      
      
      
      
      
      
      
      
      
      
             PUBLI VERGILI MARONIS  
                    AENEIDOS  
                    LIBER X  

PANDITUR interea domus omnipotentis Olympi,
conciliumque vocat divom pater atque hominum rex
sideream in sedem, terras unde arduus omnis
castraque Dardanidum adspectat populosque Latinos.
Considunt tectis bipatentibus, incipit ipse:
`Caelicolae magni, quianam sententia vobis versa
retro tantumque animis certatis iniquis? Abnueram
bello Italiam concurrere Teucris.  Quae contra
vetitum discordia? Quis metus aut hos aut hos arma
sequi ferrumque lacessere suasit? Adveniet iustum
pugnae, ne arcessite, tempus, cum fera Karthago
Romanis arcibus olim exitium magnum atque Alpes
immittet apertas: tum certare odiis, tum res
rapuisse licebit.  Nunc sinite et placitum laeti
componite foedus.' Iuppiter haec paucis; at non
Venus aurea contra pauca refert: `O pater, O
hominum rerumque aeterna potestas! Namque aliud
quid sit, quod iam implorare queamus? Cernis ut
insultent Rutulli Turnusque [feratur per medios
insignis equis tumidusque] secundo Marte ruat? Non
clausa tegunt iam moenia Teucros: quin intra
portas atque ipsis proelia miscent aggeribus
moerorum et inundant sanguine fossas.  Aeneas
ignarus abest.  Numquamne levari obsidione sines?
Muris iterum imminet hostis nascentis Troiae [nec
non exercitus alter;] atque iterum in Teucros
Aetolis surgit ab Arpis Tydides.  Equidem credo,
mea volnera restant et tua progenies mortalia
demoror arma.  Si sine pace tua atque invito numine
Troes Italiam petiere, luant peccata neque illos
iuveris auxilio; sin tot responsa secuti, quae
superi manesque dabant: cur nunc tua quisquam
vertere iussa potest aut cur rova condere fata?
Quid repetem exustas Erychlo in litore classes,
quid tempestatum regem ventosque furentis Aeolia
excitos aut actam nubibus Irim? Nunc etiam manis,
haec intemptata manebat sors rerum, movet et
superis immissa repente Allecto, medias Italum
bacchata per urbes.  Nil super imperio moveor:
speravimus ista, dum fortuna fuit; vincant quos
vincere mavis.  Si nulla est regio, Teucris quam
det tua coniunx dura, per eversae, genitor,
fumantia Troiae exscidia obtestor, liceat
dimittere ab armis incolumem Ascanium, liceat
superesse nepotem.  Aeneas sane ignotis iactetur in
undis et, quamcumque viam dederit Fortuna,
sequatur: hunc tegere et dirae valeam subducere
pugnae.  Est Amathus, est celsa mihi Paphus atque
Cythera Idaliaeque domus: positis inglorius armis
exigat hic aevum.  Magna dicione iubeto Karthago
premat Ausoniam: nihil urbibus inde obstabit
Tyriis.  Quid pestem evadere belli iuvit et
Argolicos medium fugisse per ignes totque maris
vastaeque exhausta pericula terrae, dum Latium
Teucri recidivaque Pergama quaerunt? Non satius
cineres patriae insedisse supremos atque solum,
quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta redde, oro,
miseris iterumque revolvere casus da, pater,
Iliacos Teucris.' Tum regia Iuno acta furore
gravi: `Quid me alta silentia cogis rumpere et
obductum verbis volgare dolorem? Aenean hominum
quisquam divomque subegit bella sequi aut hostem
regi se inferre Latino? Italiam petiit fatis
auctoribus, esto, Cassandrae inpulsus furiis: num
linquere castra hortati sumus aut vitam committere
ventis? Num puero summam belli, num credere muros
Tyrrhenamque fidem, aut gentis agitare quietas?
Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra
egit? Ubi hic Iuno demissave nubibus Iris?
Indignum est Italos Troiam circumdare flammis
nascentem et patria Turnum consistere terra, cui
Pilumnus avus, cui diva Venilia mater: quid face
Troianos atra vim ferre Latinis, arva aliena iugo
premere atque avertere praedas? Quid soceros
legere et gremiis abducere pactas, pacem orare
manu, praefigere puppibus arma? Tu potes Aenean
manibus subducere Graium proque viro nebulam et
ventos obtendere inanis, tu potes in totidem
classem convertere nymphas: nos aliquid Rutulos
contra iuvisse nefandum est? Aeneas ignarus abest:
ignarus et absit.  Est Paphus Idaliumque tibi, sunt
alta Cythera: quid gravidam bellis urbem et corda
aspera temptas? Nosne tibi fluxas Phrygiae res
vertere fundo conamur, nos, an miseros qui Troas
Achivis obiecit? Quae causa fuit, consurgere in
arma Europamque Asiamque et foedera solvere furto?
Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter, aut
ego tela dedi fovive cupidine bella? Tum decuit
metuisse tuis: nunc sera querelis haud iustis
adsurgis et inrita iurgia iactas.' Talibus orabat
Iuno, cunctique fremebant caelicolae adsensu
vario, ceu flamina prima cum deprensa fremunt
silvis et caeca volutant murmura, venturos nautis
prodentia ventos.  Tum pater omnipotens, rerum cui
prima potestas, infit; eo dicente deum domus alta
silescit et tremefacta solo tellus, silet arduus
aether, tum Zephyri posuere, premit placida
aequora pontus: `Accipite ergo animis atque haec
mea figite dicta.  Quandoquidem Ausonios coniungi
foedere Teucris haud licitum, nec vestra capit
discordia finem: quae cuique est fortuna hodie,
quam quisque secat spem, Tros Rutulusne fuat nullo
discrimine habebo.  Seu fatis Italum castra
obsidione tenentur sive errore malo Troiae
monitisque sinistris.  Nec Rutulos solvo: sua
cuique exorsa laborem fortunamque ferent.  Rex
Iuppiter omnibus idem.  Fata viam invenient.'
