      
      
      
      
      
      
      
      
      
      
             PUBLI VERGILI MARONIS  
                    AENEIDOS  
                    LIBER IV  

AT regina gravi iamdudum saucia cura volnus alit
venis, et caeco carpitur igni.  Multa viri virtus
animo, multusque recursat gentis honos: haerent
infixi pectore voltus verbaque, nec placidam
membris dat cura quietem.  Postera Phoebea
lustrabat lampade terras, umentemque Aurora polo
dimoverat umbram, cum sic unanimam adloquitur male
sana sororem: `Anna soror, quae me suspensam
insomnia terrent! Quis novus hic nostris successit
sedibus hospes, quem sese ore ferens, quam forti
pectore et armis! Credo equidem, nec vana fides,
genus esse deorum.  Degeneres animos timor arguit:
heu, quibus ille iactatus fatis! Quae bella
exhausta canebat! Si mihi non animo fixum
immotumque sederet, ne cui me vinclo vellem
sociare iugali, postquam primus amor deceptam
morte fefellit; si non pertaesum thalami taedaeque
fuisset, huic uni forsan potui succumbere culpae.
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei
coniugis et sparsos fraterna caede Penatis, solus
hic inflexit sensus, animumque labantem impulit:
adgnosco veteris vestigia flammae.  Sed mihi vel
tellus optem prius ima dehiscat, vel Pater
omnipotens adigat me fulmine ad umbras, pallentis
umbras Erebi noctemque profundam, ante, Pudor,
quam te violo, aut tua iura resolvo.  Ille meos,
primus qui me sibi iunxit, amores abstulit; ille
habeat secum servetque sepulchro.' Sic effata
sinum lacrirmis implevit obortis.   
     Anna refert: `O luce magis dilecta sorori,
solane perpetua maerens carpere iuventa, nec
dulcis natos, Veneris nec praemia noris? Id
cinerem aut Manis credis curare sepultos? Esto:
aegram nulli quondam flexere mariti, non Libyae,
non ante Tyro; despectus Iarbas ductoresque alii,
quos Africa terra triumphis dives alit: placitone
etiam pugnabis amori? Nec venit in mentem, quorum
consederis arvis? Hinc Gaetulae urbes, genus
insuperabile bello, et Numidae infreni cingunt et
inhospita Syrtis; hinc deserta siti regio, lateque
furentes Barcaei.  Quid bella Tyro surgentia dicam,
germanique minas? Dis equidem auspicibus reor et
Iunone secunda hunc cursum Iliacas vento tenuisse
carinas.  Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae
surgere regna coniugio tali! Teucrum comitantibus
armis Punica se quantis attollet gloria rebus! Tu
modo posce deos veniam, sacrisque litatis indulge
hospitio, causasque innecte morandi, dum pelago
desaevit hiemps et aquosus Orion, quassataeque
rates, dum non tractabile caelum.'  
     His dictis incensum animum inflammavit amore,
spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem.
Principio delubra adeunt, pacemque per aras
exquirunt; mactant lectas de more bidentis
legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, Tunoni
ante omnis, cui vincla iugalia curae.  Ipsa, tenens
dextra pateram, pulcherrima Dido candentis vaccae
media inter cornua fundit, aut ante ora deum
pinguis spatiatur ad aras, instauratque diem
donis, pecudumque reclusis pectoribus inhians
spirantia consulit exta.  Heu vatum ignarae mentes!
quid vota furentem, quid delubra iuvant? Est
mollis flamma medullas interea, et tacitum vivit
sub pectore volnus.  Uritur infelix Dido, totaque
vagatur urbe furens, qualis coniecta cerva
sagitta, quam procul incautam nemora inter Cresia
fixit pastor agens telis, liquitque volatile
ferrum nescius; illa fuga silvas saltusque
peragrat Dictaeos; haeret lateri letalis arundo.
Nunc media Aenean secum per moenia ducit,
Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam;
incipit effari, mediaque in voce resistit; nunc
eadem labente die convivia quaerit, Iliacosque
iterum demens audire labores exposcit, pendetque
iterum narrantis ab ore.  Post, ubi digressi,
lumenque obscura vicissim luna premit suadentque
cadentia sidera somnos, sola domo maeret vacua,
stratisque relictis incubat, illum absens absentem
auditque videtque; aut gremio Ascanium, genitoris
imagine capta, detinet, infandum si fallere possit
amorem.  Non coeptae adsurgunt turres, non arma
iuventus exercet, portusve aut propugnacula bello
tuta parant; pendent opera interrupta, minaeque
murorum ingentes aequataque machina caelo.   
