      
      
      
      
      
      
      
      
      
      
             PUBLI VERGILI MARONIS  
                    AENEIDOS  
                    LIBER V  

INTEREA medium Aeneas iam classe tenebat certus
iter, fluctusque atros Aquilone secabat, moenia
respiciens, quae iam infelicis Elissae conlucent
flammis.  Quae tantum accenderit ignem, causa
latet; duri magno sed amore dolores polluto,
notumque, furens quid femina possit, triste per
augurium Teucrorum pectora ducunt.  Ut pelagus
tenuere rates, nec iam amplius ulla occurrit
tellus, maria undique et undique caelum, olli
caeruleus supra caput adstitit imber, noctem
hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.  Ipse
gubernator puppi Palinurus ab alta: `Heu! quianam
tanti cinxerunt aethera nimbi? Quidve, pater
Neptune, paras?' Sic deinde locutus colligere arma
iubet validisque incumbere remis, obliquatque
sinus in ventum, ac talia fatur: `Magnanime Aenea,
non, si mihi Iuppiter auctor spondeat, hoc sperem
Italiam contingere caelo.  Mutati transversa
fremunt et vespere ab atro consurgunt venti, atque
in nubem cogitur aer.  Nec nos obniti contra, nec
tendere tantum sufficimus.  Superat quoniam
Fortuna, sequamur, quoque vocat, vertamus iter.
Nec litora longe fida reor fraterna Erycis
portusque Sicanos, si modo rite memor servata
remetior astra.' Tum pius Aeneas: `Equidem sic
poscere ventos iamdudum et frustra cerno te
tendere contra: Flecte viam velis.  An sit mihi
gratior ulla, quove magis fessas optem demittere
naves, quam quae Dardanium tellus mihi servat
Acesten, et patris Anchisae gremio complectitur
ossa?' Haec ubi dicta, petunt portus, et vela
secundi intendunt Zephyri; fertur cita gurgite
classis, et tandem laeti notae advertuntur
harenae.  At procul ex celso miratus vertice montis
adventum sociasque rates occurrit Acestes,
horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,
Troa Criniso conceptum flumine mater quem genuit:
veterum non immemor ille parentum gratatur
reduces, et gaza laetus agresti excipit, ac fessos
opibus solatur amicis.  Postera cum primo stellas
Oriente fugarat clara dies, socios in coetum
litore ab omni advocat Aeneas, tumulique ex aggere
fatur: `Dardanidae magni, genus alto a sanguine
divom, annuus exactis completur mensibus orbis, ex
quo reliquias divinique ossa parentis Condidimus
terra maestasque sacravimus aras.  Iamque dies,
nisi fallor, adest, quem semper acerbum, semper
honoratumsic di voluistis habebo.  Hunc ego
Gaetulis agerem si Syrtibus exsul, Argolicove mari
deprensus et urbe Mycenae; annua vota tamen
sollemnisque ordine pompas exsequerer, strueremque
suis altaria donis.  Nunc ultro ad cineres ipsius
et ossa parentis, haud equidem sine mente, reor,
sine numine divom, adsumus et portus delati
intramus amicos.  Ergo agite, et laetum cuncti
celebremus honorem; poscamus ventos; atque haec me
sacra quotannis urbe velit posita templis sibi
ferre dicatis.  Bina boum vobis Troia generatus
Acestes dat numero capita in naves; adhibete
Penates et patrios epulis et quos colit hospes
Acestes.  Praeterea, si nona diem mortalibus almum
Aurora extulerit radiisque retexerit orbem, prima
citae Teucris ponam certamina classis; quique
pedum cursu valet, et qui viribus audax aut iaculo
incedit melior levibusque sagittis, seu crudo
fidit pugnam committere caestu, cuncti adsint,
meritaeque exspectent praemia palmae.  Ore favete
omnes, et cingite tempora ramis.' Sic fatus, velat
materna tempora myrto; hoc Elymus facit, hoc aevi
maturus Acestes, hoc puer Ascanius, sequitur quos
cetera pubes.  Ille e concilio multis cum milibus
ibat ad tumulum, magna medius comitante caterva.