Stygii per flumina fratris, per pice torrentis
atraque voragine ripas adnuit et totum nutu
tremefecit Olympum.  Hic finis fandi.  Solio tum
Iuppiter aureo surgit, caelicolae medium quem ad
limina ducunt.  Interea Rutuli portis circum
omnibus instant sternere caede viros et moenia
cingere flammis.  At legio Aeneadum vallis obsessa
tenetur, nec spes ulla fugae.  Miseri stant
turribus altis nequiquam et rara muros cinxere
corona Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes
Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris,
prima acies; hos germani Sarpedonis ambo et Clarus
et Thaemon Lycia comitantur ab alta.  Fert ingens
toto conixus corpore saxum, haud partem exiguam
montis, Lyrnesius Acmon, nec Clytio genitore minor
nec fratre Menestheo.  Hi iaculis, illi certant
defendere saxis molirique ignem nervoque aptare
sagittas.  Ipse inter medios, Veneris iustissima
cura, Dardanius caput ecce puer detectus honestum,
qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum, aut
collo decus aut capiti; vel quale per artem
inclusum buxo aut Oricia terebintho lucet ebur;
fusos cervix cui lactea crinis accipit et molli
subnectens circulus auro.  Te quoque magnanimae
viderunt, Ismare, gentes volnera dirigere et
calamos armare veneno, Maeonia generose domo, ubi
pinguia culta exercentque viri Pactolusque inrigat
auro.  Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina
Turni aggere moerorum sublimem gloria tollit, et
Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.  Illi
inter sese duri certamina belli contulerant: media
Aeneas freta nocte secabat.  Namque ut ab Euandro
castris ingressus Etruscis regem adit et regi
memorat nomenque genusque, quidve petat quidve
ipse ferat, Mezentius arma quae sibi conciliet,
violentaque pectora Turni edocet, humanis quae sit
fiducia rebus admonet immiscetque preces: haud fit
mora, Tarchon iungit opes foedusque ferit; tum
libera fati classem conscendit iussis gens Lydia
divom, externo commissa duci.  Aeneia puppis prima
tenet, rostro Phrygios subiuncta leones, imminet
Ida super, profugis gratissima Teucris.  Hic magnus
sedet Aeneas secumque volutat eventus belli
varios, Pallasque sinistro adfixus lateri iam
quaerit sidera, opacae noctis iter, iam quae
passus terraque marique.  Pandite nunc Helicona,
deae, cantusque movete, quae manus interea Tuscis
comitetur ab oris Aenean armetque rates pelagoque
vehatur.  Massicus aerata princeps secat aequora
tigri: sub quo mille manus iuvenum, qui moenia
Clusi quique urbem liquere Cosas, quis tela
sagittae gorytique leves umeris et letifer arcus.
Una torvus Abas: huic totum insignibus armis agmen
et aurato fulgebat Apolline puppis.  Sescentos illi
dederat Populonia mater expertos belli iuvenes,
ast Ilva trecentos insula inexhaustis Chalybum
generosa metallis.  Tertius ille hominum divomque
interpres Asilas, cui pecudum fibrae, caeli cui
sidera parent et linguae volucrum et praesagi
fulminis ignes, mille rapit densos acie atque
horrentibus hastis.  Hos parere iubent Alpheae ab
origine Pisae, urbs Etrusca solo.  Sequitur
pulcherrimus Astur, Astur equo fidens et
versicoloribus armis.  Tercentum adiciunt (mens
omnibus una sequendi) qui Caerete domo, qui sunt
Minionis in arvis, et Pyrgi veteres intempestaeque
Graviscae.  Non ego te, Ligurum ductor fortissime
bello, transierim, Cinyre, et paucis comitate
Cupavo, cuius olorinae surgunt de vertice pennae,
crimen, Amor, vestrum formaeque insigne paternae.
Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,
populeas inter frondes umbramque sororum dum canit
et maestum Musa solatur amorem, canentem molli
pluma duxisse senectam, linquentem terras et
sidera voce sequentem.  Filius, aequalis comitatus
classe catervas, ingentem remis Centaurum
promovet: ille instat aquae saxumque undis immane
minatur arduus et longa sulcat maria alta carina.
Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,
fatidicae Mantus et Tusci filius amnis, qui muros
matrisque dedit tibi, Mantua, nomen, Mantua, dives
avis; sed non gemls omnibus unum: gens illi
triplex, populi sub gente quaterni, ipsa caput
populis, Tusco de sanguine vires.  Hinc quoque
quingentos in se Mezentius armat, quos patre
Benaco velatus harundine glauca Mincius infesta
ducebat in aequora pinu.  It gravis Aulestes
centenaque arbore fluctum verberat adsurgens,
spumant vada marmore verso.  Hunc vehit immanis
Triton et caerula concha exterrens freta, cui
laterum tenus hispida nanti frons hominem
praefert, in pristim desinit alvus: spumea
semifero sub pectore murmurat unda.  Tot lecti
proceres ter denis navibus ibant subsidio Troiae
et campos salis aera secabant.  Iamque dies caelo
concesserat almaque curru noctivago Phoebe medium
pulsabat Olympum: Aeneas (neque enim membris dat
cura quietem) ipse sedens clavumque regit velisque
ministrat.  Atque illi medio in spatio chorus ecce
suarum occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe
numen habere maris nymphasque e navibus esse
iusserat, innabant pariter fluctusque secabant,
quot prius aeratae steterant ad litora prorae.
