      
      
      
      
      
      
      
      
      
      
             PUBLI VERGILI MARONIS  
                    AENEIDOS  
                   LIBER VIII  

UT belli signum Laurenti Turnus ab arce extulit et
rauco strepuerunt cornua cantu, utque acris
concussit equos utque impulit arma, extemplo
turbati animi, simul omne tumultu coniurat trepido
Latium saevitque iuventus effera.  Ductores primi
Messapus et Ufens contemptorque deum Mezentius
undique cogunt auxilia et latos vastant cultoribus
agros.  mittitur et magni Venulus Diomedis ad
urbem, qui petat auxilium et Latio consistere
Teucros, advectum Aenean classi victosque penatis
inferre et fatis regem se dicere posci edoceat
Emultasque viro se adiungere gentis Dardanio et
late Latio increbrescere nomen.  Quid struat his
coeptis, quem, si Fortuna sequatur, eventum pugnae
cupiat, mauifestius ipsi quam Turno regi aut regi
apparere Latino.  Talia per Latium.  Quae
Laomedontius heros cuncta videns magno curarum
fluctuat aestu, atque animum nunc huc celerem,
nunc dividit illuc.  In partisque rapit varias
perque omnia versat: sicut aquae tremulum labris
ubi lumen aenis sole repercussum aut radiantis
imagine lunae omnia pervolitat late loca iarnque
sub auras erigitur summique ferit lacuaria tecti.
Nox erat, et terras animalia fessa per omnis
alituum pecudumque genus sopor altus habebat: cum
pater in ripa gelidique sub aetheris axe Aeneas,
tristi turbatus pectora bello, procubuit seramque
dedit per membra quietem.  Huic deus ipse loci
fluvio Tiberinus amoeno populeas inter senior se
attollere frondes visus; eum tenuis glauco velabat
amictu carbasus, et crinis umbrosa tegebat
harundo, tum sic adfari et curas his demere
dictis: `O sate gente deum, Troianam ex hostibus
urbem qui revehis nobis aeternaque Pergama servas,
exspectate solo Laurenti arvisque Latinis, hic
tibi certa domus, certi, ne absiste, penates; neu
belli terrere minis: tumor omnis et irae
concessere deum.  [Iamque tibi, ne vana putes haec
fingere somnum, litoreis ingens inventa sub
ilicibus sus, triginta capitum fetus enixa,
iacebit, alba, solo recubans, albi circum ubera
nati.  Hic locus urbis erit, requies ea certa
laborum ex quo ter denis urbem redeuntibus annis
Ascanius clari condet cognominis Albam.  Haud
incerta cano.] Nunc qua ratione quod instat
expedias victor, paucis (adverte) docebo.  Arcades
his oris, genus a Pallante profectum, qui regem
Euandrum comites, qui signa secuti, delegere locum
et posuere in montibus urbem Pallantis proavi de
nomine Pallanteum.  Hi bellum adsidue ducunt cum
gente Latina; hos castris adhibe socios et foedera
iunge.  Ipse ego te ripis et recto flumine ducam,
adversum remis superes subvectus ut amnem.  Surge
age, nate dea, primisque cadentibus astris Iunoni
fer rite preces iramque minasque supplicibus
supera votis.  Mihi victor honorem persolves.  Ego
sum pleno quem flumine cernis stringentem ripas et
pinguia culta secantem, caeruleus Thybris, caelo
gratissimus amnis.  Hic mihi magna domus, celsis
caput urbibus, exit.' Dixit, deinde lacu fluvius
se condidit alto, ima petens; nox Aenean somnusque
reliquit.  Surgit et aetherii spectans orientia
solis lumina rite cavis undam de flumine palmis
sustinet ac talis effundit ad aethera voces:
`Nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde
est, tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine
sancto, accipite Aenean et tandem arcete periclis.
Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra
fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis,
semper honore meo, semper celebrabere donis
comiger hesperidum fluvius regnator aquarum.  Adsis
o tantum et propius tua numina firmes.' sic
memorat geminasque legit de classe biremis
remigioque aptat, socios simul instruit armis.
Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum;
candida per silvam cum fetu concolor albo
procubuit viridique in litore conspicitur sus.
Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno,
mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram.
Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem
leniit, et tacita refluens ita substitit unda,
mitis ut in morem stagni placidaeque paludis
sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
Ergo iter inceptum celerant rumore secundo;
labitur uncta vadis abies; mirantur et undae,
miratur nemuis insuetum fulgentia longe scuta
virum fluvio pictasque innare carinas.  Olli
remigio noctemque diemque fatigant et longos
superant flexus variisque teguntur arboribus
viridisque secant placido aequore silvas.  Sol
medium caeli conscenderat igneus orbem, cum muros
arcemque procul ac rara domorum tecta vident, quae
nunc Romana potentia caelo aequavit, tum res
inopes Euandrus habebat: ocius advertunt proras
urbique propinquant.  Forte die sollemnem illo rex
Areas honorem Amphitryoniadae magno divisque
ferebat ante urbem in luco.  Pallas huic filius
una, una omnes iuvenum primi pauperque senatus
tura dabant, tepidusque cruor filmabat ad aras.  Ut
celsas videre rates atque inter opacum adlabi
nemus et tacitis incumbere remis, terrentur visu
subito cunctique relictis consurgunt mensis.  Audax
quos rumpere Pallas sacra vetat raptoque volat
telo obvius ipse et procul e tumulo: `Iuvenes,
quae causa subegit ignotas temptare vias, quo
tenditis?' inquit.  `Qui genus? Unde domo? Pacemne
huc fertis an arma?' Tum pater Aeneas puppi sic
fatur ab alta paciferaeque manu ramum praetendit
olivae: `Troiugenas ac tela vides inimica Latinis,
quos illi bello profugos egere superbo.  Euandrum
petimus.  Ferte haec et dicite lectos Dardaniae
venisse duces socia arma rogantis.' Obstipuit
tanto percussus nomine Pallas: `Egredere o
quicumque es' ait `coramque parentem adloquere ac
nostris succede penatibus hospes.' excepitque manu
dextramque amplexus inhaesit.  Progressi subeunt
luco fluviumque relinquunt.  Tum regem Aeneas
dictis adfatur amicis: `Optume Graiugenum, cui me
Fortuna precari et vitta comptos voluit
praetendere ramos, non equidem extimui, Danaum
quod ductor et Arcas quodque a stirpe fores
geminis coniunctus Atridis; sed mea me virtus et
sancta oracula divom cognatique patres, tua terris
didita fama, coniunxere tibi et fatis egere
volentem.  Dardanus, Iliacae primus pater urbis et
auctor, Electra, ut Grai perhibent.  Atlantide
cretus, advehitur Teucros; Electram maxumus Atlas
edidit, aetherios umero qui sustinet orbes vobis
Mercurius pater est, quem candida Maia Cyllenae
gelido conceptum vertice fudit; at Maiam, auditis
si quicquam credimus, Atlas, idem Atlas generat,
caeli qui sidera tollit.  Sic genus amborum scindit
se sanguine ab uno.  His fretus non legatos neque
prima per artem temptamenta tui pepigi: me, me
ipse meumque obieci caput et supplex ad limina
veni.  Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello
insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt,
quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant
et mare quod supra teneant quodque adluit infra.
Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello
pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.'
Dixerat Aeneas.  Ille os oculosque loquentis
iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.  Tum sic
pauca refert: `Ut te, fortissime Teucrum, accipio
agnoscoque libens! Ut verba parentis et vocem
Anchisae magni voltumque recordor! Nam memini
Hesionae visentem regna sororis Laomedontiaden
Priamum, Salamina petentem, protinus Arcadiae
gelidos invisere finis.  Tum mihi prima genas
vestibat flore iuventas, mirabarque duces Teucros,
mirabar et ipsum Laomedontiaden, sed cunctis
altior ibat Anchises: mihi mens iuvenali ardebat
amore compellare virum et dextrae coniungere
dextram.  Accessi et cupidus Phenei sub moenia
duxi.  Ille mihi insignem pharetram Lyciasque
sagittas discedens chlamydemque auro dedit
intertextam frenaque bina meus quae nunc habet
aurea Pallas.  Ergo et quam petitis iuncta est mihi
foedere dextra, et lux cum primum terris se
crastina reddet, auxilio laetos dimittam opibusque
iuvabo.  Interea sacra haec, quando huc venistis
amici, annua, quae differre nefas, celebrate
faventes nobiscum et iam nunc sociorum adsuescite
mensis.' Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata
reponi pocula gramineoque viros locat ipse sedili
praecipuumque toro et villosi pelle leonis accipit
Aenean solioque invitat acerno.  Tum lecti iuvenes
certatim araeque sacerdos viscera tosta ferunt
taurorum onerantrque canistris dona laboratae