     Quam simul ac tali persensit peste teneri
cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori,
talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:
`Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
tuque puerque tuus, magnum et memorabile nomen,
una dolo divom si femina victa duorum est! Nec me
adeo fallit veritam te moenia nostra suspectas
habuisse domos Karthaginis altae.  Sed quis erit
modus, aut quo nunc certamine tanto? Quin potius
pacem aeternam pactosque hymenaeos exercemus?
Habes, tota quod mente petisti: ardet amans Dido,
traxitque per ossa furorem.  Communem hunc ergo
populum paribusque regamus auspiciis; liceat
Phrygio servire marito, dotalisque tuae Tyrios
permittere dextrae.'  
     Olli---sensit enim simulata mente locutam,
quo regnum Italiae Libycas averteret oras--- sic
contra est ingressa Venus: `Quis talia demens
abnuat, aut tecum malit contendere bello, si modo,
quod memoras, factum fortuna sequatur.  Sed fatis
incerta feror, si Iuppiter unam esse velit Tyriis
urbem Troiaque profectis, miscerive probet
populos, aut foedera iungi.  Tu coniunx tibi fas
animum temptare precando.  Perge; sequar.  Tum sic
excepit regia Iuno: `Mecum erit iste labor: nunc
qua ratione, quod instat confier; possit, paucis,
adverte, docebo.  Venatum Aeneas unaque miserrima
Dido in nemus ire parant, ubi primos crastinus
ortus extulerit Titan, radiisque retexerit orbem.
His ego nigrantem commixta grandine nimbum, dum
trepidant alae, saltusque indagine cingunt,
desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.
Diffugient comites et nocte tegentur opaca:
speluncam Dido dux et Troianus eandem devenient;
adero, et, tua si mihi certa voluntas, [conubio
iungam stabili propriamque dicabo,] hic hymenaeus
erit.'---Non adversata petenti adnuit, atque dolis
risit Cytherea repertis.   
     Oceanum interea surgens Aurora reliquit.  It
portis iubare exorto delecta iuventus; retia rara,
plagae, lato venabula ferro, Massylique ruunt
equites et odora canum vis.  Reginam thalamo
cunctantem ad limina primi Poenorum exspectant,
ostroque insignis et auro stat sonipes, ac frena
ferox spumantia mandit.  Tandem progreditur, magna
stipante caterva, Sidoniam picto chlamydem
circumdata limbo.  Cui pharetra ex auro, crines
nodantur in aurum, aurea purpuream subnectit
fibula vestem.  Nec non et Phrygii comites et
laetus Iulus incedunt.  Ipse ante alios
pulcherrimus omnis infert se socium Aeneas atque
agmina iungit.  Qualis ubi hibernam Lyciam
Xanthique fluenta deserit ac Delum maternam
invisit Apollo, instauratque choros, mixtique
altaria circum Cretesque Dryopesque fremunt
pictique Agathyrsi; ipse iugis Cynthi graditur,
mollique fluentem fronde premit crinem fingens
atque implicat auro; tela sonant umeris: haud illo
segnior ibat Aeneas; tantum egregio decus enitet
ore.  Postquam altos ventum in montis atque invia
lustra, ecce ferae, saxi deiectae vertice, caprae
decurrere iugis; alia de parte patentis
transmittunt cursu campos atque agmina cervi
pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt.
At puer Ascanius mediis in vallibus acri gaudet
equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos,
spumantemque dari pecora inter inertia votis optat
aprum, aut fulvum descendere monte leonem.   
     Interea magno misceri murmure caelum incipit;
insequitur commixta grandine nimbus; et Tyrii
comites passim et Troiana iuventus Dardaniusque
nepos Veneris diversa per agros tecta metu
petiere; ruunt de montibus amnes.  Speluncam Dido
dux et Troianus eandem deveniunt: prima et Tellus
et pronuba Iuno dant signum; fulsere ignes et
conscius aether conubiis, summoque ulularunt
vertice nymphae.  Ille dies primus leti primusque
malorum causa fuit; neque enim specie famave
movetur, nec iam furtivum Dido meditatur amorem:
coniugium vocat; hoc praetexit nomine culpam.   
     Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes---
Fama, malum qua non aliud velocius ullum;
mobilitate viget, viresque adquirit eundo, parva
metu primo, mox sese attollit in auras,
ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.