Agnoscunt longe regem lustrantque choreis, quarum
quae fandi doctissima Cymodocea pone sequens
dextra puppim tenet ipsaque dorso eminet ac laeva
tacitis subremigat undis, tum sic ignarum
adloquitur: `Vigilasne, deum gens, Aenea? Vigila
et velis immitte rudentis.  Nos sumus, Idaeae sacro
de vertice pinus, nunc pelagi nymphae, classis tua
Perfidus ut nos praecipitis ferro Rutulus
flammaque premebat, rupimus invitae tua vincula
teque per aequor quaerimus.  Hanc Genetrix faciem
miserata refecit et dedit esse deas aevumque
agitare sub undis.  At puer Ascanius muro fossisque
tenetur tela inter media atque horrentis Marte
Latinos.  Iam loca iussa tenent forti permixtus
Etrusco Arcas eques: medias illis opponere turmas,
ne castris iungant, certast sententia Turno.  Surge
age et Aurora socios veniente vocari primus in
arma iube et clipeum cape, quem dedit ipse
invictum Ignipotens atque oras ambiit auro.
Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris,
ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.'
Dixerat, et dextra discedens impulit altam haud
ignara modi puppim: fugit illa per undas ocior et
iaculo et ventos aequante sagitta.  Inde aliae
celerant cursus.  Stupet inscius ipse Tros
Anchisiades; animos tamen omine tollit.  Tum
breviter super adspectans convexa precatur: `Alma
parens Idaea deum, cui Dindyma cordi turrigeraeque
urbis biiugique ad frena leones, tu mihi nunc
pugnae princeps, tu rite propinques augurium
Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.' Tantum
effatus.  Et interea revoluta rubebat matura iam
luce dies noctemque fugarat: principio sociis
edicit, signa sequantur atque animos aptent armis
pugnaeque parent se.  Iamque in conspectu Teucros
habet et sua castra, stans celsa in puppi; clipeum
cum deinde sinistra extulit ardentem.  Clamorem ad
sidera tollunt Dardanidae e muris, spes addita
suscitat iras, tela manu iaciunt: quales sub
nubibus atris Strymoniae dant signa grues atque
aethera tranant cum sonitu fugiuntque notos
clamore secundo.  At Rutulo regi ducibusque ea mira
videri Ausoniis, donec versas ad litora puppes
respiciunt totumque adlabi classibus aequor.  Ardet
apex capiti cristisque a vertice flamma funditur
et vastos umbo vomit aureus ignes: non secus ac
liquida siquando nocte cometae sanguinei lugubre
rubent aut Sirius ardor, ille sitim morbosque
ferens mortalibus aegris, nascitur et laevo
contristat lumine caelum.  Haud tamen audaci Turno
fiducia cessit litora praecipere et venientis
pellere terra.  [ultro animos tollit dictis atque
increpat ultro] `Quod votis optastis, adest,
perfringere dextra; in manibus Mars ipse viris.
Nunc coniugis esto quisque suae tectique memor,
nunc magna referto facta, patrum laudes.  Ultro
occurramus ad undam, dum trepidi egressisque
labant vestigia prima.  Audentis Fortuna iuvat,'
haec ait et secum versat, quos ducere contra vel
quibus obsessos possit concredere muros.  Interea
Aeneas socios de puppibus altis pontibus exponit.
Multi servare recursus languentis pelagi et
brevibus se credere saltu, per remos alii.
Speculatus litora Tarchon, qua vada non sperat nec
fracta remurmurat unda, sed mare inoffensum
crescenti adlabitur aestu, advertit subito proram
sociosque precatur: `Nunc, o lecta manus, validis
incumbite remis; tollite, ferte rates; inimicam
findite rostris hunc terram, sulcumque sibi premat
ipsa carina.  Frangere nec tali puppim statione
recuso arrepta tellure semel.' Quae talia postquam
effatus Tarchon, socii consurgere tonsis
spumantisque rates arvis inferre Latinis, donec
rostra tenent siccum et sedere carinae omnes
innocuae, sed non puppis tua, Tarchon.  Namque
inflicta vadis dorso dum pendet iniquo, anceps
sustentata diu fluctusque fatigat, solvitur atque
viros mediis exponit in undis fragmina remorum
quos et fluitantia transtra impediunt, retrahitque
pedem simul unda relabens.  Nec Turnum segnis
retinet mora, sed rapit acer totam aciem in
Teucros et contra in litore sistit.  Signa canunt.
Primus turmas invasit agrestis Aeneas, omen
pugnae, stravitque Latinos occiso Therone, virum
qui maximus ultro Aenean petit: huic gladio perque
aerea suta, per tunicam squalentem auro latus
haurit apertum.  Inde Lichan ferit, exsectum iam
matre perempta et tibi, Phoebe, sacrum: casus
evadere ferri quo licuit parvo? Nec longe Cissea
durum immanemque Gyan, sternentis agmina clava,
deiecit Leto: nihil illos Herculis arma nec
validae iuvere manus genitorque Melampus, Alcidae
comes usque gravis dum terra labores praebuit.