Cereris Bacchumque ministrant.  Vescitur Aeneas
simul et Troiana iuventus perpetui tergo bovis et
lustralibus extis.  Postquam exempta fames et amor
compressus edendi, rex Euandrus ait: `Non haec
sollemnia nobis, has ex more dapes, hanc tanti
numinis aram vana superstitio veterumque ignara
deorum inposuit: saevis, hospes Troiane, periclis
servati facimus meritosque novamus honores.  Iam
primum saxis suspensam hanc aspice rupem,
disiectae procul ut moles desertaque montis stat
domus et scopuli ingentem traxere ruinam.  Hic
spelunca fuit, vasto summota recessu, semihominis
Caci facies quam dira tenebat solis inaccessam
radiis; semperque recenti caede tepebat humus,
foribusque adfixa superbis ora virum tristi
pendebant pallida tabo.  Huic monstro Volcanus erat
pater: illius atros ore vomens ignis magna se mole
ferebat.  Attulit et nobis aliquando optantibus
aetas auxilium adventumque dei.  Nam maximus ultor,
tergemini nece Geryonae spoliisque superbus
Alcides aderat taurosque hac victor agebat
ingentis, vallemque boves amnemque tenebant.  At
furiis Caci mens effera, nequid inausum aut
intractatum scelerisve dolive fuisset, quattuor a
stabulis praestanti corpore tauros avertit,
totidem forma superante iuvencas; atque hos, nequa
forent pedibus vestigia rectis, cauda in speluncam
tractos versisque viarum indiciis raptos saxo
occultabat opaco: quaerenti nulla ad speluncam
signa ferebant.  Interea, cum iam stabulis saturata
moveret Amphytrioniades armenta abitumque pararet,
discessu mugire boves atque omne querelis impleri
nemus et colles clamore relinqui.  reddidit una
boum vocem vastoque sub antro mugiit et Caci spem
custodita fefellit.  Hic vero Alcidae furiis
exarserat atro felle dolor: rapit arma manu
nodisque gravatum robur et aerii cursu petit ardua
montis.  Tum primum nostri Cacum videre timentem
turbatumque oculis: fugit ilicet ocior Euro
speluncamque petit, pedibus timor addidit alas.  Ut
sese inclusit ruptisque immane catenis deiecit
saxum, ferro quod et arte paterna pendebat,
fultosque emuniit obice postis, ecce furens animis
aderat Tirynthius omnemque accessum lustrans huc
ora ferebat et illuc, dentibus infrendens.  Ter
totum fervidus ira lustrat Aventini montem, ter
saxea temptat limina nequiquam, ter fessus valle
resedit.  Stabat acuta silex, praecisis undique
saxis speluncae dorso insurgens, altissima visu,
dirarum nidis domus opportuna volucrum.  Hanc, ut
prona iugo laevum incumbebat in amnem, dexter in
adversum nitens concussit et imis avolsam solvit
radicibus; inde repente inpulit, inpulsu quo
maximus intonat aether dissultant ripae refluitque
exterritus amnis.  At specus et Caci detecta
apparuit ingens regia, et umbrosae penitus patuere
cavernae: non secus ac siqua penitus vi terra
dehiscens infernas reseret sedes et regna recludat
pallida, dis invisa, superque immane barathrum
cernatur, trepident inmisso lumine manes.  Ergo
insperata deprensum luce repente inclusumque cavo
saxo atque insueta rudentem desuper Alcides telis
premit omniaque arma advocat et ramis vastisque
molaribus instat.  Ille autem, neque enim fuga iam
super ulla pericli, faucibus ingentem fumum
(mirabile dictu) evomit involvitque domum caligine
caeca, prospectum eripiens oculis, glomeratque sub
antro fumiferam noctem commixtis igre tenebris.
Non tulit Alcides animis seque ipse per ignem
praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam fumus
agit nebulaque ingens specus aestuat atra.  Hic
Cacum in tenebris incendia vana vomentem corripit
in nodum complexus et angit inhaerens elisos
oculos et siccum sanguine guttur.  Panditur
extemplo foribus domu, atra revolsis,
abstractaeque boves abiurataeque rapinae caelo
ostenduntur, pedibusque informe cadaver
protrahitur.  Nequeunt expleri corda tuendo
terribilis oculos, voltum villosaque saetis
pectora semiferi atque extinctos faucibus ignis.
Ex illo celebratus honos, laetique minores
servavere diem, primusque Potitius auctor et domus
Herculei custos Pinaria sacri.  Hanc aram luco
statuit, quae maxuma semper dicetur nobis et erit
quae maxuma semper.  Quare agite, o iuvenes,
tantarum in munere laudum cingite fronde comas et
pocula porgite dextris communemque vocate deum et
date vina volentes.' Dixerat, Herculea bicolor cum
populus umbra velavitque comas foliisque innexa
pependit et sacer implevit dextram scyphus.  Ocius
omnes in mensanl laeti libant divosque precantur.