Hic duo rite mero libans carchesia Baccho fundit
humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,
purpureosque iacit flores, ac talia fatur: `Salve,
sancte parens: iterum salvete, recepti nequiquam
cineres, animaeque umbraeque paternae.  Non licuit
fines Italos fataliaque arva, nec tecum Ausonium
(quicumque est) quaerere Thybrim.' Dixerat haec,
adytis cum lubricus anguis ab imis septem ingens
gyros, septena volumina traxit, amplexus placide
tumulum lapsusque per aras, caeruleae cui terga
notae, maculosus et auro squamam incendebat
fulgor, ceu nubibus arcus mille iacit varios
adverso sole colores.  Obstipuit visu Aeneas.  Ille
agmine longo tandem inter pateras et levia pocula
serpens libavitque dapes, rursusque innoxius imo
successit tumulo, et depasta altaria liquit.  Hoc
magis inceptos genitori instaurat honores,
incertus, geniumne loci famulumne parentis esse
putet: caedit binas de more bidentes, totque sues,
totidem nigrantis terga iuvencos; vinaque fundebat
pateris, animamque vocabat Anchisae magni Manisque
Acheronte remissos.  Nec non et socii, quae cuique
est copia, laeti dona ferunt, onerant aras,
mactantque iuvencos; ordine aena locant alii,
fusique per herbam subiciunt veribus prunas et
viscera torrent.  Exspectata dies aderat, nonamque
serena Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant,
famaque finitimos et clari nomen Acestae excierat;
laeto complerant litora coetu, visuri Aeneadas,
pars et certare parati.  Munera principio ante
oculos circoque locantur in medio, sacri tripodes
viridesque coronae, et palmae pretium victoribus,
armaque et ostro perfusae vestes, argenti aurique
talenta; et tuba commissos medio canit aggere
ludos.  Prima pares ineunt gravibus certamina remis
quattuor ex omni delectae classe carinae.  Velocem
Mnestheus agit acri remige Pristim, mox Italus
Mnestheus, genus a quo nomine Memmi; ingentemque
Gyas ingenti mole Chimaeram, urbis opus, triplici
pubes quam Dardana versu impellunt, terno
consurgunt ordine remi; Sergestusque, domus tenet
a quo Sergia nomen, Centauro invehitur magna,
Scyllaque Cloanthus caerulea, genus unde tibi,
Romane Cluenti.  Est procul in pelago saxum
spumantia contra litora, quod tumidis submersum
tunditur olim fluctibus, hiberni condunt ubi
sidera cori; tranquillo silet, immotaque
attollitur unda campus, et apricis statio
gratissima mergis.  Hic viridem Aeneas frondenti ex
ilice metam constituit signum nautis pater, unde
reverti scirent, et longos ubi circumflectere
cursus.  Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus
auro ductores longe effulgent ostroque decori;
cetera populea velatur fronde iuventus, nudatosque
umeros oleo perfilsa nitescit.  Considunt
transtris, intentaque brachia remis; intenti
exspectant signum, exsultantiaque haurit corda
pavor pulsans, laudumque arrecta cupido.  Inde, ubi
clara dedit sonitum tuba, finibus omnes, haud
mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor
nauticus, adductis spumant freta versa lacertis.
Infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit
convulsum remis rostrisque tridentibus aequor.  Non
tam praecipites biiugo certamine campum
corripuere, ruuntque effusi carcere currus, nec
sic immissis aurigae undantia lora concussere
iugis pronique in verbera pendent.  Tum plausu
fremituque virum studiisque faventum consonat omne
nemus, vocemque inclusa volutant litora, pulsati
colles clamore resultant.  Effugit ante alios
primisque elabitur undis turbam inter fremitumque
Gyas; quem deinde Cloanthus consequitur, melior
remis, sed pondere pinus tarda tenet.  Post hos
aequo discrimine Pristis Centaurusque locum
tendunt superare priorem; et nunc Pristis habet,
nunc victam praeterit ingens Centaurus, nunc una
ambae iunctisque feruntur frontibus, et longa
sulcant vada salsa carina.  Iamque propinquabant
scopulo metamque tenebant, cum princeps medioque
Gyas in gurgite victor rectorem navis compellat
voce Menoeten: `Quo tantum mihi dexter abis? Huc
dirige gressum; litus ama, et laevas stringat sine
palmula cautes; altum alii teneant.' Dixit; sed
caeca Menoetes saxa timens proram pelagi detorquet
ad undas.  `Quo diversus abis?' iterum `Pete saxa,
Menoete!' cum clamore Gyas revocabat; et ecce
Cloanthum respicit instantem tergo, et propiora
tenentem.  Ille inter navemque Gyae scopulosque
sonantes radit iter laevum interior, subitoque
priorem praeterit, et metis tenet aequora tuta
relictis.  Tum vero exarsit iuveni dolor ossibus
ingens, nec lacrimis caruere genae, segnemque
Menoeten, oblitus decorisque sui sociumque
salutis, in mare praecipitem puppi deturbat ab
alta; ipse gubernaclo rector subit, ipse magister,
hortaturque viros, clavumque ad litora torquet.  At
gravis, ut fundo vix tandem redditus imo est, iam
senior madidaque fluens in veste Menoetes summa
petit scopuli siccaque in rupe resedit.  Ilium et
labentem Teucri et risere natantem, et salsos
rident revomentem pectore fluctus.  Hic laeta
extremis spes est accensa duobus, Sergesto
Mnestheique, Gyan superare morantem.  Sergestus
capit ante locum scopuloque propinquat, nec tota
tamen ille prior praeeunte carina; parte prior,
partem rostro premit aemula Pristis.  At media
socios incedens nave per ipsos hortatur Mnestheus:
`Nunc, nunc insurgite remis, Hectorei socii,
Troiae quos sorte suprema delegi comites; nunc
illas promite vires, nunc animos, quibus in
Gaetulis Syrtibus usi, Ionioque mari Maleaeque
sequacibus undis.  Non iam prima peto Mnestheus,
neque vincere certo; quamquam O!sed superent,
quibus hoc, Neptune, dedisti; extremos pudeat
rediisse; hoc vincite, cives, et prohibete nefas.'
Olli certamine summo procumbunt; vastis tremit
ictibus aerea puppis, subtrahiturque solum; tum
creber anhelitus artus aridaque ora quatit, sudor
fluit undique rivis.  Attulit ipse viris optatum
casus honorem.  Namque furens animi dum proram ad
saxa suburguet interior, spatioque subit Sergestus
iniquo, infelix saxis in procurrentibus haesit.