Illam Terra parens, ira inritata deorum, extremam
(ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem progenuit,
pedibus celerem et pernicibus alis, monstrum
horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae
tot vigiles oculi subter, mirabile dictu, tot
linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.
Nocte volat caeli medio terraeque per umbram,
stridens, nec dulci declinat lumina somno; luce
sedet custos aut summi culmine tecti, turribus aut
altis, et magnas territat urbes; tam ficti
pravique tenax, quam nuntia veri.  Haec tum
multiplici populos sermone replebat gaudens, et
pariter facta atque infecta canebat: venisse
Aenean, Troiano sanguine cretum, cui se pulchra
viro dignetur iungere Dido; nunc hiemem inter se
luxu, quam longa, fovere regnorum immemores
turpique cupidine captos.  Haec passim dea foeda
virum diffundit in ora.  Protinus ad regem cursus
detorquet Iarban, incenditque animum dictis atque
aggerat iras.   
     Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha,
templa Iovi centum latis immania regnis, centum
aras posuit, vigilemque sacraverat ignem, excubias
divom aeternas, pecudumque cruore pingue solum et
variis florentia limina sertis.  Isque amens animi
et rumore accensus amaro dicitur ante aras media
inter numina divom multa Iovem manibus supplex
orasse supinis: `Iuppiter omnipotens, cui nunc
Maurusia pictis gens epulata toris Lenaeum libat
honorem, aspicis haec, an te, genitor, cum fulmina
torques, nequiquam horremus, caecique in nubibus
ignes terrificant animos et inania murmura
miscent? Femina, quae nostris errans in finibus
urbem exiguam pretio posuit, cui litus arandum
cuique loci leges dedimus, conubia nostra
reppulit, ac dominum Aenean in regna recepit.  Et
nunc ille Paris cum semivilo comitatu, Maeonia
mentum mitra crinemque madentem subnexus, rapto
potitur: nos munera templis quippe tuis ferimus,
famamque fovemus inanem.'  
     Talibus orantem dictis arasque tenentem
audiit omnipotens, oculosque ad moenia torsit
regia et oblitos famae melioris amantes.  Tum sic
Mercurium adloquitur ac talia mandat: `Vade age,
nate, voca Zephyros et labere pennis, Dardaniumque
ducem, Tyria Karthagine qui nunc exspectat,
fatisque datas non respicit urbes, adloquere, et
celeris defer mea dicta per auras.  Non illum nobis
genetrix pulcherrima talem promisit, Graiumque
ideo bis vindicat armis; sed fore, qui gravidam
imperiis belloque frementem Italiam regeret, genus
alto a sanguine Teucri proderet, ac totum sub
leges mitteret orbem.  Si nulla accendit tantarum
gloria rerum, nec super ipse sua molitur laude
laborem, Ascanione pater Romanas invidet arces?
Quid struit, aut qua spe inimica in gente moratur,
nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva?
Naviget: haec summa est; hic nostri nuntius esto.'
 
     Dixerat.  Ille patris magni parere parabat
imperio; et primum pedibus talaria nectit aurea,
quae sublimem alis sive aequora supra seu terram
rapido pariter cum flamine portant; tum virgam
capit: hac animas ille evocat Orco pallentis,
alias sub Tartara tristia mittit, dat somnos
adimitque, et lumina morte resignat.  Illa fretus
agit ventos, et turbida tranat nubila; iamque
volans apicem et latera ardua cernit Atlantis
duri, caelum qui vertice fulcit, Atlantis, cinctum
adsidue cui nubibus atris piniferum caput et vento
pulsatur et imbri; nix umeros infusa tegit; tum
flumina mento praecipitant senis, et glacie riget
horrida barba.  Hic primum paribus nitens Cyllenius
alis constitit; hinc toto praeceps se corpore ad
undas misit, avi similis, quae circum litora,
circum piscosos scopulos humilis volat aequora
iuxta.  Haud aliter terras inter caelumque volabat,
litus harenosum Libyae ventosque secabat materno
veniens ab avo Cyllenia proles.  Ut primum alatis
tetigit magalia plantis, Aenean fundantem arces ac
tecta novantem conspicit; atque illi stellatus
iaspide fulva ensis erat, Tyrioque ardebat murice
laena demissa ex umeris, dives quae munera Dido
fecerat, et tenui telas discreverat auro.  Continuo
invadit: `Tu nunc Karthaginis altae fundamenta
locas, pulchramque uxorius urbem exstruis, heu
regni rerumque oblite tuarum? Ipse deum tibi me
claro demittit Olympo regnator, caelum ac terras
qui numine torquet; ipse haec ferre iubet celeris
mandata per auras: quid struis, aut qua spe
Libycis teris otia terris? Si te nulla movet
tantarum gloria rerum, [nec super ipse tua moliris
laude laborem,] Ascanium surgentem et spes heredis
Iuli respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus
debentur.' Tali Cyllenius ore locutus mortalis
visus medio sermone reliquit, et procul in tenuem
ex oculis evanuit auram.   
