      
      
      
      
      
      
      
      
      
      
             PUBLI VERGILI MARONIS  
                    AENEIDOS  
                   LIBER VII  

TU quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,
aeternam moriens famam, Caieta, dedisti; et nunc
servat honos sedem tuus ossaque nomen Hesperia in
magna, siqua est ea gloria, signat.  At pius
exsequiis Aeneas rite solutis, aggere composito
tumuli, postquam alta quierunt aequora, tendit
iter velis portumque relinquit.  Adspirant aurae in
noctem nec candida cursus Luna negat, splendet
tremulo sub lumine pontus.  Proxima Circaeae
raduntur litora terrae, dives inaccessos ubi Solis
filia lucos adsiduo resonat cantu tectisque
superbis urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
arguto tenuis percurrens pectine telas.  Hinc
exaudiri gemitus iraeque leonum vincla recusantum
et sera sub nocte rudentum, saetigerique sues
atque in praesaepibus ursi saevire ac formae
magnorum ululare luporum, quos hominum ex facie
dea saeva potentibus herbis induerat Circe in
voltus ac terga ferarum.  Quae ne monstra pii
paterentur talia Troes delati in portus neu litora
dira subirent, Neptunus ventis implevit vela
secundis atque fugam dedit et praeter vada fervida
vexit.  Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab
alto Aurora in roseis fulgebat lutea bigis: cum
venti posuere omnisque repente resedit flatus et
in lento luctantur marmore tonsae.  Atque hic
Aeneas ingentem ex aequore lucum prospicit.  Hunc
inter fluvio Tiberinus amoeno.  verticibus rapidis
et multa flavus arena in mare prorumpit.  Variae
circumque supraque adsuetae ripis volucres et
fluminis alveo aethera mulcebant cantu lucoque
volabant.  flectere iter sociis terraeque advertere
proras imperat et laetus flnvio succedit opaco.
Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,
quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
cum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
expediam et primae revocabo exordia pugnae.  tu
vatem, tu, diva, mone.  Dicam horrida bella, dicam
acies actosque animis in funera reges Tyrrhenamque
manum totamque sub arma coactam Hesperiam.  Maior
rerum mihi nascitur ordo, maius opus moveo.  Rex
arva Latinus et urbes iam senior longa placidas in
pace regebat.  Hunc Fauno et nympha genitum
Laurente Marica accipimus, Fauno Picus pater isque
parentem te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus
auctor.  filius huic fato divom prolesque virilis
nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est.
Sola domum et tantas servabat filia sedes, iam
matura viro, iam plenis nubilis annis.  Multi illam
magno e Latio totaque petebant Ausonia.  Petit ante
alios pulcherrimus omnis Turnus, avis atavisque
potens, quem regia coniunx adiungi generum miro
properabat amore; sed variis portenta deum
terroribus obstant.  Laurus erat tecti medio in
penetralibus altis, sacra comam multosque metu
servata per annos, quam pater inventam, primas cum
conderet arces, ipse ferebatur Phoebo sacrasse
Latinus Laurentisque ab ea nomen poslflsse
colonis.  Huius apes summum densae (mirabile
dictu), stridore ingenti liquidum trans aethera
vectae, obsedere apicem, ex pedibus per mutua
nexis examen subitum ramo frondente pependit.
Continuo vates: `Externum cernimus,' inquit,
`adventare virum et partis petere agmen easdem
partibus ex isdem et summa dominarier arce.'
Praeterea, castis adolet dum altaria taedis et
iuxta genitorem adstat Lavinia virgo, visa (nefas)
longis comprendere crinibus ignem, [atque omnem
omatum flamma crepitante cremari] regalisque
accensa comas, accensa coronam insignem gemmis,
tum fumida lumine fulvo involvi ac totis Volcanum
spargere tectis.  Id vero horrendum ac visu
mirabile ferri: namque fore inlustrem fama
fatisque canebant ipsam, sed populo magnum
portendere bellum.  At rex sollicitus monstris
oracula Fauni, fatidici; genitoris, adit lucosque
sub alta consulit Albunea, nemorum quae maxima
sacro fonte sonat saevamque exhalat opaca
mephitim.  Hinc Italae gentes omnisque Oenotria
tellus in dubiis responsa petunt; huc dona
sacerdos Cum tulit et caesarum ovium sub nocte
silenti pellibus incubuit stratis somnosque
petivit, multa modis simulacra videt volitantia
miris et varias audit voces fruiturque deorum
couloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis.
Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
centum lanigeras mactabat rite bidentis atque
harum effultus tergo stratisque iacebat
velleribus: subita ex alto vox reddita luco est:
`Ne pete conubiis natam sociare Latinis, O mea
progenies, thalamis neu crede paratis: externi
venient generi, qui sanguine nostrum nomen in
astra ferant quorumque a stirpe nepotes omnia sub
pedibus, qua Sol utrumque recurrens aspicit
Oceanum, vertique regique videbunt.' Haec responsa
patris Fauni monitusque silenti nocte datos non
ipse suo premit ore Latinus, sed circum late
volitans iam Fama per urbes Ausonias tulcrat, cum
Laomedontia pubes gramineo ripae religavit ab
aggere classem.  Aeneas primique duces et pulcher
Iulus corpora sub ramis deponunt arboris altae
instituuntque dapes et adorea liba per herbam
subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat) et
Cereale solum pomis agrestibus augent.  Consumptis
hic forte aliis ut vertere morsus exiguam in
Cererem penuria adegit edendi et violare manu
malisque audacibus orbem fatalis crusti patulis
nec parcere quadris: `Heus ! etiam mensas
consumimus,' inquit Iulus, nec plura adludens.  Ea
vox audita laborum prima tulit finem, primamque
loquentis ab ore eripuit pater ac stupefactus
numine pressit.  Continuo: `Salve fatis mihi debita
tellus vosque,' ait, `O fidi Troiae salvete
penates: hic domus, haec patria est.  Genitor mihi
talia namque (nunc repeto) Anchises fatorum arcana
reliquit: cum te, nate, fames ignota ad litora
vectum accisis coget dapibus consumere mensas, tum
sperare domos defessus ibique memento prima locare
manu molirique aggere tecta.  Haec erat illa fames;
haec nos suprema manebat, exiliis positura modum.
Quare agite et primo laeti cum lumine solis quae
loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis,
vestigemus et a portu diversa petamus.  Nunc
pateras libate Iovi precibusque vocate Anchisen
genitorem, et vina reponite mensis.' Sic deinde
effatus frondenti tempora ramo implicat et
geniumque loci primamque deorum Tellurem
nymphasque et adhuc ignota precatur flumina, tum
Noctem Noctisque orientia signa Idaeumque Iovem
Phrygiamque ex ordine matrem invocat et duplicis
caeloque ereboque parentis.  Hic pater omnipotens
ter caelo clarus ab alto intonuit radiisque
ardentem lucis et auro ipse manu quatiens ostendit
ab aethere nubem.  Diditur hic subito Troiana per
agmina rumor advenisse diem, quo debita moenia
condant.  Certatim instaurant epulas atque omine
magno crateras laeti statuunt et vina coronant.
Postera cum prima lustrabat lampade terras orta
dies, urbem et finis et litora gentis diversi
explorant: haec fontis stagna Numici, hunc Thybrim
fluvium, hic fortis habitare Latinos.  Tum satus
Anchisa delectos ordine ab omni centum oratores
augusta ad moenia regis ire iubet, ramis velatos
Palladis omnis, donaque ferre viro pacemque
exposcere Teucris.  Haud mora, festinant iussi
rapidisque feruntur passibus.  Ipse humili designat
moenia fossa moliturque locum primasque in litore
sedes castrorum in morem pinnis atque aggere
cingit.  Iamque iter emensi turris ac tecta
Latinomm ardua cernebant iuvenes muroque subibant.
Ante urbem pueri et primaevo flore iuventus
exercentur equis domitantque in pulvere currus aut
acris tendunt arcus aut lenta lacertis spicula
contorquent cursuque ictuque lacessunt: cum
praevectus equo longaevi regis ad auris nuntius
ingentis ignota in veste reportat advenisse viros.
Ille intra tecta vocari imperat et solio medius
consedit avito.  Tectum augustum ingens.  centum
sublime columnis, urbe fuit summa, Laurentis regia
Pici, horrendum silvis et religione parentum.  Hic
sceptra accipere et primos attollere fasces
regibus omen erat, hoc illis curia templum, hae
sacris sedes epulis, hic ariete caeso perpetuis
soliti patres considere mensis.  Quin etiam veterum
effigies ex ordine avorum antiqua e cedro,
Italusque paterque Sabinus vitisator, curvam
servans sub imagine falcem, Saturnusque senex
Ianique bifrontis imago vestibulo astabant,
aliique ab origine reges Martiaque ob patriam
pugnando volnera passi.  Multaque praeterea sacris
in postibus arma, captivi pendent currus curvaeque
secures et cristae capitum et portarum ingentia
claustra spiculaque clipeique ereptaque rostra
carinis.  Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat
succinctus trabea laevaque ancile gerebat Picus,
equum domitor; quem capta cupidine coniunx aurea
percussum virga versumque venenis fecit avem Circe
sparsitque coloribus alas.  Tali intus templo divom
patriaque Latinus sede sedens Teucros ad sese in
tecta vocavit, atque haec ingressis placido prior
edidit ore: `Dicite, Dardanidae (neque enim
nescimus et urbem et genus, auditique advertitis
aequore cursum), quid petitis ? Quae causa rates
aut cuius egentis litus ad Ausonium tot per vada
caerula vexit? Sive errore viae seu tempestatibus
acti, qualia multa mari nautae patiuntur in alto,
fluminis intrastis ripas portuque sedetis, ne
fugite hospitium neve ignorate Latinos Saturni
gentem, haud vinclo nec legibus aequam, sponte sua
veterisque dei se more tenentem.  Atque equidem
memini (fama est obscurior annis) Auruncos ita
ferre senes, his ortus ut agris Dardanus Idaeas
Phrygiae penetravit ad urbes Threiciamque Samum,
quae nunc Samothracia fertur.  Hinc illum, Corythi
Tyrrhena ab sede profectum, aurea nunc solio
stellantis regia caeli accipit et numerum divorum
altaribus auget.' Dixerat, et dicta Ilioneus sic
voce secutus: Rex, genus egregium Fauni, nec
fluctibus actos, atra subegit hiemps vestris
succedere terris nec sidus regione viae litusve
fefellit: consilio hanc omnes animisque volentibus
urbem, adferimur, pulsi regnis, quae maxima quonda
extremo veniens Sol aspiciebat Olympo.  Ab Iove
principium generis, Iove Dardana pubes gaudet avo,
rex ipse Iovis de gente suprema, Troius Aeneas,
tua nos ad limina misit.  Quanta per Idaeos saevis
effusa Mycenis tempestas ierit campos, quibus
actus uterque Europae atque Asiae fatis
concurrerit orbis, audiit et siquem tellus extrema
refuso summovet oceano et siquem extenta plagarum
quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.
Diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti dis
sedem exiguam patriis litusque rogamus innocuum et
cunctis undamque auramque patentem.  Non erimus
regno indecores, nec vestra feretur fama levis
tantique abolescet gratia facti, nec Troiam
Ausonios gremio excepisse pigebit.  Fata per Aeneae
iuro dextramque potentem sive fide seu quis bello
est expertus et armis: multi nos populi, multae
(ne temne, quod ultro praeferimus manibus vittas
ac verba precantia) et petiere sibi et voluere
adiungere gentes; sed nos fata deum vestras
exquirere terras imperiis egere suis.  Hinc
Dardanus ortus; huc repetit iussisque ingentibus
urguet Apollo Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada
sacra Numici.  Dat tibi praeterea fortunae parva
prioris munera, reliquias Troia ex ardente
receptas.  Hoc pater Anchises auro libabat ad aras;
hoc Priami gestamen erat, cum iura vocatis more
daret populis, sceptrumque sacerque tiaras
Iliadumque labor vestes.' Talibus Ilionei dictis
defixa Latinus obtutu tenet ora soloque immobilis
haeret intentos volvens oculos.  Nec purpura regem
picta movet nec sceptra movent Priameia tantum,
quantum in conubio natae thalamoque moratur, et
veteris Fauni voluit sub pectore sortem, hunc
illum fatis externa ab sede profectum portendi
generum paribusque in regna vocari auspiciis, huic
progeniem virtute futuram egregiam et totum quae
viribus occupet orbem.  tandem laetus ait: `Di
nostra incepta secundent auguriumque suum;
dabitur, Troiane, quod optas, mullera nec sperno.
Non vobis rege Latino divitis uber agri Troiaeve
opulentia deerit.  Ipse modo Aeneas, nostri si
tanta cupido est, si iungi hospitio properat
sociusque vocari, adveniat voltus neve exhorreseat
amicos: illi pacis erit dextram tetigisse tyranni.
vos contra regi mea nunc mandata referte.  Est mihi
nata, viro gentis qnam iungere nostrae non patrio
ex adyto sortes, non plurima caelo monstra sinunt:
generos externis adfore ab oris, hoc Latio restare
canunt, qui sanguine nostrum nomen in astra
ferant.  Hunc illum poscere fata et reor et, siquid
veri mens augurat, opto.' haec effatus equos
numero pater eligit omni (stabant ter centum
nitidi in praesaepibus altis): omnibus extemplo
Teucris iubet ordine duci instratos ostro alipedes
pictisque tapetis; aurea pectoribus demissa
monilia pendent, tecti auro fulvum mandunt sub
dentibus aurum; absenti Aeneae currunt geminosque
iugalis semine ab aetherio, spirantis naribus
ignem, illorum de gente, patri quos daedala Circe
supposita de matre nothos turata creavit.  Talibus
Aeneadae donis dictisque Latini sublimes in equis
redeunt pacemque reportant.  Ecce autem Inachiis
sese referebat ab Argis saeva Iovis coniunx
aurasque invecta tenebat, et laetum Aenean
classemque ex aethere longe Dardaniam Siculo
prospexit ab usque Pachyno.  moliri iam tecta
videt, iam fidere terrae, deseruisse rates: stetit
acri fixa dolore.  Tum quassans caput haec effundit
pectore dicta: `Heu stirpem invisam et fatis
contraria nostris fata Phrygum ! Num Sigeis
occumbere campis, num capti potuere capi, num
incensa cremavit Troia viros ? Medias acies
mediosque per ignis invenere viam.  At, credo, mea
numina tandem fessa iacent odiis aut exsaturata
quievi.  Quin etiam patria excussos infesta per
undas ausa sequi et profugis toto me opponere
ponto ! Absumptae in Teucros vires caelique
marisque.  Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta
Charybdis profuit? Optato conduntur Thybridis
alveo, securi pelagi atque ulei.  Mars perdere
gentem immanem Lapithum valuit, concessit in iras
ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae, quod
scelus aut Lapithis tantum aut Calydona merentem?