Ecce Pharo, voces dum iactat inertis, intorquens
iaculum clamanti sistit in ore.  Tu quoque,
flaventem prima lanugine malas dum sequeris
Clytium infelix, nova gaudia, Cydon, Dardania
stratus dextra, securus amorum, qui iuvenum tibi
semper erant, miserande iaceres, ni fratrum
stipata cohors foret obvia, Phorci progenies,
septem numero, septenaque tela coniciunt; partim
galea clipeoque resultant inrita, deflexit partim
stringentia corpus alma Venus.  Fidum Aeneas
adfatur Achaten: `Suggere tela mihi: non ullum
dextera frustra torserit in Rutulos, steterunt
quae in corpore Graium Iliacis campis.' Tum magnam
corripit hastam et iacit: illa volans clipei
transverberat aera Maeonis et thoraca simul cum
pectore rumpit.  Huic frater subit Alcanor
fratremque ruentem sustentat dextra: traiecto
missa lacerto protinus hasta fugit servatque
cruenta tenorem, dexteraque ex umero nervis
moribunda pependit.  Tum Numitor iaculo fratris de
corpore rapto Aenean petiit; sed non et figere
contra est licitum, magnique femur perstrinxit
Achatae.  Hic Curibus fidens primaevo corpore
Clausus advenit et rigida Dryopem ferit eminus
hasta sub mentum graviter pressa pariterque
loquentis vocem animamque rapit traiecto gutture;
at ille fronte ferit terram et crassum vomit ore
cruorem.  Tres quoque Threicios Boreae de gente
suprema et tris, quos Idas pater et patria Ismara
mittit, per varios sternit casus.  Accurrit
Halaesus Auruncaeque manus, subit et Neptunia
proles, insignis Messapus equis.  Expellere tendunt
nunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso
Ausoniae.  Magno discordes aethere venti proelia
ceu tollunt animis et viribus aequis; non ipsi
inter se, non nubila, non mare cedit; anceps pugna
diu, stant obnixa omnia contra: haud aliter
Troianae acies aciesque Latinae concurrunt; haeret
pede pes densusque viro vir.  At parte ex alia, qua
saxa rotantia late impulerat torrens arbustaque
diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre
pedestris ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci
(aspera quis natura loci dimittere quando suasit
equos), unum quod rebus restat egenis, nunc prece,
nunc dictis virtutem accendit amaris: `Quo
fugitis, socii? Per vos et fortia facta, per ducis
Evandri nomen devictaque bella Opemque meam,
patriae quae nunc subit aemula laudi, fidite ne
pedibus.  Ferro rumpenda per hostis est via.  Qua
globus ille virum densissimus urget, hac vos et
Pallanta ducem patria alta reposcit.  Numina nulla
premunt, mortali urgemur ab hoste mortales,
totidem nobis animaeque manusque.  Ecce, maris
magna claudit nos obice pontus, deest iam terra
fugae: pelagus Troiamne petemus?' Haec ait et
medius densos prorumpit in hostis.  Obvius huic
primum, fatis adductus iniquis, fit Lagus.  Hunc,
magno vellit dum pondere saxum, intorto figit
telo, discrimina costis per medium qua spina
dabat, hastamque receptat ossibus haerentem.  Quem
non super occupat Hisbo, ille quidem hoc sperans:
nam Pallas ante ruentem, dum furit, incautum
crudeli morte sodalis excipit atque ensem tumido
in pulmone recondit.  Hinc Sthenium petit et Rhoeti
de gente vetusta Anchemolum, thalamos ausum
incestare novercae.  Vos etiam, gemini, Rutulis
cecidistis in agris, Daucia, Laride Thymberque,
simillima proles, indiscreta suis gratusque
parentibus error; at nunc dura dedit vobis
discrimina Pallas: nam tibi, Thymbre, caput
Evandrius abstulit ensis; te decisa suum, Laride,
dextera quaerit semianimesque micant digiti
ferrumque retractant.  Arcadas accensos monitu et
praeclara tuentis facta viri mixtus dolor et pudor
armat in hostis.  Tum Pallas biiugis fugientem
Rhoetea praeter traicit.  Hoc spatium tantumque
morae fuit Ilo; Ilo namque procul validam
direxerat hastam, quam medius Rhoeteus intercipit,
optime Teuthra, te fugiens fratremque Tyren,
curruque volutus caedit semianimis Rutulorum
calcibus arva.  Ac velut optato ventis aestate
coortis dispersa immittit silvis incendia pastor,
correptis subito mediis extenditur una horrida per
latos acies Volcania campos; ille sedens victor
flammas despectat ovantis: non aliter socium
virtus coit omnis in unum teque iuvat, Palla.  Sed
bellis acer Halaesus tendit in adversos seque in
sua conligit arma.  Hic mactat Ladona Pheretaque
Demodocumque, Strymonio dextram fulgenti deripit
ense elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis
ossaque dispersit cerebro permixta cruento.  Fata
canens silvis genitor celarat Halaesum: ut senior
leto canentia lumina solvit, iniecere manum Parcae
telisque sacrarunt Evandri.  Quem sic Pallas petit
ante precatus: `Da nunc, Thybri pater, ferro, quod
missile libro, fortunam atque viam duri per pectus
Halaesi.  Haec arma exuviasque viri tua quercus
habebit.' Audiit illa deus: dum texit Imaona
Halaesus, Arcadio infelix telo dat pectus inermum.
At non caede viri tanta perterrita Lausus, pars
ingens belli, sinit agmina: primus Abantem
oppositum interimit, pugnae nodumque moramque.
Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci et
vos, O Grais imperdita corpora, Teucri.  Agmina
concurrunt ducibusque et viribus aequis.  Extremi
addensent acies nec turba moveri tela manusque
sinit.  Hinc Pallas instat et urget, hinc contra
Lausus, nec multum discrepat aetas: egregii forma,
sed quis Fortuna negarat in patriam reditus.  Ipsos
concurrere passus haud tamen inter se magni
regnator Olympi: mox illos sua fata manent maiore
sub hoste.  Interea soror alma monet succedere
Lauso Turnum, qui volucri curru medium secat
agmen.  Ut vidit socios: `Tempus desistere pugnae;
solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas
debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.'
Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso.  At
Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba miratus
stupet in Turno corpusque per ingens lumina volvit
obitque truci procul omnia visus talibus et dictis
it contra dicta tyranni: `Aut spoliis ego iam
raptis laudabor opimis aut leto insigni: sorti
pater aequus utrique est.  Tolle minas.' Fatus
medium procedit in aequor.  Frigidus Arcadibus coit
in praecordia sanguis.  Desiluit Turnus biiugis,
pedes apparat ire comminus; utque leo, specula cum
vidit ab alta stare procul campis meditantem in
proelia taurum, advolat: haud alia est Turni
venientis imago.  Hunc ubi contiguum missae fore
credidit hastae, ire prior Pallas, siqua fors
adiuvet ausum viribus imparibus, magnumque ita ad
aethera fatur: `Per patris hospitium et mensas,
quas advena adisti, te precor, Alcide, coeptis
ingentibus adsis.  Cernat semineci sibi me rapere
arma cruenta victoremque ferant morientia lumina
Turni.' Audiit Alcides iuvenem magnumque sub imo
corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis.