Concussae cautes, et acuto in murice remi obnixi
crepuere, inlisaque prora pependit.  Consurgunt
nautae et magno clamore morantur, ferratasque
trudes et acuta cuspide contos expediunt,
fractosque legunt in gurgite remos.  At laetus
Mnestheus successuque acrior ipso agmine remorum
celeri ventisque vocatis prona petit maria et
pelago decurrit aperto.  Qualis spelunca subito
commota columba, cui domus et dulces latebroso in
pumice nidi, fertur in ana volans, plausumque
exterrita pennis dat tecto ingentem, mox aere
lapsa quieto radit iter liquidum, celeres neque
commovet alas: sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat
ultima Pristis aequora, sic illam fert impetus
ipse volantem.  Et primum in scopulo luctantem
deserit alto Sergestum, brevibusque vadis
frustraque vocantem auxilia, et fractis discentem
currere remis Inde Gyan ipsamque ingenti mole
Chimaeram consequitur; cedit, quoniam spoliata
magistro est.  Solus iamque ipso superest in fine
Cloanthus: quem petit, et summis adnixus viribus
urguet.  Tum vero ingeminat clamor, cunctique
sequentem instigant studiis, resonatque fragoribus
aether.  Hi proprium decus et partum indignantur
honorem ni teneant, vitamque volunt pro laude
pacisci; hos successus alit: possunt, quia posse
videntur.  Et fors aequatis cepissent praemia
rostris, ni palmas ponto tendens utrasque
Cloanthus fudissetque preces, divosque in vota
vocasset: Di, quibus imperium est pelagi, quorum
aequora curro, vobis laetus ego hoc candentem in
litore taurum constituam ante aras, voti reus,
extaque salsos porriciam in fluctus et vina
liquentia fundam.' Dixit, eumque imis sub
fluctibus audiit omnis Nereidum Phorcique chorus
Panopeaque virgo, et pater ipse manu magna
Portunus euntem impulit; illa Noto citius
volucrique sagitta ad terram fugit, et portu se
condidit alto.  Tum satus Anchisa, cunctis ex more
vocatis, victorem magna praeconis voce Cloanthum
declarat viridique advelat tempora lauro,
muneraque in naves ternos optare iuvencos, vinaque
et argenti magnum dat ferre talentum.  Ipsis
praecipuos ductoribus addit honores: victori
chlamydem auratam, quam plurima circum purpura
maeandro duplici Meliboea cucurrit, intextusque
puer frondosa regius Ida veloces iaculo cervos
cursuque fatigat, acer, anhelanti similis, quem
praepes ab Ida sublimem pedibus rapuit Iovis
armiger uncis; longaevi palmas nequiquam ad sidera
tendunt custodes, saevitque canum latratus in
auras.  At qui deinde locum tenuit virtute
secundum, levibus huic hamis consertam auroque
trilicem loricam, quam Demoleo detraxerat ipse
victor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto, donat
habere viro, decus et tutamen in armis.  Vix illam
famuli Phegeus Sagarisque ferebant multiplicem,
conixi umeris; indutus at olim Demoleos cursu
palantes Troas agebat.  Tertia dona facit geminos
ex aere lebetas, cymbiaque argento perfecta atque
aspera signis.  Iamque adeo donati omnes opibusque
superbi puniceis ibant evincti tempora taenis, cum
saevo e scopulo multa vix arte revolsus, amissis
remis atque ordine debilis uno, inrisam sine
honore ratem Sergestus agebat.  Qualis saepe viae
deprensus in aggere serpens, aerea quem obliquum
rota transiit, aut gravis ictu seminecem liquit
saxo lacerumque viator; nequiquam longos fugiens
dat corpore tortus, parte ferox, ardensque oculis,
et sibila colla arduus attollens, pars volnere
clauda retentat nexantem nodis seque in sua membra
plicantem: tali remigio navis se tarda movebat;
vela facit tamen, et velis subit ostia plenis.
Sergestum Aeneas promisso munere donat, servatam
ob navem laetus sociosque reductos.  Olli serva
datur, operum haud ignara Minervae, Cressa genus,
Pholoe, geminique sub ubere nati.  Hoc pius Acneas
misso certamine tendit gramineum in campum, quem
collibus undique curvis cingebant silvae, mediaque
in valle theatri circus erat; quo se multis cum
milibus heros consessu medium tulit exstructoque
resedit.  Hic, qui forte velint rapido contendere
cursu, imitat pretiis animos, et praemia ponit.
Undique conveniunt leucri mixtique Sicani, Nisus
et Euryalus primi, Euryalus forma insignis
viridique iuventa, Nisus amore pio pueri; quos
deinde secutus regius egregia Priami de stirpe
Diores; hunc Salius simul et Patron, quorum alter
Acarnan, alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine
gentis; tum duo Trinacrii iuvenes, Helymus
Panopesque, adsueti silvis, comites senioris
Acestae; multi praeterea, quos fama obscura
recondit.  Aeneas quibus in mediis sic deinde
locutus: `Accipite haec animis, laetasque
advertite mentes: nemo ex hoc numero mihi non
donatus abibit.  Gnosia bina dabo levato lucida
ferro spicula caelatamque argento ferre bipennem;
omnibus hic erit unus honos.  Tres praemia primi
accipient flavaque caput nectentur oliva.  Primus
equum phaleris insignem victor habeto; alter
Amazoniam pharetram plenamque sagittis Threciis,
lato quam circum amplectitur auro balteus et
tereti subnectit fibula gemma; tertius Argolica
hac galea contentus abito.' Haec ubi dicta, locum
capiunt, signoque repente corripiunt spatia
audito, limenque relinquunt, effusi nimbo similes,
simul ultima signant.  Primus abit longeque ante
omnia corpora Nisus emicat, et ventis et fulminis
ocior alis; proximus huic, longo sed proxumus
intervallo, insequitur Salius; spatio post deinde
relicto tertius Euryalus: Euryalumque Helymus
sequitur; quo deinde sub ipso ecce volat calcemque
terit iam calce Diores, incumbens umero, spatia et
si plura supersint, transeat elapsus prior,
ambiguumque relinquat.  Iamque fere spatio extremo
fessique sub ipsam finem adventabant, levi cum
sanguine Nisus labitur infelix, caesis ut forte
iuvencis fusus humum viridisque super madefecerat
herbas.  Hic iuvenis iam victor ovans vestigia
presso haud tenuit titubata solo, sed pronus in
ipso concidit immundoque fimo sacroque cruore.  Non
tamen Euryali, non ille oblitus amorum; nam sese
opposuit Salio per lubrica surgens; ille autem
spissa iacuit revolutus harena.  Emicat Euryalus,
et munere victor amici prima tenet, plausuque
volat fremituque secundo.  Post Helymus subit, et
nunc tertia palma Diores.  Hic totum caveae
consessum ingentis et ora prima patrum magnis
Salius clamoribus implet, ereptumque dolo reddi
sibi poscit honorem.  Tutatur favor Euryalum,
lacrimaeque decorae, gratior et pulchro veniens in
corpore virtus.  Adiuvat et magna proclamat voce
Diores, qui subiit palmae, frustraque ad praemia
venit ultima, si primi Salio reddentur honores.