Ast ego magna Iovis coniunx, nil linquere inausum
quae potui infelix, quae memet in omnia verti,
vincor ab Aenea.  Quod si mea numina non sunt magna
satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam
flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.  Non
dabitur regnis, esto, prohibere Latinis, atque
immota manet fatis Lavinia coniunx: at trahere
atque moras tantis licet addere rebus, at licet
amborum populos exscindere regum.  Hac gener atque
socer coeant mercede suorum: sanguine Troiano et
Rutulo dotabere, virgo, et Bellona manet te
pronuba.  Nec face tantum Cisseis praegnans ignis
enixa iugalis quin idem Veneri partus suus et
Paris alter funestaeque iterum recidiva in Pergama
taedae.' Haec ubi dicta dedit, terras Horrenda
petivit: luctificam Allecto dirarum ab sede dearum
infernisque ciet tenebris, cui tristia bella
iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.  Odit
et ipse pater Pluton, odere sorores Tartareae
monstrum: tot sese vertit in ora, tam saevae
facies, tot pullulat atra colubris.  Quam Iuno his
acuit verbis ac talia fatur: `Hunc mihi da
proprium, virgo sata Nocte, laborem, hanc operam,
ne noster honos infractave cedat fama loco, neu
conubiis ambire Latinum Aeneadae possint Italosve
obsidere finis.  Tu potes unanimos armare in
proelia fratres atque odiis versare domos, tu
verbera tectis funereasque inferre faces, tibi
nomina mille, mille nocendi artes.  Fecundum
concute pectus, disice compositam pacem, sere
crimina belli: arma velit poscatque simul
rapiatque inventus.' Exin Gorgoneis Allecto
infecta venenis principio Latium et Laurentis
tecta tyranni celsa petit tacitumque obsedit limen
Amatae, quam super adventu Teucrum Turnique
hymenaeis femineae ardentem curaeque iraeque
coquebant.  Huic dea caeruleis unum de crinibus
anguem conicit inque sinum praecordia ad intuma
subdit, quo furibunda domum monstro permisceat
omnem.  Ille inter vestes et levia pectora lapsus
volvitur attactu nullo fallitque furentem,
vipeream inspirans animam: fit tortile collo aurum
ingens coluber, fit longae taenia vittae
innectitque comas, et membris lubricus errat.  Ac
dum prima lues udo sublapsa veneno pertemptat
sensus atque ossibus implicat ignem necdum animus
toto percepit pectore flammam, mollius et solito
matrum de more locuta est, multa super nata
lacrimans Phrygiisque hymenaeis: `Exsulibusne
datur ducenda Lavinia Teucris, O genitor, nec te
miseret gnataeque tuique ? Nec matris miseret,
quam primo aquilone relinquet perfidus alta petens
abducta virgine praedo? An non sic Phrygius
penetrat Lacedaemona pastor Ledaeamque Helenam
Troianas vexit ad urbes ? Quid tua sancta fides,
quid cura antiqua tuorum et consanguineo totiens
data dextera Turno? Si gener externa petitur de
gente Latinis idque sedet Faunique premunt te
iussa parentis, omnem equidem sceptris terram quae
libera nostris dissidet, externam reor et sic
dicere divos.  Et Turno, si prima domus repetatur
origo, Inachus Acrisiusque patres mediaeque
Mycenae.' His ubi nequiquam dictis experta Latinum
contra stare videt penitusque in viscera lapsum
serpentis furiale malum totamque pererrat, tum
velo infelix, ingentibus excita monstris, immensam
sine more furit lymphata per urbem.  Ceu quondam
torto volitans sub verbere turbo, quem pueri magno
in gyro vacua atria circum intenti ludo exercent;
ille actus habena curvatis fertur spatiis; stupet
inscia supra inpubesque manus, mirata volubile
buxum; dant animos plagae: non cursu segnior illo
per medias urbes agitur populosque feroces.  Quin
etiam in silvas, simulato numine Bacchi, maius
adorta nefas maioremque orsa furorem evolat et
natam frondosis montibus abdit, quo thalamum
eripiat Teucris taedasque moretur, Euhoe Bacche,
fremens, solum te virgine dignum vociferans,
etenim mollis tibi sumere thyrsos, te lustrare
choro, sacrum tibi pascere crinem.  Fama volat,
furiisque accensas pectore matres idem omnis simul
ardor agit nova quaerere tecta: deseruere domos,
ventis dant colla comasque, ast aliae tremulis
ululatibus aethera complent, pampineasque gerunt