     At vero Aeneas aspectu obmutuit amens,
arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
Ardet abire fuga dulcisque relinquere terras,
attonitus tanto monitu imperioque deorum.  Heu quid
agat? Quo nunc reginam ambire furentem audeat
adfatu? Quae prima exordia sumat? Atque animum
nunc huc celerem, nunc dividit illuc, in partisque
rapit varias perque omnia versat.  Haec alternanti
potior sententia visa est: Mnesthea Sergestumque
vocat fortemque Serestum, classem aptent taciti
sociosque ad litora cogant, arma parent, et quae
rebus sit causa novandis dissimulent; sese
interea, quando optuma Dido nesciat et tantos
rumpi non speret amores, temptaturum aditus, et
quae mollissima fandi tempora, quis rebus dexter
modus.  Ocius omnes imperio laeti parent ac iussa
facessunt.   
     At regina dolos---quis fallere possit
amantem? praesensit, motusque excepit prima
futuros, omnia tuta timens.  Eadem impia Fama
furenti detulit armari classem cursumque parari.
Saevit inops animi, totamque incensa per urbem
bacchatur, qualis commotis excita sacris Thyias,
ubi audito stimulant trieterica Baccho orgia,
nocturnusque vocat clamore Cithaeron.  Tandem his
Aenean compellat vocibus ultro: `Dissimulare etiam
sperasti, perfide, tantum posse nefas, tacitusque
mea decedere terra? Nec te noster amor, nec te
data dextera quondam, nec moritura tenet crudeli
funere Dido? Quin etiam hiberno moliris sidere
classem, et mediis properas aquilonibus ire per
altum, crudelis? Quid, si non arva aliena domosque
ignotas peteres, sed Troia antiqua maneret, Troia
per undosum peteretur classibus aequor Mene fugis?
Per ego has lacrimas dextramque tuam te (quando
aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui) per
conubia nostra, per inceptos hymenaeos, si bene
quid de te merui, fuit aut tibi quicquam dulce
meum, miserere domus labentis, et istam--- oro, si
quis adhuc precibus locus---exue mentem.  Te
propter Libycae gentes Nomadumque tyranni odere,
infensi Tyrii; te propter eundem exstinctus pudor,
et, qua sola sidera adibam, fama prior.  Cui me
moribundam deseris, hospes? Hoc solum nomen
quoniam de coniuge restat.  Quid moror? An mea
Pygmalion dum moenia frater destruat, aut captam
ducat Gaetulus Iarbas? Saltem si qua mihi de te
suscepta fuisset ante fugam suboles, si quis mihi
parvulus aula luderet Aeneas, qui te tamen ore
referret, non equidem omnino capta ac deserta
viderer.'  
     Dixerat.  Ille Iovis monitis immota tenebat
lumina, et obnixus curam sub corde premebat.
Tandem pauca refert: `Ego te, quae plurima fando
enumerare vales, numquam, regina, negabo
promeritam; nec me meminisse pigebit Elissae, dum
memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.  Pro
re pauca loquar.  Neque ego hanc abscondere furto
speravi---ne finge---fugam, nec coniugis umquam
praetendi taedas, aut haec in foedera veni.  Me si
fata meis paterentur ducere vitam auspiciis et
sponte mea componere curas, urbem Troianam primum
dulcisque meorum reliquias colerem, Priami tecta
alta manerent, et recidiva manu posuissem Pergama
victis.  Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,
Italiam Lyciae iussere capessere sortes: hic amor,
haec patria est.  Si te Karthaginis arces,
Phoenissam, Libycaeque aspectus detinet urbis,
quae tandem, Ausonia Teucros considere terra,
invidia est? Et nos fas extera quaerere regna.  Me
patris Anchisae, quotiens umentibus umbris nox
operit terras, quotiens astra ignea surgunt,
admonet in somnis et turbida terret imago; me puer
Ascanius capitisque iniuria cari, quem regno
Hesperiae fraudo et fatalibus arvis.  Nunc etiam
interpres divom, Iove missus ab ipso--- testor
utrumque caput---celeris mandata per auras
detulit; ipse deum manifesto in lumine vidi
intrantem muros, vocemque his auribus hausi.