Tum pater Aeneas `Vestra' inquit `munera vobis
certa manent, pueri, et palmam movet ordine nemo;
me liceat casus misereri insontis amici.' Sic
fatus, tergum Gaetuli immane leonis dat Salio,
villis onerosum atque unguibus aureis.  Hic Nisus,
`Si tanta' inquit `sunt praemia victis, et te
lapsorum miseret, quae munera Niso digna dabis,
primam merui qui laude coronam, ni me, quae
Salium, fortuna inimica tulisset? Et simul his
dictis faciem ostentabat et udo turpia membra
fimo.  Risit pater optimus olli et clipeum efferri
iussit, Didymaonis artem, Neptuni sacro Danais de
poste refixum.  Hoc iuvenem egregium praestanti
munere donat; Post, ubi confecti cursus, et dona
peregit: `Nunc, si cui virtus animusque in pectore
praesens, adsit, et evinctis attollat brachia
palmis.' Sic ait, et geminum pugnae proponit
honorem, victori velatum auro vittisque iuvencum,
ensem atque insignem galeam solacia victo.  Nec
mora: continuo vastis cum viribus effert ora
Dares, magnoque virum se murmure tollit; solus qui
Paridem solitus contendere contra, idemque ad
tumulum, quo maximus occubat Hector, victorem
Buten immani corpore, qui se Bebrycia veniens
Amyci de gente ferebat, perculit, et fulva
moribundum extendit harena.  Talis prima Dares
caput altum in proelia tollit, ostenditque umeros
latos, alternaque iactat brachia protendens, et
verberat ictibus auras.  Quaeritur huic alius; nec
quisquam ex agmine tanto audet adire virum
manibusque inducere caestus.  Ergo alacris,
cunctosque putans excedere palma, Aeneae stetit
aute pedes, nec plura moratus tum laeva taurum
cornu tenet, atque ita fatur: `Nate dea, si nemo
audet se credere pugnae, quae finis standi? Quo me
decet usque teneri? Ducere dona iube.' Cuncti
simul ore fremebant Dardanidae, reddique viro
promissa iubebant.  Hic gravis Entellum dictis
castigat Acestes, proximus ut viridante toro
consederat herbae: `Entelle, heroum quondam
fortissime frustra, tantane tam patiens nullo
certamine tolli dona sines? Ubi nunc nobis deus
ille magister requiquam memoratus Eryx? Ubi fama
per omnem Trinacriam, et spolia illa tuis
pendentia tectis?' Ille sub haec: `Non laudis
amor, nec gloria cessit pulsa metu; sed enim
gelidus tardante senecta sanguis hebet, frigentque
effetae in corpore vires.  Si mihi, quae quondam
fuerat, quaque improbus iste exsultat fidens, si
nunc foret illa iuventas, haud equidem pretio
inductus pulchroque iuvenco venissem, nec dona
moror.' Sic deinde locutus in medium geminos
immani pondere caestus proiecit, quibus acer Eryx
in proelia suetus ferre manum, duroque intendere
brachia tergo.  Obstipuere animi: tantorum ingentia
septem terga boum plumbo insuto ferroque rigebant.
Ante omnes stupet ipse Dares, longeque recusat;
magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa huc
illuc vinclorum immensa volumina versat.  Tum
senior talis referebat pectore voces: `Quid, si
quis caestus ipsius et Herculis arma vidisset,
tristemque hoc ipso in litore pugnam? Haec
germanus Eryx quondam tuus arma gerebat; sanguine
cernis adhuc sparsoque infecta cerebro; his
magnum Alciden contra stetit; his ego suetus, dum
melior vires sanguis dabat, aemula necdum
temporibus geminis canebat sparsa senectus.  Sed si
nostra Dares haec Troius arma recusat, idque pio
sedet Aeneae, prohat auctor Acestes, aequemus
pugnas.  Erycis tibi terga remitto; solve metus; et
tu Troianos exue caestus.' Haec fatus, duplicem ex
umeris reiecit amictum et magnos membrorum artus,
magna ossa lacertosque exuit, atque ingens media
consistit harena.  Tum satus Anchisa caestus pater
extulit aequos, et paribus palmas amborum innexuit
armis.  Constitit in digitos extemplo arrectus
uterque, brachiaque ad superas interritus extulit
auras.  Abduxere retro longe capita ardua ab ictu,
immiscentque manus manibus, pugnamque lacessunt.