Tum Genitor natum dictis adfatur amicis: `Stat sua
cuique dies, breve et inreparabile tempus omnibus
est vitae: sed famam extendere factis, hoc
virtutis opus.  Troiae sub moenibus altis tot nati
cecidere deum; quin occidit una Sarpedon, mea
progenies.  Etiam sua Turnum fata vocant, metasque
dati pervenit ad aevi.' Sic ait atque oculos
Rutulorum reicit arvis.  At Pallas magnis emittit
viribus hastam vaginaque cava fulgentem deripit
ensem.  Illa volans umeri surgunt qua tegmina summa
incidit atque viam clipei molita per oras tandem
etiam magno strinxit de corpore Turni.  Hic Turnus
ferro praefixum robur acuto in Pallanta diu
librans iacit atque ita fatur: `Adspice, num mage
sit nostrum penetrabile telum.' Dixerat; at
clipeum, tot ferri terga, tot aeris, quem pellis
totiens obeat circumdata tauri, vibranti cuspis
medium transverberat ictu loricaeque moras et
pectus perforat ingens.  Ille rapit calidum frustra
de volnere telum: una eademque via sanguis
animusque sequuntur.  Corruit in volnus, sonitum
super arma dedere et terram hostilem moriens petit
ore cruento.  Quem Turnus super adsistens,
`Arcades, haec,' inquit, `memores mea dicta
referte Euandro; qualem meruit, Pallanta remitto.
Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi
est, largior.  Haud illi stabunt Aeneia parvo
hospitia.' Et laevo pressit pede talia fatus
exanimem, rapiens immania pondera baltei
impressumque nefas, una sub nocte iugali caesa
manus iuvenum foede thalamique cruenti, quae
Clonus Eurytides multo caelaverat auro; quo nunc
Turnus ovat spolio gaudetque potitus.  Nescia mens
hominum fati sortisque futurae et servare modum,
rebus sublata secundis! Turno tempus erit, magno
cum optaverit emptum intactum Pallanta et cum
spolia ista diemque oderit.  At socii multo gemitu
lacrimisque impositum scuto referunt Pallanta
frequentes.  O dolor atque decus magnum rediture
parenti haec te prima dies bello dedit, haec eadem
aufert, cum tamen ingentis Rutulorum linquis
acervos.  Nec iam fama mali tanti, sed certior
auctor advolat Aeneae, tenui discrimine leti esse
suos, versis tempus succurrere Teucris.  Proxima
quaeque metit gladio latumque per agmen ardens
limitem agit ferro, te, Turne, superbum caede Dova
quaerens.  Pallas, Euander, in ipsis omnia sunt
oculis, mensae, quas advena primas tunc adiit,
dextraeque datae.  Sulmone creatos quattuor hic
iuvenes, totidem, quos educat Ufens, viventis
rapit, inferias quos immolet umbris captivoque
rogi perfundat sanguine flammas.  Inde Mago procul
infensam contenderat hastam.  Ille astu subit ac
tremibunda supervolat hasta, et genua amplectens
effatur talia supplex: `Per patrios manis et spes
surgentis Iuli te precor, hanc animam serves
natoque patrique.  Est domus alta, iacent penitus
defossa talenta caelati argenti, sunt auri pondera
facti infectique mihi.  Non hic victoria Teucrum
vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.'
Dixerat.  Aeneas contra cui talia reddit: `Argenti
atque auri memoras quae multa talenta, natis parce
tuis.  Belli commercia Turnus sustulit ista prior
iam tum Pallante perempto.  Hoc patris Anchisae
manes, hoc sentit Iulus.' Sic fatus galeam laeva
tenet atque reflexa cervice orantis capulo tenus
applicat ensem.  Nec procul Haemonides, Phoebi
Triviaeque sacerdos, infula cui sacra redimibat
tempora vitta, totus conlucens veste atque
insignibus armis.  Quem congressus agit campo
lapsumque superstans immolat ingentique umbra
tegit; arma Serestus lecta refert umeris, tibi,
rex Gradive, tropaeum.  Instaurant acies Volcani
stirpe creatus Caeculus et veniens Marsorum
montibus Umbro: Dardanides contra furit.  Anxuris
ense sinistram et totum clipei ferro deiecerat
orbem; dixerat ille aliquid magnum vimque adfore
verbo crediderat caeloque animum fortasse ferebat
canitiemque sibi et longos promiserat annos:
Tarquitus exultans contra fulgentibus armis,
silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat,
obvius ardenti sese obtulit.  Ille reducta loricam
clipeique ingens onus impedit hasta; tum caput
orantis nequiquam et multa parantis dicere
deturbat terrae truncumque tepentem provolvens
super haec inimico pectore fatur: `Istic nunc,
metuende, iace.  Non te optima mater condct humi
patrioque onerabit membra sepulchro: alitibus
linquere feris aut gurgite mersum unda feret
piscesque impasti volnera lambent.' Protinus
Antaeum et Lucam, prima agmina Turni, persequitur
fortemque Numam fulvumque Camertem, magnanimo
Volcente satum, ditissimus agri qui fuit Ausonidum
et tacitis regnavit Amyclis.  Aegaeon qualis,
centum cui bracchia dicunt centenasque manus,
quinquaginta oribus ignem pectoribusque arsisse,
Iovis cum fulmina contra tot paribus streperet
clipeis, tot stringeret enses: sic toto Aeneas
desaevit in aequore victor, ut semel intepuit
mucro.  Quin ecce Niphaei quadriiugis in equos
adversaque pectora tendit.  Atque illi longe
gradientem et dira frementem ut videre, metu versi
retroque ruentes effunduntque ducem rapiuntque ad
litora currus.  Interea biiugis infert se Lucagus
albis in medios fraterque Liger; sed frater
habenis flectit equos, strictum rotat acer Lucagus
ensem.  Haud tulit Aeneas tanto fervore furentis:
inruit adversaque ingens apparuit hasta.  Cui
Liger: `Non Diomedis equos nec currum cernis
Achillis aut Phrygiae campos: nunc belli finis et
aevi his dabitur terris.' Vesano talia late dicta
volant Ligeri.  Sed non et Trous heros dicta parat
contra: iaculum nam torquet in hostem.  Lucagus ut
pronus pendens in verbera telo admonuit biiugos,
proiecto dum pede laevo aptet se pugnae, subit
oras hasta per imas fulgentis clipei, tum laevum
perforat inguen: excussus curru moribundus
volvitur arvis.  Quem pius Aeneas dictis adfatur
amaris: `Lucage, nulla tuos currus fuga segnis
equorurn prodidit aut vanae vertere ex hostibus
umbrae: ipse rotis saliens iuga deseris.' Haec ita
fatus arripuit biiugos; frater tendebat inertis
infelix palmas, curru delapsus eodem: `Per te, per
qui te talem genuere parentes, vir Troiane, sine
hanc animam et miserere precantis.' Pluribus
oranti Aeneas: `Haud talia dudum dicta dabas.