Devexo interea propior fit Vesper Olympo, iamque
sacerdotes primusque Potitius ibant, pellibus in
morem cincti, flammasque ferebant.  Instaurat
epulas et mensae grata secundae dona ferunt
cumulantque oneratis lancibus aras.  tum Salii ad
cantus incellsa altaria circum populeis adsunt
evincti tempora ramis, iuvenum chorus, ille senum;
qui carmine laudes Herculeas et facta ferunt: ut
prima novercae monstra manu geminosque premens
eliserit angues, ut bello egregias idem disiecerit
urbes, Troiamque Oechaliamque, ut duros mille
labores rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae
pertulerit.  `Tu nubigenas, invicte, bimembris
eumque Pholumque, manu, tu Cresia mactas prodigia
et vastum Nemeae sub rupe leonem.  Te Stygii
tremuere lacus, te ianitor Orci ossa super
recubans antro semesa cruento; nec te ullae
facies, non terruit ipse Typhoeus, arduus arma
tenens; non te rationis egentem Lernaeus turba
capitum circumstetit anguis.  Salve, vera Iovis
proles, decus addite divis, et nos et tua dexter
adi pede sacra secundo.' Talia carminibus
celebrant; super omnia Caci speluncam adiciunt
spirantemque ignibus ipsum.  Consonat omne nemus
strepitu collesque resultant.  Exim se cuncti
divinis rebus ad urbem perfectis referunt.  Ibat
rex obsitus aevo et comitem Aenean iuxta natumque
tenebat ingrediens varioque viam sermone levabat.
miratur facilisque oculos fert omnia circum Aeneas
capiturque locis et singula laetus exquiritque
auditque virum monimenta priorum.  Tum rex
Euandrus, Romanae conditor arcis: `Haec nemora
indigenae fauni nymphaeque tenebant gensque virum
truncis et duro robore nata, quis neque mos neque
cultus erat, nec iungere tauros aut componere opes
norant aut parcere parto, sed rami atque asper
victu venlatus alebat.  Primus ab aetherio venit
Satumus Olympo, arma Iovis fugiens et regnis exsul
ademptis.  Is genus indocile ac dispersum montibus
altis composuit legesque dedit Latiumque vocari
maluit, his quoniam latuisset tutis in oris.  Aurea
quae perhibent illo sub rege filere saecula.  Sic
placida populos in pace regebat, deterior donec
paulatim ac decolor aetas et belli rabies et amor
successit habendi.  Tum manus Ausonia et gentes
venere Sicanae, saepius et nomen posuit Saturnia
tellus; tum reges asperque immani corpore Thybris,
a quo post Itali fluvium cognomine Thybrim
diximus, amisit verum vetus Albula nomen; me
pulsum patria pelagique extrema sequentem Fortuna
omnipotens et ineluctabile fatum his posuere locis
matrisque egere tremenda Carmentis nymphae monita
et deus auctor Apollo.  Vix ea dicta: dehinc
progressus monstrat et aram et Carmentalem Romani
nomine portam quam memorant, nymphae priscum
Carmentis honorem, vatis fatidicae, cecinit quae
prima futuros Aeneadas magnos et nobile
Pallanteum.  Hinc lucum ingentem quem Romulus acer
Asylum rettulit et gelida monstrat sub rupe
Lupercal, Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.
Nec non et sacri monstrat nemus Argileti
testaturque locum et letum docet hospitis Argi.
Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit, aurea
nunc, olim silvestribus horrida dumis.  Iam tum
religio pavidos terrebat agrestis dira loci, iam
tum silvam saxumque tremebant.  Hoc nemus, hunc,'
inquit, `frondoso vertice collem (quis deus
incertum est) habitat deus: Arcades ipsum credunt
se vidisse Iovem, cum saepe nigrantem aegida
concuteret dextra nimbosque cieret.  Haec duo
praeterea disiectis oppida muris, reliquias
veterumque vides monimenta virorum.  Hanc Ianus
pater, hanc Saturnus condidit arcem: Ianiculum
huic, illi fuerat Saturnia nomen.' Talibus inter
se dictis ad tecta subibant pauperis Euandri
passimque armenta videbant Romanoque foro et
lautis mugire Carinis.  Ut ventum ad sedes: `Haec,'
inquit, `limina victor Alcides subiit, haec illum
regia cepit.  Aude, hospes, contemnere opes et te
quoque dignum finge deo rebusque veni non asper
egenis.' dixit et angusti subter fastigia tecti
ingentem Aenean duxit stratisque locavit effultum
foliis et pelle Libystidis ursae.  Nox ruit et
fuscis tellurem amplectitur alis.  At Venus haud
animo nequiquam exterrita mater Laurentumque minis
et duro mota tumultu Volcanum adloquitur
thalamoque haec coniugis aureo incipit et dictis
divinum adspirat amorem: `Dum bello Argolici
vastabant Pergama reges debita casurasque inimicis
ignibus arces, non ullum auxilium miseris, non
arma rogavi altis opisque tuae nec te, carissime
coniunx, incassumve tuos volui exercere labores,
quamvis et Priami deberem plurima natis et durum
Aeneae flevissem saepe laborem.  Nunc Iovis
imperiis Rutulorum constitit oris: ergo eadem
supplex venio et sanctum mihi numen arma rogo
genetrix nato.  Te filia Nerei, te potuit lacrimis
Tithonia flectere coniunx.  Aspice qui coeant
populi, quae moenia clausis ferrum acuant portis
in me exscidiumque meorum.' Dixerat et niveis hinc
atque hinc diva lacertis cunctantem amplexu molli
fovet.  Ille repente accepit solitam flammam,
notusque medullas intravit calor et labefacta per
ossa cucurrit: non secus atque olim tonitru cum
rupta corusco ignea rima micans percurrit lumine
nimbos.  Sensit laeta dolis et formae conscia
coniunx.  Tum pater aeterno fatur devinctus amore:
`Quid causas petis ex alto? Fiducia cessit quo
tibi, diva, mei? Similis si cura fuisset, tum
quoque fas nobis Teucros armare fuisset: nec pater
omnipotens Troiam nec fata vetabant stare decemque
alios Priamum superesse per annos.  Et nunc, si
bellare paras atque haec tibi mens est, quidquid
in arte mea possum promittere curae, quod fieri
ferro liquidove potest electro, quantum ignes
animaeque valent, absiste precando viribus
indubitare tuis.' Ea verba locutus optatos dedit
amplexus placidumque petivit coniugis infusus
gremio per membra soporem.  Inde ubi prima quies
medio iam noctis abactae curriculo expulerat
somnum, cum femina primum, cui tolerare colo vitam
tenuique Minerva impositum, cinerem et sopitos
suscitat ignes, noctem addens operi, famulasque ad
lumina longo exercet penso, castum ut servare
cubile coniugis et possit parvos educere natos:
haud secus Ignipotens nec tempore segnior illo
mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit.
Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque erigitur
Liparen, fumantibus ardua saxis, quam subter
specus et Cyclopum exesa caminis antra Aetnaea
tonant validique incudibus ictus auditi referunt
gemitus striduntque cavernis stricturae Chalybum
et fornacibus ignis anhelat, Volcani domus et
Volcania nomine tellus.  Hoc tunc ignipotens caelo
descendit ab alto.  Ferrum exercebant vasto
Cyclopes in antro, Brontesque Steropesque et nudus
membra Pyragmon.  His informatum manibus iam parte
polita fulmen erat, toto genitor quae plurima
caelo deicit in terras, pars inperfecta manebat.
Tris imbris torti radios, tris nubis aquosae
addiderant, rutili tris ignis et alitis austri:
fulgores nunc horrificos sonitumque metumque
miscebant operi flammisque sequacibus iras.  Parte
alia Marti currumque rotasque volucris instabant,
quibus ille viros, quibus excitat urbes; aegidaque
horriferam, turbatae Palladis arma, certatim
squamis serpentum auroque polibant conexosque
anguis ipsamque in pectore divae Gorgona, desecto
vertentem lumina collo.  `Tollite cuncta,' inquit,
`coeptosque auferte labores, Aetnaei Cyclopes, et
huc advertite mentem: arma acri facienda viro.
Nunc viribus usus, nunc manibus rapidis, omni nunc
arte magistra.  Praecipitate moras.' Nec plura
effatus; at illi ocius iucubuere omnes pariterque
laborem sortiti.  Fluit aes rivis aurique metallum,
volnificusque chalybs vasta fornace liquescit.
Ingentum clipeum informant, unum omnia contra tela
Latinorum, septenosque orbibus orbes impediunt.