Desine meque tuis incendere teque querelis:
Italiam non sponte sequor.'  
     Talia dicentem iamdudum aversa tuetur, huc
illuc volvens oculos, totumque pererrat luminibus
tacitis, et sic accensa profatur: `Nec tibi diva
parens, generis nec Dardanus auctor, perfide; sed
duris genuit te cautibus horrens Caucasus,
Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.  Nam quid
dissimulo, aut quae me ad maiora reservo? Num
fletu ingemuit nostro? Num lumina flexit? Num
lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est?
Quae quibus anteferam? Iam iam nec maxuma Iuno,
nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.
Nusquam tuta fides.  Eiectum litore, egentem
exrepi, et regni demens in parte locavi; amissam
classem, socios a morte reduxi.  Heu furiis incensa
feror! Nunc augur Apollo, nunc Lyciae sortes, nunc
et Iove missus ab ipso interpres divom fert
horrida iussa per auras.  Scilicet is Superis labor
est, ea cura quietos sollicitat.  Neque te teneo,
neque dicta refello.  I, sequere Italiam ventis,
pete regna per undas.  Spero equidem mediis, si
quid pia numina possunt, supplicia hausurum
scopulis, et nomine Dido saepe vocaturum.  Sequar
atris ignibus absens, et, cum frigida mors anima
seduxerit artus, omnibus umbra locis adero.  Dabis,
improbe, poenas.  Audiam et haec Manis veniet mihi
fama sub imos.' His medium dictis sermonem
abrumpit, et auras aegra fugit, seque ex oculis
avertit et aufert, liquens multa metu cunctantem
et multa parantem dicere.  Suscipiunt famulae,
conlapsaque membra marmoreo referunt thalamo
stratisque reponunt.   
     At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem
solando cupit et dictis avertere curas, multa
gemens magnoque ammum labefactus amore, iussa
tamen divom exsequitur, classemque revisit.  Tum
vero Teucri incumbunt, et litore celsas deducunt
toto naves: natat uncta carina; frondentisque
ferunt remos et robora silvis infabricata, fugae
studio.  Migrantis cernas, totaque ex urbe ruentis.
Ac velut ingentem formicae farris acervum cum
populant, hiemis memores, tectoque reponunt; it
nigrum campis agmen, praedamque per herbas
convectant calle angusto; pars grandia trudunt
obnixae frumenta umeris; pars agmina cogunt
castigantque moras; opere omnis semita fervet.
Quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus? quosve
dabas gemitus, cum litora fervere late prospiceres
arce ex summa, totumque videres misceri ante
oculos tantis clamoribus aequor? Improbe Amor,
quid non mortalia pectora cogis? Ire iterum in
lacrimas, iterum temptare precando cogitur, et
supplex animos submittere amori, ne quid
inexpertum frustra moritura relinquat.   
     `Anna, vides toto properari litore; circum
undique convenere; vocat iam carbasus auras,
puppibus et iaeti nautae imposuere coronas.  Hunc
ego si potui tantum sperare dolorem, et perferre,
soror, potero.  Miserae hoc tamen unum exsequere,
Anna, mihi.  Solam nam perfidus ille te colere,
arcanos etiam tibi credere sensus; sola viri
mollis aditus et tempora noras.  I, soror, atque
hostem supplex adfare superbum: non ego cum Danais
Troianam exscindere gentem Aulide iuravi,
classemve ad Pergama misi, nec patris Anchisae
cineres Manisve revelli, cur mea dicta neget duras
demittere in auris.  Quo ruit? Extremum hoc miserae
det munus amanti: exspectet facilemque fugam
ventosque ferentis.  Non iam coniugium antiquum,
quod prodidit, oro, nec pulcro ut Latio careat
regnumque relinquat: tempus inane peto, requiem
spatiumque furori, dum mea me victam doceat
fortuna dolere.  Extremam hanc oro
veniam---miserere sororis--- quam mihi cum
dederit, cumulatam morte remittam.'  
