare trabes et
stringere remos: si datur Italiam, sociis et rege
recepto, tendere, ut Italiam laeti Latiumque
petamus; sin absumpta salus, et te, pater optume
Teucrum, pontus habet Lybiae, nec spes iam restat
Iuli, at freta Sicaniae saltem sedesque paratas,
unde huc advecti, regemque petamus Acesten.'  
     Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant
Dardanidae.   
     Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur:
`Solvite corde metum, Teucri, secludite curas.  Res
dura et regni novitas me talia cogunt moliri, et
late finis custode tueri.  Quis genus Aeneadum,
quis Troiae nesciat urbem, virtutesque virosque,
aut tanti incendia belli? Non obtusa adeo gestamus
pectora Poeni, nec tam aversus equos Tyria Sol
iungit ab urbe.  Seu vos Hesperiam magnam
Saturniaque arva, sive Erycis finis regemque
optatis Acesten, auxilio tutos dimittam, opibusque
iuvabo.  Voltis et his mecum pariter considere
regnis; urbem quam statuo vestra est, subducite
navis; Tros Tyriusque mihi nullo discrimine
agetur.  Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem
adforet Aeneas! Equidem per litora certos dimittam
et Libyae lustrare extrema iubebo, si quibus
eiectus silvis aut urbibus errat.'  
     His animum arrecti dictis et fortis Achates
et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem ardebant.
Prior Aenean compellat Achates: `Nate dea, quae
nunc animo sententia surgit? omnia tuta vides,
classem sociosque receptos.  Unus abest, medio in
fluctu quem vidimus ipsi submersum; dictis
respondent cetera matris.'  
     Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente
scindit se nubes et in aethera purgat apertum.
Restitit Aeneas claraque in luce refulsit, os
urnerosque deo similis; namque ipsa decoram
caesariem nato genetrix lumenque iuventae
purpureum et laetos oculis adflarat honores: quale
manus addunt ebori decus, aut ubi flavo argentum
Pariusve lapis circumdatur auro.   
     Tum sic reginam adloquitur, cunctisque
repente improvisus ait: `Coram, quem quaeritis,
adsum, Troius Aeneas, Lybicis ereptus ab undis.  O
sola infandos Troiae miserata labores, quae nos,
reliquias Danaum, terraeque marisque omnibus
exhaustos iam casibus, omnium egenos, urbe, domo,
socias, grates persolvere dignas non opis est
nostrae, Dido, nec quicquid ubique est gentis
Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.  Di tibi,
si qua pios respectant numina, si quid usquam
iustitia est et mens sibi conscia recti, praemia
digna ferant.  Quae te tam laeta tulerunt saecula?
Qui tanti talem genuere parentes? In freta dum
fluvii current, dum montibus umbrae lustrabunt
convexa, polus dum sidera pascet, semper honos
nomenque tuum laudesque manebunt, quae me cumque
vocant terrae.' Sic fatus, amicum Ilionea petit
dextra, laevaque Serestum, post alios, fortemque
Gyan fortemque Cloanthum.   
     Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido, casu
deinde viri tanto, et sic ore locuta est: `Quis
te, nate dea, per tanta pericula casus insequitur?
Quae vis immanibus applicat oris? Tune ille
Aeneas, quem Dardanio Anchisae alma Venus Phrygii
genuit Simoentis ad undam? Atque equidem Teucrum
memini Sidona venire finibus expulsum patriis,
nova regna petentem auxilio Beli; genitor tum
Belus opimam vastabat Cyprum, et victor dicione
tenebat.  Tempore iam ex illo casus mihi cognitus
urbis Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi.
Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat, seque
ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.  Quare
agite, O tectis, iuvenes, succedite nostris.  Me
quoque per multos similis fortuna labores iactatam
hac demum voluit consistere terra.  Non ignara
mali, miseris succurrere disco.'  
     Sic memorat; simul Aenean in regia ducit
tecta, simul divom templis indicit honorem.  Nec
minus interea sociis ad litora mittit viginti
tauros, magnorum horrentia centum terga suum,
pinguis centum cum matribus agnos, munera
laetitiamque dii.   
     At domus interior regali splendida luxu
instruitur, mediisque parant convivia tectis: arte
laboratae vestes ostroque superbo, ingens argentum
mensis, caelataque in auro fortia facta patrum,
series longissima rerum per tot ducta viros
antiqua ab origine gentis.   
     Aeneas (neque enim patrius consistere mentem
passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten,
Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat;
omnis in Ascanio cari stat cura parentis.  Munera
praeterea, Iliacis erepta ruinis, ferre iubet,
pallam signis auroque rigentem, et circumtextum
croceo velamen acantho, ornatus Argivae Helenae,
quos illa Mycenis, Pergama cum peteret
inconcessosque hymenaeos, extulerat, matris Ledae
mirabile donum: praeterea sceptrum, Ilione quod
gesserat olim, maxima natarum Priami, colloque
monile bacatum, et duplicem gemmis auroque
coronam.  Haec celerans ita ad naves tendebat
Achates.   