Alii ventosis follibus auras accipiunt redduntque,
alii stridentia tingunt aera lacu.  Gemit impositis
incudibus antrum.  Illi inter sese multa vi
bracchia tollunt in numerum versantque tenaci
forcipe massam.  Haec pater Aeoliis properat dum
Lemnius oris, Euandrum ex humili tecto lux
suscitat alma et matutini volucrum sub culmine
cantus.  Consurgit senior tunicaque inducitur artus
et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis; tum
lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem,
demissa ab laeva pantherae terga retorquens.  Nec
non et gemini custodes limine ab alto praecedunt
gressumque canes comitantur erilem.  Hospitis
Aeneae sedem et secreta petebat sermonum memor et
promissi muneris heros.  Nec minus Aeneas se
matutinus agebat.  Filius huic Pallas, illi comes
ibat Achates.  Congressi iungunt dextras mediisque
residunt aedibus et licito tandem sermone
fruuntur.  Rex prior haec: `Maxume Teucrorum
ductor, quo sospite numquam res equidem Troiae
victas aut regna fatebor, nobis ad belli auxilium
pro nomine tanto exiguae vires: hinc Tusco
claudimur amni, hinc Rutulus premit et murum
circumsonat armis.  Sed tibi ego ingentis populos
opulentaque regnis iungere castra paro, quam fors
inopina salutem ostentat: fatis huc te poscentibus
adfers.  Haud procul hinc saxo incolitur fundata
vetusto urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam
gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis.
Hanc multos florentem annos rex deinde superbo
imperio et saevis tenuit Mezentius armis.  Quid
memorem infandas caedes, quid facta tyranni
effera? Di capiti ipsius generique reservent!
Mortua quin etiam iungebat corpora vivis componeus
manibusque manus atque oribus ora, tormenti genus,
et sanie taboque fluentis complexu in misero longa
sic morte necabat.  at fessi tandem cives infanda
furentem armati circumsistunt ipsumque domumque,
obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant.  Ille
inter caedem Rutulorum elapsus in agros confugere
et Turni defendier hospitis armis.  Ergo omnis
furiis surrexit Etruria iustis: regem ad
supplicium praeserti Marte reposcunt.  his ego te,
Aenea, ductorem milibus addam.  Toto namque fremunt
condensae litore puppes Signaque ferre iubent;
retinet longaevus haruspex fata canens, ``O
Maeoniae delecta iuventus, flos veterum virtusque
virum, quos iustus in hostem fert dolor et merita
accendit Mezentius ira, nulli fas Italo tantam
subiungere gentem: externos optate duces''; tum
Etrusca resedit hoc acies campo, monitis exterrita
divom.  Ipse oratores ad me regnique coronam cum
sceptro misit mandatque insignia Tarchon, succedam
castris Tyrrhenaque regna capessam.  Sed mihi tarda
gelu saeclisque effeta senectus invidet imperium
seraeque ad fortia vires.  natum exhortarer, ni
mixtus matre Sabella hinc partem patriae traheret.
Tu, cuius et annis et generi fatum indulgent, quem
numina poscunt, ingredere, o Teucrum atque Italum
fortissime ductor.  hunc tibi praeterea, spes et
solacia nostri, Pallanta adiungam; sub te tolerare
magistro militiam et grave Martis opus, tua
cernere facta adsuescat primis et te miretur ab
annis.  Arcadas huic equites bis centum, robora
pubis lecta dabo totidemque suo tibi nomine
Pallas.' Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant
Aeneas Anchisiades et fidus Achates multaque dura
suo tristi cum corde putabant, ni signum caelo
Cytherea dedisset aperto.  Namque inproviso
vibratus ab aethere fulgor cum sonitu venit, et
ruere omnia visa repente Tyrrhenusque tubae mugire
per aethera clangor.  Suspiciunt, iterum atque
iterum fragor increpat ingens: anna inter nubem
caeli regione serena per sudum rutilare vident et
pulsa tonare.  Obstipuere animis alii, sed Troius
heros agnovit sonitum et divae promissa parentis.