Ille pedum melior motu, fretusque iuventa; hic
membris et mole valens, sed tarda trementi genua
labant, vastos quatit aeger anhelitus artus.  Multa
viri nequiquam inter se volnera iactant, multa
cavo lateri ingeminant, et pectore vastos dant
sonitus, erratque auris et tempora circum crebra
manus, duro crepitant sub volnere malae.  Stat
gravis Entellus nisuque immotus eodem, corpore
tela modo atque oculis vigilantibus exit.  Ille,
velut celsam oppugnat qui molibus urbem, aut
montana sedet circum castella sub armis, nunc hos,
nunc illos aditus, omnemque pererrat arte locum,
et variis adsultibus inritus urguet.  Ostendit
dextram insurgens Entellus, et alte extulit: ille
ictum venientem a vertice velox praevidit,
celerique elapsus corpore cessit.  Entellus vires
in ventum effudit, et ultro ipse gravis
graviterque ad terram pondere vasto concidit, ut
quondam cava concidit aut Erymantho, aut Ida in
magna, radicibus eruta pinus.  Consurgunt studiis
Teucri et Trinacria pubes; it clamor caelo,
primusque accurrit Acestes, aequaevumque ab humo
miserans attollit amicum.  At non tardatus casu
neque territus heros acrior ad pugnam redit ac vim
suscitat ira.  Tum pudor incendit vires et conscia
virtus, praecipitemque Daren ardens agit aequore
toto, nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille
sinistra; nec mora, nec requies: quam multa
grandine nimbi culminibus crepitant, sic densis
ictibus heros creber utraque manu pulsat versatque
Dareta.  Tum pater Aeneas procedere longius iras et
saevire animis Entellum haud passus acerbis; sed
finem imposuit pugnae, fessumque Dareta eripuit
mulcens dictis, ac talia fatur: `Infelix, quae
tanta animum dementia cepit? Non vires alias
conversaque numina sentis? Cede deo.' Dixitque et
proelia voce diremit.  Ast illum fidi aequales,
genua aegra trahentem, iactantemque utroque caput,
crassumque cruorem ore eiectantem mixtosque in
sanguine dentes, ducunt ad naves; galeamque
ensemque vocati accipiunt; palmam Entello
taurumque relinquunt.  Hic victor, superans animis
tauroque superbus: `Nate dea, vosque haec' inquit
`cognoscite, Teucri, et mihi quae fuerint iuvenali
in corpore vires, et qua servetis revocatum a
morte Dareta.' Dixit, et adversi contra stetit ora
iuvenci, qui donum adstabat pugnae, durosque
reducta libravit dextra media inter cornua
caestus, arduus, effractoque inlisit in ossa
cerebro.  sternitur exanimisque tremens procumbit
humi bos.  Ille super tales effundit pectore voces:
`Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte
Daretis persolvo; hic victor caestus artemque
repono.' Protinus Aeneas celeri certare sagitta
invitat qui forte velint, et praemia ponit,
ingentique manu malum de nave Seresti erigit, et
volucrem traiecto in fune columbam, quo tendant
ferrum, malo suspendit ab alto.  Convenere viri,
deiectamque aerea sortem accepit galea; et primus
clamore secundo Hyrtacidae ante omnes exit locus
Hippocoontis; quem modo navali Mnestheus certamine
victor consequitur, viridi Mnestheus evinctus
oliva.  Tertius Eurytion, tuus, o clarissime,
frater, Pandare, qui quondam, iussus confundere
foedus, in medios telum torsisti primus Achivos.
Extremus galeaque ima subsedit Acestes, ausus et
ipse manu iuvenum temptare laborem.  Tum validis
flexos incurvant viribus arcus pro se quisque
viri, et depromunt tela pharetris.  Primaque per
caelum, nervo stridente, sagitta Hyrtacidae
iuvenis volucres diverberat auras; et venit,
adversique infigitur arbore mali.  Intremuit malus,
timuitque exterrita pennis ales, et ingenti
sonuerunt omnia plausu.  Post acer Mnestheus
adducto constitit arcu, alta petens, pariterque
oculos telumque tetendit.  Ast ipsam miserandus
avem contingere ferro non valuit: nodos et vincula
linea rupit, quis innexa pedem malo pendebat ab
alto: illa notos atque alta volans in nubila
fugit.  Tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato
tela tenens, fratrem Eurytion in Pota vocavit, iam
vacuo laetam caelo speculatus, et alis plaudentem
nigra figit sub nube columbam.  Decidit exanimis,
vitamque reliquit in astris aetheriis, fixamque
refert delapsa sagittam.  Amissa solus palma
superabat Acestes; qui tamen aerias telum
contendit in auras, ostentans artemque pater
arcumque sonantem.  Hic oculis subito obicitur
magnoque futurum augurio monstrum; docuit post
exitus ingens, seraque terrifici cecinerunt omina
vates.  Namque volans liquidis in nubibus arsit
harundo, signavitque viam flammis, tenuisque
recessit consumpta in ventos, caelo ceu saepe
refixa transcurrunt crinemque volantia sidera
ducunt.  Attonitis haesere animis, superosque
precati Trinacrii Teucrique viri; nec maximus omen
abnuit Aeneas; sed laetum amplexus Acesten
muneribus cumulat magnis, ac talia fatur: `Sume,
pater; nam te voluit rex magnus Olympi talibus
auspiciis exsortem ducere honores.  Ipsius Anchisae
longaevi hoc munus habebis, cratera impressum
signis, quem Thracius olim Anchisae genitori in
magno munere Cisseus ferre sui dederat monumentum
et pignus amoris.' Sic fatus cingit viridanti
tempora lauro, et primum ante omnes victorem
appellat Acesten.  Nec bonus Eurytion praelato
invidit honori, quamvis solus avem caelo deiecit
ab alto.  Proximus ingreditur donis, qui vincula
rupit; extremus, volucri qui fixit arundine malum.