     At Cytherea novas artes, nova pectore versat
Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido pro
dulci Ascanio veniat, donisque furentem incendat
reginam, atque ossibus implicet ignem; quippe
domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis; urit
atrox Iuno, et sub noctem cura recursat.  Ergo his
aligerum dictis adfatur Amorem:  
     `Nate, meae vires, mea magna potentia solus,
nate, patris summi qui tela Typhoia temnis, ad te
confugio et supplex tua numina posco.  Frater ut
Aeneas pelago tuus omnia circum litora iactetur
odiis Iunonis iniquae, nota tibi, et nostro
doluisti saepe dolore.  Hunc Phoenissa tenet Dido
blandisque moratur vocibus; et vereor, quo se
Iunonia vertant hospitia; haud tanto cessabit
cardine rerum.  Quocirca capere ante dolis et
cingere flamma reginam meditor, ne quo se numine
mutet, sed magno Aeneae mecum teneatur amore.  Qua
facere id possis, nostram nunc accipe mentem.
Regius accitu cari genitoris ad urbem Sidoniam
puer ire parat, mea maxima cura, dona ferens,
pelago et flammis restantia Troiae: hunc ego
sopitum somno super alta Cythera aut super Idalium
sacrata sede recondam, ne qua scire dolos mediusve
occurrere possit.  Tu faciem illius noctem non
amplius unam falle dolo, et notos pueri puer indue
voltus, ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido
regalis inter mensas laticemque Lyaeum, cum dabit
amplexus atque oscula dulcia figet, occultum
inspires ignem fallasque veneno.'  
     Paret Amor dictis carae genetricis, et alas
exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.  At Venus
Ascanio placidam per membra quietem inrigat, et
fotum gremio dea tollit in altos Idaliae lucos,
ubi mollis amaracus illum floribus et dulci
adspirans complectitur umbra.   
     Iamque ibat dicto parens et dona Cupido regia
portabat Tyriis, duce laetus Achate.  Cum venit,
aulaeis iam se regina superbis aurea composuit
sponda mediamque locavit.  Iam pater Aeneas et iam
Troiana iuventus conveniunt, stratoque super
discumbitur ostro.  Dant famuli manibus lymphas,
Cereremque canistris expediunt, tonsisque ferunt
mantelia villis.  Quinquaginta intus famulae,
quibus ordine longam cura penum struere, et
flammis adolere Penatis; centum aliae totidemque
pares aetate ministri, qui dapibus mensas onerent
et pocula ponant.  Nec non et Tyrii per limina
laeta frequentes convenere, toris iussi discumbere
pictis.  Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum
flagrantisque dei voltus simulataque verba,
[pallamque et pictum croceo velamen acantho.]
Praecipue infelix, pesti devota futurae, expleri
mentem nequit ardescitque tuendo Phoenissa, et
pariter puero donisque movetur.  Ille ubi complexu
Aeneae colloque pependit et magnum falsi implevit
genitoris amorem, reginam petit haec oculis, haec
pectore toto haeret et interdum gremio fovet,
inscia Dido, insidat quantus miserae deus; at
memor ille matris Acidaliae paulatim abolere
Sychaeum incipit, et vivo temptat praevertere
amore iam pridem resides animos desuetaque corda.  
     Postquam prima quies epulis, mensaeque
remotae, crateras magnos statuunt et vina
coronant.  Fit strepitus tectis, vocemque per ampla
volutant atria; dependent lychni laquearibus
aureis incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
Hic regina gravem gemmis auroque poposcit
implevitque mero pateram, quam Belus et omnes a
Belo soliti; tum facta silentia tectis: `Iuppiter,
hospitibus nam te dare iura loquuntur, hunc laetum
Tyriisque diem Troiaque profectis esse velis,
nostrosque huius meminisse minores.  Adsit
laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno; et vos, O,
coetum, Tyrii, celebrate faventes.' Dixit, et in
mensam laticum libavit honorem, primaque, libato,
summo tenus attigit ore, tum Bitiae dedit
increpitans; ille impiger hausit spumantem
pateram, et pleno se proluit auro post alii
proceres.  Cithara crinitus Iopas personat aurata,
docuit quem maximus Atlas.  Hic canit errantem
lunam solisque labores; unde hominum genus et
pecudes; unde imber et ignes; Arcturum pluviasque
Hyadas geminosque Triones; quid tantum Oceano
properent se tinguere soles hiberni, vel quae
tardis mora noctibus obstet.  Ingeminant plausu
Tyrii, Troesque sequuntur.  Nec non et vario noctem
sermone trahebat infelix Dido, longumque bibebat
amorem, multa super Priamo rogitans, super Hectore
multa; nunc quibus Aurorae venisset filius armis,
nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles.
`Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobis
insidias,' inquit, `Danaum, casusque tuorum,
erroresque tuos; nam te iam septima portat omnibus
errantem terris et fluctibus aestas.'