Morere et fratrem ne desere frater.' Tum latebras
animae pectus mucrone recludit.  Talia per campos
edebat funera ductor Dardanius, torrentis aquae
vel turbinis atri more furens.  Tandem erumpunt et
castra relinquunt Ascanius puer et nequiquam
obsessa iuventus.  Iunonem interea compellat
Iuppiter ultro: `O germana mihi atque eadem
gratissima coniunx, ut rebare, Venus, nec te
sententia fallit, Troianas sustentat opes, non
vivida bello dextra viris animusque ferox
patiensque pericli.' Cui Iuno summissa `Quid, o
pulcherrime coniunx, sollicitas aegram et tua
tristia dicta timentem? Si mihi, quae quondam
fuerat quamque esse decebat, vis in amore foret,
non hoc mihi namque negares, omnipotens, quin et
pugnae subducere Turnum et Dauno possem incolumem
servare parenti.  Nunc pereat Teucrisque pio det
sanguine poenas.  Ille tamen nostra deducit origine
nomen Pilumnusque illi quartus pater et tua larga
saepe manu multisque oneravit limina donis.' Cui
rex aetherii breviter sic fatur Olympi: `Si mora
praesentis leti tempusque caduco oratur iuveni
meque hoc ita ponere sentis, tolle fuga Turnum
atque instantibus eripe fatis hactenus indulsisse
vacat.  Sin altior istis sub precibus venia ulla
latet totumque moveri mutarive putas bellum, spes
pascis inanis.' Et Iuno adlacrimans: `Quid si,
quae voce gravaris, mente dares atque haec Turno
rata vita maneret? Nunc manet insontem gravis
exitus, aut ego veri vana feror.  Quod ut O potius
formidine falsa ludar et in melius tua, qui potes,
orsa reflectas!' Haec ubi dicta dedit, caelo se
protinus alto misit, agens hiemem nimbo succincta
per auras, Iliacamque aciem et Laurentia castra
petivit.  Dum dea nube cava tenuem sine viribus
umbram in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum,
Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque divini
adsimulat capitis, dat inania verba, dat sine
mente sonum gressusque effingit euntis, morte
obita qualis fama est volitare figuras aut quae
sopitos deludunt somnia sensus.  At primas laeta
ante acies exsultat imago inritatque virum telis
et voce lacessit.  Instat cui Turnus stridentemque
eminus hastam conicit: illa dato vertit vestigia
tergo.  Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus
credidit atque animo spem turbidus hausit inanem,
`Quo fugis, Aenea? Thalamos ne desere pactos; hac
dabitur dextra tellus quaesita per undas.' Talia
vociferans sequitur strictumque coruscat mucrouem
nec ferre videt sua gaudia ventos.  Forte ratis
celsi coniuncta crepidine saxi expositis stabat
scalis et ponte parato, qua rex Clusinis advectus
Osinius oris.  Huc sese trepida Aeneae fugientis
imago conicit in latebras; nec Turnus segnior
instat exsuperatque moras et pontis transilit
altos.  Vix proram attigerat: rumpit Saturnia funem
avolsamque rapit revoluta per aequora navem.  Illum
autem Aeneas absentem in praelia poscit; obvia
multa virum demittit corpora morti: tum levis haud
ultra latebras iam quaerit imago, sed sublime
volans nubi se immiscuit atrae.  Cum Turnum medio
interea fert aequore turbo.  Respicit ignarus rerum
ingratusque salutis et duplicis cum voce manus ad
sidera tendit: `Omnipotens genitor, tanton me
crimine dignum duxisti et talis voluisti expendere
poenas? Quo feror? Unde abii? Quae me fuga quemve
reducit? Laurentisne iterum muros aut castra
videbo? Quid manus illa virum, qui me meaque arma
secuti? Quosne (nefas) omnis infanda in morte
reliqui et nunc palantis video gemitumque cadentum
accipio! Quid ago? Aut quae iam satis ima dehiscat
terra mihi? Vos O potius miserescite venti: in
rupes, in saxa, volens vos Turnus adoro ferte
ratem saevisque vadis immittite Syrtis, quo neque
me Rutuli nec conscia fama sequatur.' Haec
memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc, an
sese mucrone ob tantum dedecus amens induat et
crudum per costas exigat ensem, fluctibus an
iaciat mediis et litora nando curva petat
Teucrumque iterum se reddat in arma.  Ter conatus
utramque viam, ter maxima Iuno continuit
iuvenemque animi miserata repressit.  Labitur alta
secans fluctuque aestuque secundo et patris
antiquam Dauni defertur ad urbem.  At Iovis interea
monitis Mezentius ardens succedit pugnae
Teucrosque invadit ovantis.  Concurrunt Tyrrhenae
acies atque omnibus uni, uni odiisque viro
telisque frequentibus instant.  Ille velut rupes,
vastum quae prodit in aequor, obvia ventorum
furiis expostaque ponto, vim cunctam atque minas
perfert caelique marisque, ipsa immota manens,
prolem Dolichaonis Hebrum sternit humi, cum quo
Latagum Palmumque fugacem, sed Latagum saxo atque
ingenti fragmine montis occupat os faciemque
adversam, poplite Palmum succiso volvi segnem
sinit, armaque Lauso donat habere umeris et