Tum memorat: `Ne vero, hospes, ne quaere profecto,
quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo.  Hoc
signum cecinit missuram diva creatrix, si bellum
ingrueret, Volcaniaque arma per auras laturam
auxilio.  Heu quantae miseris caedes Laurentibus
instant; quas poenas mihi, Turne, dabis; quam
multa sub undas scuta virum galeasque et fortia
corpora volves, Thybri pater! Poscant acies et
foedera rumpant.' Haec ubi dicta dedit, solio se
tollit ab alto et primum Herculeis sopitas ignibus
aras excitat hesternumque larem parvosque penatis
laetus adit: mactant lectas de more bidentis
Euandrus pariter, pariter Troiana iuventus.  Post
hinc ad navis graditur sociosque revisit.  Quorum
de numero qui sese in bella sequantur praestantis
virtute legit; pars cetera prona fertur aqua
segnisque secundo defluit amni, nuntia ventura
Ascanio rerumque patrisque.  Dantur equi Teucris
Tyrrhena petentibus arva; ducunt exsortem Aeneae,
quem fulva leonis pellis obit totum, praefingens
unguibus aureis.  Fama volat parvam subito volgata
per urbem, ocius ire equites Tyrrheni ad litora
regis.  vota metu duplicant matres, propiusque
periclo it timor, et maior Martis iam apparet
imago.  tum pater Evandrus dextram complexus euntis
haeret.  inexpletus lacrimans, ac talia fatur: `O
mihi praeteritos referat si Iuppiter annos,
(qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa
stravi scutorumque incendi victor acervos et regem
hac Erulum dextra sub Tartara misi, nascenti cui
tris animas Feronia mater (horrendum dictu)
dederat; terna arma movenda, ter Leto sternendus
erat; cui tunc tamen omnis abstulit haec animas
dextra et totidem exuit armis: non ego nunc dulci
amplexu divellerer usquam, nate, tuo, neque
finitimo Mezentius umquam huic capiti insultans
tot ferro saeva dedisset funera, tam multis
viduasset civibus urbem.  At vos, o superi, et
divom tu maxume rector Iuppiter, Arcadii, quaeso,
miserescite regis et patrias audite preces.  Si
numina vestra incolumem Pallanta mihi, si fata
reservant, si visurus eum vivo et venturus in
unum: vitam oro, patior quemvis durare laborem.
Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris: nunc
O nunc liceat crudelem abrumpere vitam, dum curae
ambiguae, dum spes incerta futuri, dum te, care
puer, mea sera et sola voluptas, complexu teneo,
gravior neu nuntius auris vomeret.' Haec genitor
digressu dicta supremo fundebat: famuli conlapsum
in tecta ferebant.  Iamque adeo exierat porti,
equitatus apertis, Aeneas inter primos et fidus
Achates, inde alii Troiae proceres, ipse agmine
Pallas in medio chlamyde et pictis conspectus in
armis: qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda,
quem Venus ante alios astrorum diligit ignis,
extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.
Stant pavidae in muris matres oculisque sequuntur
pulveream nubem et fulgentis aere catervas.  Olli
per dumos, qua proxuma meta viarum, armati
tendunt; it clamor, et agmine facto quadrupedante
putrem sonitu quatit ungula campum.  Est ingens
gelidum lucus prope Caeritis amnem, religione
patrum late sacer; undique colles inclusere cavi
et nigra nemus abiete cingunt.  Silvano fama est
veteres sacrasse Pelasgos, arvorum pecorisque deo,
lucumque diemque, qui primi finis aliquando
habuere Latinos: haud procul hinc Tarcho et
Tyrrheni tuta tenebant castra locis, celsoque
omnis de colle videri iam poterat legio et latis
tendebat in arvis.  Huc pater Aeneas et bello lecta
iuventus succedunt fessique et equos et corpora
curant.  At Venus aetherios inter dea candida
nimbos dona ferens aderat; natumque in valle
reducta ut procul egelido secretum flumine vidit,
talibus adfata est dictis seque obtulit ultro: `En
perfecta mei promissa coniugis arte munera, ne mox
aut Laurentis, nate, superbos aut acrem dubites in
proelia poscere Turnum:' Dixit et amplexus nati
Cytherea petivit, arma sub adversa posuit
radiantia quercu.  Ille, deae donis et tanto laetus
honore, expleri nequit atque oculos per singula
volvit miraturque interque manus et bracchia
versat terribilem cristis galeam flammasque
vomentem fatiferumque ensem, loricam ex aere
rigentem sanguineam ingentem, qualis cum caerula
nubes solis inardescit radiis longeque refulget;
tum levis ocreas electro auroque recocto hastamque
et clipei non enarrabile textum.  Illic res Italas
Romanorumque triumphos haud vatum ignarus
venturique inscius aevi fecerat ignipotens, illic
genus omne futurae stirpis ab Ascanio.  pugnataque
in ordine bella.  fecerat et viridi fetam Mavortis
in antro procubuisse lupam, geminos huic ubera
circum ludere pendentis pueros et lambere matrem
impavidos, illam tereti cervice reflexa mulcere
alternos et corpora fingere lingua.  Nec procul
hinc Romam et raptas sine more Sabinas consessu
caveae magnis circensibus actis addiderat
subitoque novum consurgere bellum Romulidis
Tatioque seni Curibusque severis.  Post idem inter
se posito certamine reges armati Iovis ante aram
paterasque tenentes stabant et caesa iungebant
foedera porca.  Haud procul inde citae Mettum in
diversa quadrigae distulerant, at tu dictis,
Albane, maneres, raptabatque viri mendacis viscera
Tullus per silvam, et sparsi rorabant sanguine
vepres.  Nec non Tarquinium eiectum Porsenna
iubebat accipere ingentique urbem obsidione
premebat: Aeneadae in ferrum pro libertate
ruebant.  Illum indignanti similem similemque
minanti aspiceres, pontem auderet quia vellere
Cocles et fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis.