At pater Aeneas, nondum certamine misso, custodem
ad sese comitemque impubis Iuli Epytiden vocat, et
fidam sic fatur ad aurem: `Vade age, et Ascanio,
si iam puerile paratum agmen habet secum,
cursusque instruxit equorum, ducat avo turmas, et
sese ostendat in armis, dic' ait.  Ipse omnem longo
decedere circo infusum populum, et campos iubet
esse patentes.  Incedunt pueri, pariterque ante ora
parentum frenatis lucent in equis, quos omnis
euntes Trinacriae mirata fremit Troiaeque
iuventus.  omnibus in morem tonsa coma pressa
corona; cornea bina ferunt praefixa hastilia
ferro; pars levis umero pharetras; it pectore
summo flexilis obtorti per collum circulus auri.
Tres equitum numero turmae, ternique vagantur
ductores: pueri bis seni quemque secuti agmine
partito fulgent paribusque magistris.  Una acies
iuvenum, ducit quam parvus ovantem nomen avi
referens Priamus,tua clara, Polite, progenies,
auctura Italos,quem Thracius albis portat equus
bicolor maculis, vestigia primi alba pedis
frontemque ostentans arduus albam.  Alter Atys,
genus unde Atii duxere Latini, parvus Atys,
pueroque puer dilectus Iulo.  Extremus, formaque
ante omnis pulcher, Iulus Sidonio est invectus
equo, quem candida Dido esse sui dederat
monumentum et pignus amoris.  Cetera Trinacrii
pubes senioris Acestae fertur equis.  Excipiunt
plausu pavidos, gaudentque tuentes Dardanidae,
veterumque adgnoscunt ora parentum.  Postquam omnem
laeti consessum oculosque suorum lustravere in
equis, signum clamore paratis Epytides longe dedit
insonuitque flagello.  Olli discurrere pares, atque
agmina terni diductis solvere choris, rursusque
vocati convertere vias infestaque tela tulere.
Inde alios ineunt cursus aliosque recursus adversi
spatiis, alternosque orbibus orbes impediunt,
pugnaeque cient simulacra sub armis; et nunc terga
fuga nudant, nunc spicula vertunt infensi, facta
pariter nunc pace feruntur.  Ut quondam Creta
fertur Labyrinthus in alta parietibus textum
caecis iter, ancipitemque mille viis habuisse
dolum, qua signa sequendi falleret indeprensus et
inremeabilis error; haud alio Teucrum nati
vestigia cursu impediunt texuntque fugas et
proelia ludo, delphinum similes, qui per maria
umida nando Carpathium Libycumque secant,
[luduntque per undas.] Hunc morem cursus atque
haec certamina primus Ascanius, Longam muris cum
cingeret Albam, rettulit, et priscos docuit
celebrare Latinos, quo puer ipse modo, secum quo
Troa pubes; Albani docuere suos; hinc maxima porro
accepit Roma, et patrium servavit honorem;
Troiaque nunc pueri, Troianum dicitur agmen.  Hac
celebrata tenus sancto certamina patri.  Hic primum
fortuna fidem mutata novavit.  Dum variis tumulo
referunt sollemnia ludis, Irim de caelo misit
Saturnia Iuno Iliacam ad classem, ventosque
adspirat eunti, multa movens, necdum antiquum
saturata dolorem.  Illa, viam celerans per mille
coloribus arcum, nulli visa cito decurrit tramite
virgo.  Conspicit ingentem concursum, et litora
lustrat, desertosque videt portus classemque
relictam.  At procul in sola secretae Troades acta
amissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum
pontum adspectabant flentes.  `Heu tot vada fessis
et tantum superesse maris!' vox omnibus una.  Urbem
orant; taedet pelagi perferre laborem.  Ergo inter
medias sese haud ignara nocendi conicit, et
faciemque deae vestemque reponit; fit Beroe,
Tmarii coniunx longaeva Dorycli, cui genus et
quondam nomen natique fuissent; ac sic Dardanidum
mediam se matribus infert: `O miserae, quas non
manus' inquit `Achaca bello traxerit ad letum
patriae sub moenibus! O gens infelix, cui te
exitio Fortuna reservat? Septuma post Troiae
exscidium iam vertitur aestas, eum freta, cum
terras omnes, tot inhospita saxa sideraque emensae
ferimur, dum per mare magnum Italiam sequimur
fugientem, et volvimur undis.  Hic Erycis fines
fraterni, atque hospes Acestes: quis prohibet
muros iacere et dare civibus urbem? O patria et
rapti nequiquam ex hoste Penates, nullane iam
Troiae dicentur moenia? Nusquam Hectoreos amnes,
Xanthum et Simoenta, videbo? Quin agite et mecum
infaustas exurite puppes.  Nam mihi Cassandrae per
somnum vatis imago ardentes dare visa faces: ``Hic
quaerite Troiam; hic domus est'' inquit ``vobis.''
Iam tempus agi res, uec tantis mora prodigiis.  En
quattuor arae Neptuno; deus ipse faces animumque
ministrat.' Haec memorans, prima infensum vi
corripit ignem, sublataque procul dextra conixa
coruscat, et iacit: arrectae mentes stupefactaque
corda Iliadum.  Hic una e multis, quae maxima natu,
Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix: `Non Beroe
vobis, non haec Rhoetea, matres, est Dorycli
coniunx; divini signa decoris ardentesque notate
oculos; qui spiritus illi, qui voltus, vocisque
sonus, vel gressus eunti.  Ipsa egomet dudum Beroen
digressa reliqui aegram, indignantem, tali quod
sola careret munere, nec meritos Anchisae inferet
honores.' Haec effata.  At matres primo ancipites
oculisque malignis ambiguae spectare rates miserum
inter amorem praesentis terrae fatisque vocantia
regna, cum dea se paribus per caelum sustulit
alis, ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.