incinctae pellibus hastas; ipsa inter medias
flagrantem fervida pinum sustinet ac natae
Turnique canit hymenaeos, sanguineam torquens
aciem, torvumque repente clamat: `Io matres,
audite, ubi quaeque, Latinae: Siqua piis animis
manet infelicis Amatae gratia, si iuris materni
cura remordet, solvite crinalis vittas, capite
orgia mecum.' Talem inter silvas, inter deserta
ferarum, reginam Allecto stimulis agit undique
Bacchi.  Postquam visa satis primos acuisse furores
consiliumque omnemque domum vertisse Latini,
protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis
audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem
Acrisioneis Danae fundasse colonis, praecipiti
delata noto.  Locus Ardea quondam dictus avis, et
nunc magnum manet Ardea nomen, sed fortuna fuit;
tectis hic Turnus in altis iam mediam nigra
carpebat nocte quietem.  Allecto torvam faciem et
furialia membra exuit, in vultus sese transformat
anilis; et frontem obscenam rugis arat, induit
albos cum vitta crinis, tum ramum innectit olivae;
fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos et
iuveni ante oculos his se cum vocibus offert:
`Turne, tot incassum fusos patiere labores et tua
Dardaniis transcribi sceptra colonis? Rex tibi
coniugium et quaesitas sanguine dotes abnegat,
externusque in regnum quaeritur heres.  I nunc,
ingratis offer te, inrise, periclis; Tyrrhenas, i,
sterne acies; tege pace Latinos.  Haec adeo tibi
me, placida cum nocte iaceres, ipsa palam fari
omnipotens Saturnia iussit.  Quare age et armari
pubem portisque moveri laetus in arma para, et
Phrygios qui flumine pulchro consedere duces
pictasque exure carinas.  Caelestum vis magna
iubet.  Rex ipse Latinus, ni dare coniugium et
dicto parere fatetur, sentiat et tandem Turnum
experiatur in armis.' Hic iuvenis vatem inridens
sic orsa vicissim ore refert: `Classis invectas
Thybridis undam non, ut rere, meas effugit nuntius
auris.  Ne tantos mihi finge metus; nec regia Iuno
inmemor est nostri.  Sed te victa siru verique
effeta senectus, o mater, curis nequiquam exercet
et arma regum inter falsa vatem formidine ludit.
Cura tibi divom effigies et templa tueri: bella
viri pacemque gerent, quis bella gerenda.' Talibus
Allecto dictis exarsit in iras, at iuveni oranti
subitus tremor occupat artus, deriguere oculi: tot
Erinys sibilat hydris tantaque se facies aperit;
tum flammea torquens lumina cunctantem et
quaerentem dicere plura reppulit et geminos erexit
crinibus anguis verberaque insonuit rabidoque haec
addidit ore: `En ego victa situ, quam veri effeta
senectus arma inter regum falsa formidine ludit.
Respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum,
bella manu letumque gero.' Sic effata facem iuveni
coniecit et atro lumine fumantis fixit sub pectore
taedas.  Olli somnum ingens rumpit pavor, ossaque
et artus perfundit toto proruptus corpore sudor;
arma amens fremit, arma toro tectisque requirit;
saevit amor ferri et scelerata insania belli, ira
super: magno veluti cum flamma sonore virgea
suggeritur costis undantis aeni exsultantque aestu
latices, furit intus aquafumidus atque alte spumis
exuberat amnis, nec iam se capit unda, volat vapor
ater ad auras.  Ergo iter ad regem polluta pace
Latinum indicit primis iuvenum et iubet arma
parari, tutari Italiam, detrudere finibus hostem:
se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque.
Haec ubi dicta dedit divosque in vota vocavit,
certatim sese Rutuli exhortantur in arma: hunc
decus egregium formae movet atque iuventae, hunc
atavi reges, hunc claris dextera factis.  Dum
Turnus Rutulos animis audacibus implet, Allecto in
Teucros Stygiis se concitat alis, arte nova
speculata locum, quo litore pulcher insidiis
cursuque feras agitabat Iulus.  Hic subitam canibus
rabiem Cocytia virgo obicit et noto naris
contingit odore, ut cervum ardentes agerent; quae
prima laborum causa fuit belloque animos accendit
agrestis.  Cervus erat forma praestanti et cornibus
ingens, Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere
raptum nutribant Tyrrhusque pater, cui regia
parent armenta et late custodia credita campi.