     Talibus orabat, talisque miserrima fletus
fertque refertque soror: sed nullis ille movetur
fletibus, aut voces ullas tractabilis audit; fata
obstant, placidasque viri deus obstruit auris.  Ac,
velut annoso validam cum robore quercum Alpini
Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc emere inter
se certant; it stridor, et altae consternunt
terram concusso stipite frondes; ipsa haeret
scopulis, et, quantum vertice ad auras aetherias,
tantum radice in Tartara tendit: haud secus
adsiduis hinc atque hinc vocibus heros tunditur,
et magno persentit pectore curas; mens immota
manet; lacrimae volvuntur inanes.   
     Tum vero infelix fatis exterrita Dido mortem
orat; taedet caeli convexa tueri.  Quo magis
inceptum peragat lucemque relinquat, vidit,
turicremis cum dona imponeret aris, horrendum
dictu, latices nigrescere sacros, fusaque in
obscenum se vertere vina cruorem.  Hoc visum nulli,
non ipsi effata sorori.  Praeterea fuit in tectis
de marmore templum coniugis antiqui, miro quod
honore colebat, velleribus niveis et festa fronde
revinctum: hinc exaudiri voces et verba vocantis
visa viri, nox cum terras obscura teneret; solaque
culminibus ferali carmine bubo saepe queri et
longas in fletum ducere voces; multaque praeterea
vatum praedicta priorum terribili monitu
horrificant.  Agit ipse furentem in somnis ferus
Aeneas; semperque relinqui sola sibi, semper
longam incomitata videtur ire viam, et Tyrios
deserta quaerere terra.  Eumenidum veluti demens
videt agmina Pentheus, et solem geminum et
duplicis se ostendere Thebas; aut Agamemnonius
scaenis agitatus Orestes armatam facibus matrem et
serpentibus atris cum fugit, ultricesque sedent in
limine Dirae.   
     Ergo ubi concepit furias evicta dolore
decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque
exigit, et, maestam dictis adgressa sororem,
consilium voltu tegit, ac spem fronte serenat:
`Inveni, germana, viam---gratare sorori--- quae
mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.  Oceani
finem iuxta solemque cadentem ultimus Aethiopum
locus est, ubi maxumus Atlas axem humero torquet
stellis ardentibus aptum: hinc mihi Massylae
gentis monstrata sacerdos, Hesperidum templi
custos, epulasque draconi quae dabat, et sacros
servabat in arbore ramos, spargens umida mella
soporiferumque papaver.  Haec se carminibus
promittit solvere mentes quas velit, ast aliis
duras immittere curas, sistere aquam fluviis, et
vertere sidera retro; nocturnosque movet Manis:
mugire videbis sub pedibus terram, et descendere
montibus ornos.  Testor, cara, deos et te, germana,
tuumque dulce caput, magicas invitam accingier
artes.  Tu secreta pyram tecto interiore sub auras
erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit
impius, exuviasque omnis, lectumque iugalem, quo
perii, superimponas: abolere nefandi cuncta viri
monumenta iuvat, monstratque sacerdos.' Haec
effata silet; pallor simul occupat ora.  Non tamen
Anna novis praetexere funera sacris germanam
credit, nec tantos mente furores concipit, aut
graviora timet, quam morte Sychaei: ergo iussa
parat.   
     At regina, pyra penetrali in sede sub auras
erecta ingenti taedis atque ilice secta,
intenditque locum sertis, et fronde coronat
funerea; super exuvias ensemque relictum
effigiemque toro locat, haud ignara futuri.  Stant
arae circum, et crines effusa sacerdos ter centum
tonat ore deos, Erebumque Chaosque, tergeminamque
Hecaten, tria virginis ora Dianae.  Sparserat et
latices simulatos fontis Averni, falcibus et
messae ad lunam quaeruntur aenis pubentes herbae
nigri cum lacte veneni; quaeritur et nascentis
equi de fronte revolsus et matri praereptus amor.
Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta, unum
exuta pedem vinclis, in veste recincta, testatur
moritura deos et conscia fati sidera; tum, si quod
non aequo foedere amantes curae numen habet
iustumque memorque, precatur.   
     Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem
corpora per terras, silvaeque et saeva quierant
aequora: cum medio volvuntur sidera lapsu, cum
tacet ormnis ager, pecudes pictaeque volucres,
quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis
rura tenent, somno positae sub nocte silenti
[lenibant curas, et corda oblita laborum].  At non
infelix animi Phoenissa, nec umquam Solvitur in
somnos, oculisve aut pectore noctem accipit:
ingeminant curae, rursusque resurgens saevit amor,
magnoque irarum fluctuat aestu.  Sic adeo insistit,
secumque ita corde volutat: `En, quid ago?