Tum vero attonitae monstris actaeque furore
conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem;
pars spoliant aras, frondem ac virgulta facesque
coniciunt.  Furit immissis Volcanus habenis
transtra per et remos et pictas abiete puppes.
Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri
incensas perfert naves Eumelus, et ipsi respiciunt
atram in nimbo volitare favillam.  Primus et
Ascanius, cursus ut laetus equestres ducebat, sic
acer equo turbata petivit castra, nec exanimes
possunt retinere magistri.  `Quis furor iste novus?
Quo nunc, quo tenditis' inquit, `heu, miserae
cives? Non hostem inimicaque castra Argivum,
vestras spes uritis.  En, ego vester Ascanius!'
Galeam ante pedes proiecit inanem, qua ludo
indutus belli simulacra ciebat; accelerat simul
Aeneas, simul agmina Teucrum.  Ast illae diversa
metu per litora passim diffugiunt, silvasque et
sicubi concava furtim saxa petunt; piget incepti
lucisque, suosque mutatae adgnoscunt, excussaque
pectore Iuno est.  Sed non idcirco flammae atque
incendia vires indomitas posuere; udo sub robore
vivit stuppa vomens tardum fumum, lentusque
carinas est vapor, et toto descendit corpore
pestis, nec vires heroum infusaque flumina
prosunt.  Tum pius Aeneas umeris abscindere vestem,
auxilioque vocare deos, et tendere palmas:
`Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum
Troianos, si quid pietas antiqua labores respicit
humanos, da flammam evadere classi nunc, Pater, et
tenues Teucrum res eripe leto.  Vel tu, quod
superest infesto fulmine morti, si mereor,
demitte, tuaque hic obrue dextra.' Vix haec
ediderat, cum effusis imbribus atra tempestas sine
more furit, tonitruque tremescunt ardua terrarum
et campi; ruit aethere toto turbidus imber aqua
densisque nigerrimus austris; implenturque super
puppes; semiusta madescunt robora; restinctus
donec vapor omnis, et omnes, quattuor amissis,
servatae a peste carinae.  At pater Aeneas, casu
concussus acerbo, nunc huc ingentes, nunc illuc
pectore curas mutabat versans, Siculisne resideret
arvis, oblitus fatorum, Italasne capesseret oras.
Tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas quem
docuit multaque insignem reddidit arte, haec
responsa dabat, vel quae portenderet ira magna
deum, vel quae fatorum posceret ordo; isque his
Aenean solatus vocibus infit: `Nate dea, quo fata
trahunt retrahuntque, sequamur; quidquid erit,
superanda omnis fortuna ferendo est.  Est tibi
Dardanius divinae stirpis Acestes: hunc cape
consiliis socium et coniunge volentem; huic trade,
amissis superant qui navibus, et quos pertaesum
magni incepti rerumque tuarum est; longaevosque
senes ac fessas aequore matres, et quidquid tecum
invalidum metuensque pericli est, delige, et his
habeant terris sine moenia fessi: urbem
appellabunt permisso nomine Acestam.' Talibus
incensus dictis senioris amici, tum vero in curas
animo diducitur omnes.  Et nox atra polum bigis
subvecta tenebat: visa dehinc caelo facies delapsa
parentis Anchisae subito tales effundere voces:
`Nate, mihi vita quondam, dum vita manebat, care
magis, nate, Iliacis exercite fatis, imperio Iovis
huc venio, qui classibus ignem depulit, et caelo
tandem miseratus ab alto est.  Consiliis pare, quae
nunc pulcherrima Nautes dat senior; lectos
iuvenes, fortissima corda, defer in Italiam; gens
dura atque aspera cultu debellanda tibi Latio est.
Ditis tamen ante infernas accede domos, et Averna
per alta congressus pete, nate, meos.  Non me impia
namque Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena
piorum concilia Elysiumque colo.  Huc casta Sibylla
nigrarum multo pecudum te sanguine ducet: tum
genus omne tuum, et quae dentur moenia, disces.
Iamque vale: torquet medios Nox humida cursus, et
me saevus equis Oriens adflavit anhelis.' Dixerat,
et tenuis fugit, ceu fumus, in auras.  Aeneas, `Quo
deinde ruis, quo proripis?' inquit, `Quem fugis,
aut quis te nostris complexibus arcet?' Haec
memorans cinerem et sopitos suscitat ignes,
Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae
farre pio et plena supplex veneratur acerra.
Extemplo socios primumque arcessit Acesten, et
Iovis imperium et cari praecepta parentis edocet,
et quae nunc animo sententia constet.  Haud mora
consiliis, nec iussa recusat Acestes.  Transcribunt
urbi matres, populumque volentem deponunt, animos
nil magnae laudis egentes.  Ipsi transtra novant,
flammisque ambesa reponunt robora navigiis, aptant
remosque rudentesque, exigui numero, sed bello
vivida virtus.  Interea Aeneas urbem designat
aratro sortiturque domos; hoc Ilium et haec loca
Troiam esse iubet.  Gaudet regno Troianus Acestes,
indicitque forum et patribus dat iura vocatis.  Tum
vicina astris, Erycino in vertice sedes fundatur
Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos ac lucus late
sacer additur Anchiseo.  Iamque dies epulata novem
gens omnis, et aris factus honos: placidi
straverunt aequora venti, creber et adspirans
rursus vocat Auster in altum.  Exoritur procurva
ingens per litora fletus; complexi inter se
noctemque diemque morantur.  Ipsae iam matres,
ipsi, quibus aspera quondam visa maris facies et
non tolerabile nomen, ire volunt, omnemque fugae
perferre laborem.  Quos bonus Aeneas dictis solatur
amicis, et consanguineo lacrimans commendat
Acestae.  Tris Eryci vitulos et Tempestatibus agnam
caedere deinde iubet, solvique ex ordine funem.