Adsuetum imperiis soror omni Silvia cura mollibus
intexens ornabat cornua sertis pectebatque ferum
puroque in fonte lavabat.  Ille, manum patiens
mensaeque adsuetus erili, errabat silvis rursusque
ad limina nota ipse domum sera quamvis se nocte
ferebat.  Hunc procul errantem rabidae venantis
Iuli commovere canes, fluvio cum forte secundo
deflueret ripaque aestus viridante levaret.  Ipse
etiam, eximiae laudis succensus amore, Ascanius
curvo direxit spicula cornu; nec dextrae erranti
deus afuit, actaque multo perque uterum sonitu
perque ilia venit harundo.  Saucius at quadrupes
nota intra tecta refugit successitque gemens
stabulis questuque cruentus atque imploranti
similis tectum omne replebat.  Silvia prima soror,
palmis percussa lacertos, auxilium vocat et duros
conclamat agrestis.  Olli, pestis enim tacitis
latet aspera silvis, inprovisi adsunt, hic torre
armatus obusto, stipitis hic gravidi nodis: quod
cuique repertum rimanti, telum ira facit.  Vocat
agmina Tyrrhus, quadrifidam quercum cuneis ut
forte coactis scindebat, rapta spirans immane
securi.  At saeva e speculis tempus dea nacta
nocendi ardua tecta petit stabuli et de culmine
summo pastorale canit signum cornuque recurvo
Tartaream intendit vocem, qua protinus omne
contremuit nemus et silvae insonuere profundae;
audiit et Triviae longe lacus, audiit amnis
sulfurea Nar albus aqua fontesque Velini, et
trepidae matres pressere ad pectora natos.  Tum
vero ad vocem celeres, qua bucina signum dira
dedit, raptis concurrunt undique telis indomiti
agricolae; nec non et Troa pubes Ascanio auxilium
castris effundit apertis.  Direxere acies.  Non iam
certamine agresti, stipitibus duris agitur
sudibusve praeustis, sed ferro ancipiti decernunt
atraque late horrescit strictis seges ensibus
aeraque fulgent sole lacessita et lucem sub nubila
iactant: fluctus uti primo coepit cum albescere
vento, paulatim sese tollit mare et altius undas
erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.  Hic
iuvenis primam ante aciem stridente sagitta,
natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo,
sternitur; haesit enim sub gutture volnus et udae
vocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam.
Corpora multa virum circa seniorque Galaesus, dum
paci medium se offert, iustissimus unus qui fuit
Ausoniisque olim ditissimus arvis: quinque greges
illi balantum, quina redibant armenta, et terram
centum vertebat aratris.  Atque ea per campos aequo
dum Marte geruntur, promissi dea facta potens, ubi
sanguine bellum imbuit et primae commisit funera
pugnae, deserit Hesperiam et caeli convexa per
auras Iunonem victrix adfatur voce superba: `En,
perfecta tibi bello discordia tristi: dic in
amicitiam coeant et foedera iungant.  Quando quidem
Ausorio respersi sanguine Teucros, hoc etiam his
addam, tua si milli certa voluntas: finitimas in
bella feram rumoribus urbes accendamque animos
insani Martis amore, undique ut auxilio veniunt;
spargam arma per agros.' Tum contra Iuno;
`Terrorum et fraudis abunde est; stant belli
causae, pugnatur comminus armis, quae fors prima
dedit sanguis novus imbuit arma.  Talia coniugia et
talis celebrent hymenaeos egregium Veneris genus
et rex ipse Latinus.  Te super aetherias errare
licentius auras haud pater ille velit, summi
regnator Olympi: cede locis; ego, siqua super
fortuna laborum est, ipsa regam.' Talis dederat
Saturnia voces.  Illa autem attollit stridentis
anguibus alas Cocytique petit sedem, supera ardua
linquens.  Est locus Italiae medio sub montibus
altis, nobilis et fama multis memoratus in oris,
Amsancti valles: densis hunc frondibus atrum
urguet utrimque latus nemoris, medioque fragosus
dat sonitum saxis et torto vertice torrens.  Hic
specus horrendum et saevi spiracula Ditis
monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago
pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys,
invisum numen, terras caelumque levabat.  Nec minus
interea extremam Saturnia bello imponit regina
manum.  Ruit omnis in urbem pastorum ex acie
numerus caesosque reportant Almonem puerum
foedatique ora Galaesi implorantque deos
obtestanturque Latinum.  Turnus adest medioque in
crimine caedis et igni terrorem ingeminat: Teucros
in regna vocari, stirpem admisceri Phrygiam, se
limine pelli.  Tum quorum attonitae Baccho nemora
avia matres insultant thiasis (neque enim leve
nomen Amatae), undique collecti coeunt Martemque
fatigant.  Ilicet infandum cuncti contra omina
bellum, contra fata deum perverso numine poscunt,
certatim regis circumstant tecta Latini.  Ille
velut pelagi rupes immota resistit, ut pelagi
rupes magno veniente fragore, quae sese multis
circum latrantibus undis mole tenet; scopuli
nequiquam et spumea circum saxa fremunt laterique
inlisa refunditur alga.  Verum ubi nulla datur
caecum exsuperare potestas consilium et saevae
nutu Iunonis eunt res, multa deos aurasque pater
testatus inanis: `Frangimur heu fatis,' inquit,
`ferimurque procella ! Ipsi has sacrilego pendetis
sanguine poenas, O miseri.  Te, Turne, nefas, te
triste manebit supplicium, votisque deos
venerabere seris.  Nam mihi parta quies, omnisque
in limine portus; funere felici spolior.' Nec
plura locutus saepsit se tectis rerumque reliquit
habenas.  Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus
urbes Albanae coluere sacrum nunc maxima rerum
Roma colit, cum prima movent in proelia Martem,
sive Getis inferre manu lacrimabile bellum
Hyrcanisve Arabisve parant seu tendere ad Indos
Auroramque sequi Parthosque reposcere signa.  Sunt
geminae belli portae (sic nomine dicunt) religione
sacrae et saevi formidine Martis; centum aerei
claudunt vectes aeternaque ferri robora, nec
custos absistit limine Ianus: has, ubi certa sedet
patribus sententia pugnae, ipse Quirinali trabea
cinctuque Gabino insignis reserat stridentia
limina consul, ipse vocat pugnas; sequitur tum
cetera pubes, aereaque adsensu conspirant cornua
rauco.  Hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus
more iubebatur tristisque recludere portas.