vertice figere cristas.  Nec non Euanthen Phrygium
Paridisque Mimanta aequalem comitemque, una quem
nocte Theano in lucem genitori Amyco dedit et face
praegnans Cisseis regina Parin creat: urbe paterna
occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta.  Ac
velut ille canum morsu de montibus altis actus
aper, multos Vesulus quem pinifer annos defendit
multosve palus Laurentiam silva pastus harundinea,
postquam inter retia ventum est, substitit
infremuitque ferox et inhorruit armos, nec cuiquam
irasci propiusque accedere virtus, sed iaculis
tutisque procul clamoribus instant; haud aliter,
iustae quibus est Mezentius irae, non ulli est
animus stricto concurrere ferro; missilibus longe
et vasto clamore lacessunt: ille autem impavidus
partis cunctatur in omnis, dentibus infrendens, et
tergo decutit hastas.  Venerat antiquis Corythi de
finibus Acron, Graius homo, infectos linquens
profugus hymenaeos.  Hunc ubi miscentem longe media
agmina vidit, purpureum pennis et pactae coniugis
ostro: impastus stabula alta leo ceu saepe
peragrans, suadet enim vesana fames, si forte
fugacem conspexit capream aut surgentem in cornua
cervum, gaudet, hians immane, comasque arrexit et
haeret visceribus super accumbens, lavit inproba
taeter ora cruor, sic ruit in densos alacer
Mezentius hostis.  Sternitur infelix Acron et
calcibus atram tundit humum expirans infractaque
tela cruentat.  Atque idem fugientem haud est
dignatus Oroden sternere nec iacta caecum dare
cuspide volnus: obvius adversoque occurrit seque
viro vir contulit, haud furto melior, sed fortibus
armis.  Tum super abiectum posito pede nixus et
hasta: `Pars belli haud temnenda, viri, iacet
altus Orodes.' Conclamant socii laetum paeana
secuti.  Ille autem exspirans: `Non me, quicumque
es, inulto, victor, nec longum laetabere: te
quoque fata prospectant paria atque eadem mox arva
tenebis.' Ad quae subridens mixta Mezentius ira:
`Nunc morere.  Ast de me divom pater atque hominum
rex viderit.' Hoc dicens eduxit corpore telum:
olli dura quies oculos et ferreus urget somnus, in
aeternam clauduntur lumina noctem.  Caedicus
Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen
Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen,
Messapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten, illum
infrenis equi lapsu tellure iacentem, hunc
peditem.  Pedes et Lycius processerat Agis, quem
tamen haud expers Valerus virtutis avitae deicit;
at Thronium Salius Saliumque Nealces insidiis,
iaculo et longe fallente sagitta.  Iam gravis
aequabat luctus et mutua Mavors funera: caedebant
pariter pariterque ruebant victores victique,
neque his fuga nota neque illis.  Di Iovis in
tectis iram miserantur inanem amborum et tantos
mortalibus esse labores: hinc Venus, hinc contra
spectat Saturnia Iuno, pallida Tisiphone media
inter milia saevit.  At vero ingentem quatiens
Mezentius hastam turbidus ingreditur campo.  Quam
magnus Orion, cum pedes incedit medii per maxima
Nerei stagna viam scindens, umero supereminet
undas aut summis referens annosam montibus ornum
ingrediturque solo et caput inter nubila condit:
talis se vastis infert Mezentius armis.  Huic
contra Aeneas, speculatus in agmine longo, obvius
ire parat.  Manet imperterritus ille, hostem
magnanimum opperiens, et mole sua stat; atque
oculis spatium emensus, quantum satis hastae:
`Dextra mihi deus et telum, quod missile libro,
nunc adsint! Voveo praedonis corpore raptis
iudutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum Aeneae.'
Dixit stridentemque eminus hastam iecit; at illa
volans clipeo est excussa proculque egregium
Antoren latus inter et ilia figit, Herculis
Antoren comitem, qui missus ab Argis haeserat
Euandro atque Itala consederat urbe.  Sternitur
infelix alieno volnere caelumque aspicit et dulcis
moriens reminiscitur Argos tum pius Aeneas hastam
iacit: illa per orbem aere cavum triplici, per
linea terga tribusque transit intextum tauris opus
imaque sedit inguine, sed viris haud pertulit.
Ocius ensem Aeneas, viso Tyrrheni sanguine laetus,
eripit a femine et trepidanti fervidus instat.
Ingemuit cari graviter genitoris amore, ut vidit,
Lausus, lacrimaeque per ora volutae.  Hic mortis
durae casum tuaque optima facta, siqua fidem tanto
est operi latura vetustas, non equidem nec te,
iuvenis memorande, silebo.  Ille pedem referens et
inutilis inque ligatus cedebat clipeoque inimicum
hastile trahebat: prorupit iuvenis seseque
immiscuit armis iamque adsurgentis dextra
plagamque ferentis Aeneae subiit mucronem ipsumque
morando sustinuit.  Socii magno clamore sequuntur,
dum genitor nati parma protectus abiret, telaque
coniciunt proturbantque eminus hostem missilibus.