Rursusne procos inrisa priores experiar,
Nomadumque petam conubia supplex, quos ego sim
totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur
classes atque ultima Teucrum iussa sequar? Quiane
auxilio iuvat ante levatos, et bene apud memores
veteris stat gratia facti? Quis me autem, fac
velle, sinet, ratibusve superbis invisam accipiet?
Nescis heu, perdita, necdum Laomedonteae sentis
periuria gentis? Quid tum, sola fuga nautas
comitabor ovantes, an Tyriis omnique manu stipata
meorum inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli,
rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo?
Quin morere, ut merita es, ferroque averte
dolorem.  Tu lacrimis evicta meis, tu prima
furentem his, germana, malis oneras atque ohicis
hosti.  Non licuit thalami expertem sine crimine
vitam degere, more ferae, tales nec tangere curas!
Non servata fides cineri promissa Sychaeo!'  
     Tantos illa suo rumpebat pectore questus.
Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi, carpebat
somnos, rebus iam rite paratis.  Huic se forma dei
voltu redeuntis eodem obtulit in somnis, rursusque
ita visa monere est--- omnia Mercurio similis,
vocemque coloremque et crinis flavos et membra
decora iuventa: `Nate dea, potes hoc sub casu
ducere somnos, nec, quae te circum stent deinde
pericula, cernis, demens, nec Zephyros audis
spirare secundos? Illa dolos dirumque nefas in
pectore versat, certa mori, varioque irarum
fluctuat aestu.  Non fugis hinc praeceps, dum
praecipitare potestas? Iam mare turbari trabibus,
saevasque videbis conlucere faces, iam fervere
litora flammis, si te his attigerit terris Aurora
morantem.  Heia age, rumpe moras.  Varium et
mutabile semper femina.' Sic fatus, nocti se
immiscuit atrae.   
     Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris,
corripit e somno corpus, sociosque fatigat:
`Praecipites vigilate, viri, et considite
transtris; solvite vela citi.  Deus aethere missus
ab alto festinare fugam tortosque incidere funes
ecce iterum stimulat.  Sequimur te, sancte deorum,
quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.
Adsis o placidusque iuves, et sidera caelo dextra
feras.' Dixit, vaginaque eripit ensem fulmineum,
strictoque ferit retinacula ferro.  Idem omnes
simul ardor habet, rapiuntque ruuntque; litora
deseruere; latet sub classibus aequor; adnixi
torquent spumas et caerula verrunt.   
     Et iam prima novo spargebat lumine terras
Tithoni croceum linquens Aurora cubile.  Regina e
speculis ut primum albescere lucem vidit, et
aequatis classem procedere velis, litoraque et
vacuos sensit sine remige portus, terque quaterque
manu pectus percussa decorum, flaventesque
abscissa comas, `Pro Iuppiter, ibit hic' ait `et
nostris inluserit advena regnis? Non arma
expedient, totaque ex urbe sequentur, deripientque
rates alii navalibus? Ite, ferte citi flammas,
date vela, impellite remos!--- Quid loquor, aut
ubi sum? Quae mentem insania mutat? Infelix Dido,
nunc te facta impia tangunt.  Tum decuit, cum
sceptra dabas.---En dextra fidesque, quem secum
patrios aiunt portare Penates, quem subiisse
umeris confectum aetate parentem! Non potui
abreptum divellere corpus, et undis spargere? Non
socios, non ipsum absumere ferro Ascanium,
patriisque epulandum ponere mensis?--- Verum
anceps pugnae fuerat fortuna:---fuisset.  Quem
metui moritura? Faces in castra tulissem,
mmplessemque foros flammis, natumque patremque cum
genere extinxem, memet super ipsa dedissem.  `Sol,
qui terrarum flammis opera omuia lustras, tuque
harum interpres curarum et conscia Iuno,
nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes, et
Dirae ultrices, et di morientis Elissae, accipite
haec, meritumque malis advertite numen, et nostras
audite preces.  Si tangere portus infandum caput ac
terris adnare necesse est, et sic fata Iovis
poscunt, hic terminus haeret: at bello audacis
populi vexatus et armis, finibus extorris,
complexu avulsus Iuli, auxilium imploret,
videatque indigna suorum funera; nec, cum se sub
leges pacis iniquae tradiderit, regno aut optata
luce fruatur, sed cadat ante diem, mediaque
inhumatus harena.  Haec precor, hanc vocem extremam
cum sanguine fundo.  Tum vos, o Tyrii, stirpem et
genus omne futurum exercete odiis, cinerique haec
mittite nostro munera.  Nullus amor populis, nec
foedera sunto.  Exoriare aliquis nostris ex ossibus
ultor, qui face Dardanios ferroque sequare
colonos, nunc, olim, quocumque dabunt se tempore
vires.  Litora litoribus contraria, fluctibus undas
imprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque.'