Abstinuit tactu pater aversusque refugit foeda
ministeria et caecis se condidit umbris.  Tum
regina deum caelo delapsa morantis impulit ipsa
manu portas, et cardine verso belli ferratos
rumpit Saturnia postes.  Ardet inexcita Ausonia
atque immobilis ante; Pars pedes ire parat campis,
pars arduus altis pulverulentus equis furit; omnes
arma requirunt.  Pars levis clipeos et spicula
lucida tergent arvina pingui subiguntque in cote
secures; signaque ferre iuvat sonitusque audire
tubarum.  Quinque adeo magnae positis incudibus
urbes tela novant, Atina potens Tiburque superbum,
Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.
Tegmina tuta cavant capitum flectuntque salignas
umbonum cratis; alii thoracas aenos aut levis
ocreas lento ducunt argento; vomeris huc et falcis
honos, huc omnis aratri cessit amor; recoquunt
patrios fornacibus enses.  Classica iamque sonant;
it bello tessera signum.  Hic galeam tectis
trepidus rapit, ille frementis ad iuga cogit equos
clipeumque auroque trilicem loricam induitur
fidoque accingitur ense.  Pandite nunc Helicona,
deae, cantusque movete, qui bello exciti reges,
quae quemque secutae complerint campos acies,
quibus Itala iam tum floruerit terra alma viris,
quibus arserit armis.  Et meministis enim, divae,
et memorare potestis: ad nos vix tenuis famae
perlabitur aura.  Primus init bellum Tyrrhenis
asper ab oris contemptor divom Mezentius agminaque
armat.  Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior
alter non fuit excepto Laurentis corpore Turni,
Lausus, equum domitor debellatorque ferarum, ducit
Agyllina nequiquam ex urbe secutos mille viros,
dignus, patriis qui laetior esset imperiis et cui
pater haud Mezentius esset.  Post hos insignem
palma per gramina currum victoresque ostentat
equos satus Hercule pulchro pulcher Aventinus,
clipeoque insigne paternum centum angues
cinctamque gerit serpentibus hydram; collis
Aventini silva quem Rhea sacerdos furtivum partu
sub luminis edidit oras, mixta deo mulier,
postquam Laurentia victor Geryone extincto
Tirynthius attigit arva Tyrrhenoque boves in
flumine lavit Hiberas.  Pila manu saevosque gerunt
in bella dolones et tereti pugnant mucrone veruque
Sabello.  Ipse pedes, tegumen torquens immane
leonis, terribili impexum saetacum dentibus albis
indutus capiti, sic regia tecta subibat, horridus,
Herculeoque umeros innexus amictu.  Tum gemini
fratres Tiburtia moenia linquunt, fratris Tiburti
dictam cognomine gentem, Catillusque acerque
Coras, Argiva iuventus, et primam ante aciem densa
inter tela feruntur: ceu duo nubigenae cum vertice
montis ab alto descendunt centauri, Homolen
Othrymque nivalem linquentes cursu rapido; dat
euntibus ingens silva locum et magno cedunt
virgulta fragore.  Nec Praenestinae fundator defuit
urbis, Volcano genitum pecora inter agrestia regem
inventumque focis omnis quem credidit aetas
Caeculus.  Hunc late legio comitatur agrestis:
quique altum Praeneste viri quique arva Gabinae
Iunonis gelidumque Anienem et roscida rivis
Hernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascit,
quos, Amasene pater.  Non illis omnibus arma, nec
clipei currusve sonant: pars maxima glandes
liventis plumbi spargit, pars spicula gestat bina
manu, fulvosque lupi de pelle galeros tegmen
habent capiti, vestigia nuda sinistri instituere
pedis, crudus tegit altera pero.  At Messapus,
equum domitor, Neptunia proles, quem neque fas
igni cuiquam nec sternere ferro, iam pridem
resides populos desuetaque bello agmina in arma
vocat subito ferrumque retractat.  Hi Fescenninas
acies Aequosque Faliscos.  Hi Soractis habent arces
Flaviniaque arva et Cimini cum monte lacum
lucosque Capenos.  Ibant aequati numero regemque
canebant, ceu quondam nivei liquida inter nubila
cycni, cum sese e pastu referunt et longa canoros
dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe
pulsa palus.  Nec quisquam aeratas acies ex agmine
tanto misceri putet, aeriam sed gorgite ab alto
urgueri volucrum raucarum ad litora nubem.  Ecce
Sabinorum prisco de sanguine magnum agmen agens
Clausus magnique ipse agminis instar, Claudia nunc
a quo diffunditur et tribus et gens per Latium,
postquam in partem data Roma Sabinis.  Una ingens
Amiterna cohors priscique Quirites, Ereti manus
omnis oliviferaeque Mutuscae; qui Nomentum urbem,
qui Rosea rura Velini, qui Tetricae horrentis
rupes montemque Severum Casperiamque colunt
Forulosque et flumen Himellae, qui Tiberim
Fabarimque bibunt, quos frigida misit Nursia, et
Hortinae classes populique Latini, quosque secans
infaustmn interluit Allia nomen: quam multi Libyco
volvuntur marmore fluctus saevus ubi Orion