Ipse, caput tonsae foliis evinctus olivae, stans
procul in prora pateram tenet, extaque salsos
proiicit in fluctus ac vina liquentia fundit.
Prosequitur surgens a puppi ventus euntes.
Certatim socii feriunt mare et aequora verrunt.  At
Venus interea Neptunum exercita curis adloquitur,
talesque effundit pectore questus: Iunonis gravis
ira nec exsaturabile pectus cogunt me, Neptune,
preces descendere in omnes; quam nec longa dies,
pietas nec mitigat ulla, nec Iovis imperio
fatisque infracta quiescit.  Non media de gente
Phrygum exedisse nefandis urbem odiis satis est,
nec poenam traxe per omnem: reliquias Troiae,
cineres atque ossa peremptae insequitur: causas
tanti sciat illa furoris.  Ipse mihi nuper Libycis
tu testis in undis quam molem subito excierit:
maria omnia caelo miscuit, Aeoliis nequiquam freta
procellis, in regnis hoc ausa tuis.  Per scelus
ecce etiam Troianis matribus actis exussit foede
puppes, et classe subegit amissa socios ignotae
linquere terrae.  Quod superest, oro, liceat dare
tuta per undas vela tibi, liceat Laurentem
attingere Thybrim: si concessa peto, si dant ea
moenia Parcae.' Tum Saturnius haec domitor maris
edidit alti: `Fas omne est, Cytherea, meis te
fidere regnis, unde genus ducis: merui quoque;
saepe furores compressi, et rabiem tantam caelique
marisque.  Nec minor in terris, Xanthum Simoentaque
testor, Aeneae mihi cura tui.  Cum Troia Achilles
exanimata sequens impingeret agmina muris, milia
multa daret leto, gemerentque repleti amnes, nec
reperire viam atque evolvere posset in mare se
Xanthus, Pelidae tunc ego forti congressum Aenean
nec dis nec viribus aequis nube cava rapui,
cuperem cum vertere ab imo structa meis manibus
periurae moenia Troiae.  Nunc quoque mens eadem
perstat mihi: pelle timores.  Tutus, quos optas,
portus accedet Averni.  Unus erit tantum, amissum
quem gurgite quaeres; unum pro multis dabitur
caput.' His ubi laeta deae permulsit pectora
dictis, iungit equos auro genitor, spumantiaque
addit frena feris, manibusque omnes effundit
habenas.  Caeruleo per summa levis volat aequora
curru; subsidunt undae, tumidumque sub axe tonanti
sternitur aequor aquis; fugiunt vasto aethere
nimbi.  Tum variae comitum facies, immania cete, et
senior Glauci chorus, Inousque Palaemon,
Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis; laeva
tenent Thetis, et Melite, Panopeaque virgo,
Nisaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque.  Hic
patris Aeneae suspensam blanda vicissim gaudia
pertemptant mentem: iubet ocius omnes attolli
malos, intendi brachia velis.  Una omnes fecere
pedem pariterque sinistros, nunc dextros solvere
sinus; una ardua torquent cornua detorquentque;
ferunt sua flamina classem.  Princeps ante omnes
densum Palinurus agebat agmen; ad hunc alii cursum
contendere iussi.  Iamque fere mediam caeli Nox
humida metam contigerat; placida laxabant membra
quiete sub remis fusi per dura sedilia nautae: cum
levis aetheriis delapsus Somnus ab astris aera
dimovit tenebrosum et dispulit umbras, te,
Palinure, petens, tibi somnia tristia portans
insonti; puppique deus consedit in alta, Phorbanti
similis, funditque has ore loquelas: `Iaside
Palinure, ferunt ipsa aequora classem; aequatae
spirant aurae; datur hora quieti.  Pone caput,
fessosque oculos furare labori: ipse ego paulisper
pro te tua munera inibo.' Cui vix attollens
Palinurus lumina fatur: `Mene salis placidi voltum
fluctusque quietos ignorare iubes? Mene huic
confidere monstro? Aenean credam quid enim
fallacibus auris et caelo, totiens deceptus fraude
sereni?' Talia dicta dabat, clavumque affixus et
haerens nusquam amittebat, oculosque sub astra
tenebat.  Ecce deus ramum Lethaeo rore madentem,
vique soporatum Stygia, super utraque quassat
tempora, cunctantique natantia lumina solvit.  Vix
primos inopina quies laxaverat artus, et super
incumbens cum puppis parte revolsa, cumque
gubernaclo, liquidas proiecit in undas praecipitem
ac socios nequiquam saepe vocantem; ipse volans
tenues se sustulit ales ad auras.  Currit iter
tutum non secius aequore classis, promissisque
patris Neptuni interrita fertur.  Iamque adeo
scopulos Sirenum advecta subibat, difficiles
quondam multorumque ossibus albos, tum rauca
adsiduo longe sale saxa sonabant: cum pater amisso
fluitantem errare magistro sensit, et ipse ratem
nocturnis rexit in undis, multa gemens, casuque
animum concussus amici `O nimium caelo et pelago
confise sereno, nudus in ignota, Palinure, iacebis
harena!'