Furit Aeneas tectusque tenet se.  Ac velut effusa
siquando grandine nimbi praecipitant, omnis campis
diffugit arator omnis et agricola et tuta latet
arce viator, aut amnis ripis aut alti fornice
saxi, dum pluit in terris, ut possint sole reducto
exercere diem: sic obrutus undique telis Aeneas
nubem belli, dum detonet omnis, sustinet et Lausum
iucrepitat Lausoque minatur: `Quo moriture ruis
maioraque viribus audes? Fallit te incautum pietas
tua.' Nec minus ille exsultat demens; saevae
iamque altius irae Dardanio surgunt ductori,
extremaque Lauso Parcae fila legunt: validum
namque exigit ensem per medium Aeneas iuvenem
totumque recondit.  Transiit et parmam mucro, levia
arma minacis, et tunicam, molli mater quam neverat
auro, implevitque sinum sanguis; tum vita per
auras concessit maesta ad manis corpusque
reliquit.  At vero ut voltum vidit morientis et
ora, ora modis Anchisiades pallentia miris,
ingemuit miserans graviter dextramque tetendit, et
mentem patriae subiit pietatis imago.  `Quid tibi
nunc, miserande puer, pro laudibus istis, quid
pius Aeneas tanta dabit indole dignum? Arma,
quibus laetatus, habe tua, teque parentum manibus
et cineri, siqua est ea cura, remitto.  Hoc tamen
infelix miseram solabere mortem: Aeneae magni
dextra cadis.' Increpat ultro cunctantis socios et
terra sublevat ipsum, sanguine turpantem comptos
de more capillos.  Interea genitor Tiberini ad
fluminis undam volnera siccabat lymphis corpusque
levabat arboris adclinis trunco.  Procul aerea
ramis dependet galea et prato gravia arma
quiescunt.  Stant lecti circum iuvenes: ipse aeger
anhelans colla fovet, fusus propexam in pectore
barbam; multa super Lauso rogitat multumque
remittit qui revocent maestique ferant mandata
parentis.  At Lausum socii exanimem super arma
ferebant flentes, ingentem atque ingenti volnere
vietum.  Agnovit longe gemitum praesaga mali mens:
canitiem multo deformat pulvere et ambas ad caelum
tendit palmas et corpore inhaeret.  Tantane me
tenuit videndi, nate, voluptas, ut pro me hostili
paterer succedere dextrae, quem genui? Tuane haec
genitor per volnera servor, morte tua vivens? Heu,
nunc misero mihi demum exitium infelix, nunc alte
volnus adactum! Idem ego, nate, tuum maculavi
crimine nomen, pulsus ob invidiam solio
sceptrisque paternis.  Debueram patriae poenas
odiisque meorum: omnis per mortis animam sontem
ipse dedissem! Nunc vivo neque adhuc homines
lucemque relinquo.  Sed linquam.' Simul hoc dicens
attollit in aegrum se femur et, quamvis dolor alto
volnere tardet, haud deiectus equum duci iubet.
Hoe decus illi, hoc solamen erat; bellis hoc
victor abibat omnibus.  Adloquitur maerentem et
talibus infit: `Rhaebe, diu, res siqua diu
mortalibus ulla est, viximus.  Aut hodie victor
spolia illa cruenti et caput Aeneae referes
Lausique dolorum ultor eris mecum aut, aperit si
nulla viam vis, occumbes pariter; neque enim,
fortissime, credo, iussa aliena pati et dominos
dignabere Teucros.' Dixit et exceptus tergo
consueta locavit membra manusque ambas iaculis
oneravit acutis, aere caput fulgens cristaque
hirsutus equina.  Sic cursum in medios rapidus
dedit: aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque
insania luctu, [et furiis agitatus amor et conscia
virtus.] Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
Aeneas agnovit enim laetusque precatur: `Sic pater
ille deum faciat, sic altus Apollo, incipias
conferre manum.' Tantum effatus et infesta subit
obvius hasta.  Ille autem: `Quid me erepto,
saevissime, nato terres? Haec via sola fuit, qua
perdere posses.  Nec mortem horremus nec divom
parcimus ulli.  Desine: nam venio moriturus et haec
tibi porto dona prius.' Dixit telumque intorsit in
hostem; inde aliud super atque aliud figitque
volatque ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
Ter circum adstantem laevos equitavit in orbes
tela manu iaciens, ter secum Trous heros immanem
aerato circumfert tegmine silvam.  Inde ubi tot
traxisse moras, tot spicula taedet vellere et
urgetur pugna congressus iniqua, multa movens
animo iam tandem erumpit et inter bellatoris equi
cava tempora conicit hastam.  Tollit se arrectum
quadrupes et calcibus auras verberat effusumque
equitem super ipse secutus implicat eiectoque
incumbit cernuus armo.  Clamore incendunt caelum
Troesque Latinique.  Advolat Aeneas vaginaque
eripit ensem et super haec: `Ubi nunc Mezentius
acer et illa effera vis animi? `Contra Tyrrhenus,
ut auras suspiciens hausit caelum mentemque
recepit: `Hostis amare, quid increpitas mortemque
minaris? Nullum in caede nefas, nec sic ad proelia
veni, nec tecum meus haec pepigit mihi foedera
Lausus.  Unum hoc per siqua est victis venia
hostibus oro: corpus humo patiare tegi.  Scio
acerba meorum circumstare odia: hunc, oro, defende
furorem et me consortem nati concede sepulchro.'
Haec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensem
undantique animam diffundit in arva cruore.