hibernis conditur undis; vel cum sole novo densae
torrentur aristae aut Hermi campo aut Lyciae
flaventibus arvis.  Scuta sonant pulsuque pedum
conterrita tellus.  Hinc Agamemnonius, Troiani
nominis hostis, curru iungit Halaesus equos
Turnoque ferocis mille rapit populos, vertunt
felicia Baccho Massica qui rastris et quos de
collibus altis Aurunci misere patres, Sidicinaque
iuxta aequora quique Cales linquunt, amnisque
vadosi accola Volturni, pariterque Saticulus asper
Oscorumque manus.  Teretes sunt aclydes illis tela,
sed haec lento mos est aptare flagello; laevas
caetra tegit, falcati comminus enses.  Nec tu
carminibus nostris indictus abibis, Oebale, quem
generasse Telon Sebethide nympha fertur, Teleboum
Capreas cum regna teneret, iam senior; patriis sed
non et filius arvis contentus late iam tum dicione
premebat Sarrastis populos et quae rigat aequora
Sarnus quique Rufras Batulumque tenent atque arva
Celemnae et quos maliferae despectant moenia
Abellae, Teutonico ritu soliti torquere cateias,
tegmina quis capitum raptus de subere cortex,
aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.  Et
te montosae misere in proelia Nersae, Ufens,
insignem fama et felicibus armis; horrida
praecipue cui gens adsuetaque multo vellatu
nemorum, duris Aequicula glaebis.  Armati terram
exercent, semperque recentis convectare iuvat
praedas et vivere rapto.  Quin et Marruvia venit de
gente sacerdos, fronde super galeam et felici
comptus oliva.  Archippi regis missu, fortissimus
Umbro, Pipereo generi et graviter spirantibus
hydris spargere qui somnos cantuque manuque
solebat mulcebatque iras et morsus arte levabat.
Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum evaluit,
neque eum iuvere in volnera cantus somniferi et
Marsis quaesitae montibus herbae.  Te nemus
Angitiae, vitrea te Fucinus unda, te liquidi
flevere lacus.  Ibat et Hippolyti proles
pulcherrima bello, Virbius, insignem quem mater
Aricia misit, eductum Egeriae lucis umentia circum
litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae.
Namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte
novercae occiderit patriasque explerit sanguine
poenas turbatis distractus equis, ad sidera rursus
aetheria et superas caeli venisse sub auras,
Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae.  Tum
pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris
mortalem infernis ad lumina surgere vitae, ipse
repertorem medicinae talis et artis fulmine
Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.  At Trivia
Hippolytum secretis alma recondit sedibus et
nymphae Egeriae nemorique relegat, solus ubi in
silvis Italis ignobilis aevom exigeret versoque
ubi nomine Virbius esset.  Unde etiam templo
Triviae lucisque sacratis cornipedes arcentur
equi, quod litore currum et iuvenem monstris
pavidi effudere marinis.  Filius ardentis haud
setius aequore campi exercebat equos curruque in
bella ruebat.  Ipse inter primos praestanti corpore
Turnus vertitur arma tenens et toto vertice supra
est.  Cui triplici crinita iuba galea alta
Chimaeram sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus
ignis: tam magis illa fremens et tristibus effera
flammis, quam magis effuso crudescunt sanguine
pugnae.  At levem clipeum sublatis cornibus Io auro
insignibat, iam saetis obsita, iam bos (argumentum
ingens), et custos virginis Argus caelataque amnem
fundens pater Inachus urna.  Insequitur nimbus
peditum clilleataque totis agmina densentur
campis, Argivaqne pubes Auruncaeque manus, Rutuli
veteresque Sicani et Sacranae acies et picti scuta
Labici; qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque
Numici litus arant Rutulosque exercent vomere
colles Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus
arvis praesidet et viridi gaudens Feronia luco;
qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas
quaerit iter vallis atque in mare conditur Ufens.
Hos super advenit Volsca de gente Camilla agmen
agens equitum et florentis aere catervas,
bellatrix, non illa colo calathisve Minervae
femineas adsueta manus, sed proelia virgo dura
pati cursuque pedum praevertere ventos.  Illa vel
intactae segetis per summa volaret gramina nec
teneras cursu laesisset aristas, vel mare per
medium fluctu suspensa tumenti ferret iter celeris
nec tingueret aequore plantas.  Illam omnis tectis
agrisque effusa iuventus turbaque miratur matrum
et prospectat euntem, attonitis inhians animis, ut
regius ostro velet honos levis umeros, ut fibula
crinem auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa
pharetram et pastoralem praefixa cuspide myrtum.