In summo custos Tarpeiae Manlius arcis stabat pro
templo et Capitolia celsa tenebat, Romuleoque
recens horrebat regia culmo.  Atque hic auratis
volitans argenteus anser porticibus Gallos in
limine adesse canebat.  Galli per dumos aderant
arcemque tenebant, defensi tenebris et dono noctis
opacae: aurea caesaries ollis atque aurea vestis,
virgatis lucent sagulis, tum lactea colla auro
innectuntur, duo quisque Alpina coruscant gaesa
manu, scutis protecti corpora longis.  Hic
exsultantis Salios nudosque Lupercos lanigerosque
apices et lapsa ancilia caelo extuderat, castae
ducebant sacra per urbem pilentis matres in
mollibus.  Hinc procul addit Tartareas etiam sedes,
alta ostia Ditis, et scelerum poenas et te,
Catilina, minaci pendentem scopulo Furiarumque ora
trementem, secretosque pios, his dantem iura
Catonem.  Haec inter tumidi late maris ibat imago
aurea, sed fluctu spumabant caerula cano; et
circum argento clari delphines in orbem aequora
verrebant caudis aestumque secabant.  In medio
classis aeratas, Actia bella, cernere erat,
totumque instructo Marte videres fervere Leucaten
auroque effulgere fluctus.  Hinc Augustus agens
Italos in proelia Caesar cum patribus populoque,
penatibus et magnis dis, stans celsa in puppi;
geminas cui tempora flammas laeta vomunt
patriumque aperitur vertice sidus.  Parte alia
ventis et dis Agrippa secundis arduus agmen agens;
cui, belli insigne superbum, tempora navali
fulgent rostrata corona.  Hinc ope barbarica
variisque Antonius amlis, victor ab Aurorae
populis et litore rubro, Aegyptum viresque
Orientis et ultima secum Bactra vehit, sequiturque
(nefas) Aegyptia coniunx.  Una omnes ruere, ac
totum spumare reductis convolsum remis rostrisque
tridentibus aequor.  alta petunt: pelago credas
innare revolsas Cycladas aut montis concurrere
montibus altos, tanta mole viri turritis puppibus
instant.  stuppea flamma manu telisque volatile
ferrum spargitur, arva nova Neptunia caede
rubescunt.  Regina in mediis patrio vocat agmina
sistro necdum etiam geminos a tergo respicit
anguis.  omnigenumque deum monstra et latrator
Anubis contra Neptunum et Venerem contraque
Minervam tela tenent.  Saevit medio in certamine
Mavors caelatus ferro tristesque ex aethere Dirae,
et scissa gaudens vadit Discordia palla, quam cum
sanguineo sequitur Bellona flagello.  Actius haec
cernens arcum tendebat Apollo desuper: omnis eo
terrore Aegyptus et Indi, omnis Arabs, omnes
vertebant terga Sabaei.  Ipsa videbatur ventis
regina vocatis vela dare et laxos iam iamque
inmittere funis.  Illam inter caedes pallentem
morte futura fecerat Ignipotens undis et Iapyge
ferri, contra autem magno maerentem corpore Nilum
pandentemque sinus et tota veste vocantem
caeruleum in gremium latebrosaque flumina victos.
At Caesar, triplici invectus Romana triumpho
moenia, dis Italis votum inmortale sacrabat,
maxuma tercentum totam delubra per urbem.  Laetitia
ludisque viae plausuque fremebant; omnibus in
templis matrum chorus, omnibus arae; ante aras
terram caesi stravere iuvenci.  Ipse, sedens niveo
candentis limine Phoebi, dona recognoscit
populorum aptatque superbis postibus; incedunt
victae longo ordine gentes, quam variae linguis,
habitu tam vestis et armis.  Hic Nomadum genus et
discinctos Mulciber Afros, hic Lelegas Carasque
sagittiferosque Gelonos finxerat; Euphrates ibat
iam molior undis, extremique hominum Morini,
Rhenusque bicornis, indomitique Dahae, et pontem
indignatus Araxes.  Talia per clipeum Volcani, dona
parentis, miratur rerumque ignarus imagine gaudet,
attollens umero famamque et fata nepotum.