 
     Haec ait, et partis animum versabat in omnis,
invisam quaerens quam primum abrumpere lucem.  Tum
breviter Barcen nutricem adfata Sychaei; namque
suam patria antiqua cinis ater habebat: `Annam
cara mihi nutrix huc siste sororem; dic corpus
properet fluviali spargere lympha, et pecudes
secum et monstrata piacula ducat: sic veniat;
tuque ipsa pia tege tempora vitta.  Sacra Iovi
Stygio, quae rite incepta paravi, perficere est
animus, finemque imponere curis, Dardaniique rogum
capitis permittere flammae.' Sic ait: illa gradum
studio celerabat anili.  At trepida, et coeptis
immanibus effera Dido, sanguineam volvens aciem,
maculisque trementis interfusa genas, et pallida
morte futura, interiora domus inrumpit limina, et
altos conscendit furibunda rogos, ensemque
recludit Dardanium, non hos quaesitum munus in
usus.  Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile
conspexit, paulum lacrimis et mente morata,
incubuitque toro, dixitque novissima verba:
`Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant,
accipite hanc animam, meque his exsolvite curis.
Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi, et
nunc magna mei sub terras ibit imago.  Urbem
praeclaram statui; mea moenia vidi; ulta virum,
poenas inimico a fratre recepi; felix, heu nimium
felix, si litora tantum numquam Dardaniae
tetigissent nostra carinae!' Dixit, et, os
impressa toro, `Moriemur inultae, sed moriamur'
ait.  `Sic, sic iuvat ire sub umbras: Hauriat hunc
oculis ignem crudelis ab alto Dardanus, et nostrae
secum ferat omina mortis.' Dixerat; atque illam
media inter talia ferro conlapsam aspiciunt
comites, ensemque cruore spumantem, sparsasque
manus.  It clamor ad alta atria; concussam
bacchatur Fama per urbem.  Lamentis gemituque et
femineo ululatu tecta fremunt; resonat magnis
plangoribus aether, non aliter, quam si immissis
ruat hostibus omnis Karthago aut antiqua Tyros,
flammaeque furentes culmina perque hominum
volvantur perque deorum.  Audiit exanimis,
trepidoque exterrita cursu unguibus ora soror
foedans et pectora pugnis per medios ruit, ac
morientem nomine clamat: `Hoc illud, germana,
fuit? Me fraude petebas? Hoc rogus iste mihi, hoc
ignes araeque parabant? Quid primum deserta
querar? Comitemne sororem sprevisti moriens? Eadem
me ad fata vocasses: idem ambas ferro dolor, atque
eadem hora tulisset.  His etiam struxi manibus,
patriosque vocavi voce deos, sic te ut posita
crudelis abessem? Exstinxti te meque, soror,
populumque patresque Sidonios urbemque tuam.  Date
volnera Iymphis abluam, et, extremus si quis super
halitus errat, ore legam.' Sic fata, gradus
evaserat altos, semianimemque sinu germanam
amplexa fovebat cum gemitu, atque atros siccabat
veste cruores.  Illa, graves oculos conata
attollere, rursus deficit; infixum stridit sub
pectore vulnus.  Ter sese attollens cubitoque
adnixa levavit; ter revoluta toro est, oculisque
errantibus alto quaesivit caelo lucem, ingemuitque
reperta.   
     Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem
difficilisque obitus, Irim demisit Olympo, quae
luctantem animam nexosque resolveret artus.  Nam
quia nec fato, merita nec morte peribat, sed
misera ante diem, subitoque accensa furore, nondum
illi flavum Proserpina vertice crinem abstulerat,
Stygioque caput damnaverat Orco.  Ergo Iris croceis
per caelum roscida pennis, mille trahens varios
adverso sole colores, devolat, et supra caput
adstitit: `Hunc ego Diti sacrum iussa fero, teque
isto corpore solvo.' Sic ait, et dextra crinem
secat: omnis et una dilapsus calor, atque in ventos
vita recessit.