      
      
      
      
      
      
      
      
      
             PUBLI VERGILI MARONIS  
                    AENEIDOS  
                    LIBER XI  

OCEANUM interea surgens Aurora reliquit: Aeneas,
quamquam et sociis dare tempus humandis
praecipitant curae turbataque funere mens est,
vota deum primo victor solvebat Eoo.  Ingentem
quercum decisis undique ramis constituit tumulo
fulgentiaque induit arma, Mezenti ducis exuvias,
tibi, magne, tropaeum, bellipotens: aptat rorantis
sanguine cristas telaque trunca viri et bis sex
thoraca petitum perfossumque locis clipeumque ex
aere sinistrae subligat atque ensem collo
suspendit eburnum.  Tum socios, namque omnis eum
stipata tegebat turba ducum, sic incipiens
hortatur ovantis: `Maxima res effecta, viri; timor
omnis abesto, quod superest: haec sunt spolia et
de rege superbo primitiae, manibusque meis
Mezentius hic est.  Nunc iter ad regem nobis
murosque Latinos.  Arma parate animis et spe
praesumite bellum, nequa mora ignaros, ubi primum
vellere signa adnuerint superi pubemque educere
castris, impediat segnisve metu sententia tardet.
Interea socios inhumataque corpora terrae
mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.
Ite,' ait, `egregias animas, quae sanguine nobis
hanc patriam peperere suo, decorate supremis
muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem
mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
abstulit atra dies et funere mersit acerbo.' Sic
ait inlacrimans recipitque ad limina gressum,
corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes
servabat senior, qui Parrhasio Evandro armiger
ante fuit, sed non felicibus aeque tum comes
auspiciis caro datus ibat alumno.  Circum omnis
famulumque manus Troianaque turba et maestum
Iliades crinem de more solutae.  Ut vero Aeneas
foribus sese intulit altis, ingentem gemitum
tunsis ad sidera tollunt pectoribus, maestoque
immugit regia luctu.  Ipse caput nivei fultum
Pallantis et ora ut vidit levique patens in
pectore vulnus cuspidis Ansoniae, lacrimis ita
fatur obortis.  `Tene,' inquit, `miserande puer,
cum laeta veniret, invidit Fortuna mihi, ne regna
videres nostra neque ad sedes victor veherere
paternas? Non haec Evandro de te promissa parenti
discedens dederam, cum me complexus euntem
mitteret in magnum imperium metuensque moneret
acris esse viros, cum dura proelia gente.  Et nunc
ille quidem spe multum captus inani fors et vota
facit cumulatque altaria donis: nos iuvenem
exanimum et nil iam caelestibus ullis debentem
vano maesti comitamur honore.  Infelix, nati funus
crudele videbis! Hi nostri reditus expectatique
triumphi! Haec mea magna fides! At non, Evandre,
pudendis vulneribus pulsum adspicies nec sospite
dirum optabis nato funus pater.  Ei mihi, quantum
praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!'
Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus imperat
et toto lectos ex agmine mittit mille viros, qui
supremum comitentur honorem intersintque patris
lacrimis, solacia luctus exigua ingentis, misero
sed debita patri.  Haud segnes alii crates et molle
feretrum arbuteis texunt virgis et vimine querno
exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.  Hic
iuvenem agresti sublimem stramine ponunt, qualem
virgineo demessum pollice florem seu mollis violae
seu languentis hyacinthi, cui neque fulgor adhuc
necdum sua forma recessit: non iam mater alit
tellus viresque ministrat.  Tum geminas vestes
auroque ostroque rigentis extulit Aeneas, quas
illi laeta laborum ipsa suis quondam manibus
Sidonia Dido fecerat et tenui telas discreverat
auro.  Harum unam iuveni supremum maestus honorem
induit arsurasque comas obnubit amictu, multaque
praeterea Laurentis praemia pugnae aggerat et
longo praedam inbet ordine duci.  Addit equos et
tela, quibus spoliaverat hostem.  Vinxerat et post
terga manus, quos mitteret umbris inferias, caeso
sparsuros sanguine flammas, indutosque iubet
truncos hostilibus armis ipsos ferre duces
inimicaque nomina figi.  Ducitur infelix aevo
confectus Acoetes: pectora nunc foedans pugnis,
nunc unguibus ora sternitur et toto proiectus
corpore terrae. . .  Ducunt et Rutulo perfusos
sanguine currus.  Post bellator equus positis
insignibus Aethon it lacrimans guttisque umectat
grandibus ora.  Hastam alii galeamque ferunt, nam
cetera Turnus rictor habet.  Tum maesta phalanx
Teucrique sequuntur Tyrrhenique omnes et versis
Arcades armis.  Postquam omnis longe comitum
praecesserat ordo, substitit Aeneas gemituque haec
addidit alto: `Nos alias hinc ad lacrimas eadem
horrida belli fata vocant: salve aeternum mihi,
maxime Palla, aeternumque vale.' Nec plura effatus
ad altos tendebat muros gressumque in castra
ferebat.  Iamque oratores aderant ex urbe Latina,
velati ramis oleae veniamque rogantes: corpora,
per campos ferro quae fusa iacebant, redderet ac
tumulo sineret succedere terrae; nullum cum victis
certamen et aethere cascis; parceret hospitibus
quondam socerisque vocatis.  Quos bonus Aeneas haud
aspernanda precantis prosequitur venia et verbis
haec insuper addit: `Quaenam vos tanto fortuna
indigna, Latini, implicuit bello, qui nos fugiatis
amicos? Pacem me exanimis et Martis sorte
peremptis oratis? Equidem et vivis concedere
vellem.  Nec veni, nisi fata locum sedemque
dedissent, nec bellum cum gente gero: rex nostra
reliquit hospitia et Turni potius se credidit
armis.  Aequius huic Turnum fuerat se opponere
morti.  Si bellum finire manu, si pellere Teucros
apparat, his mecum decuit concurrere telis: vixet,
cui vitam deus aut sua dextra dedisset.  Nunc ite
et miseris supponite civibus ignem.' Dixerat
Aeneas.  Illi obstipuere silentes conversique
oculos inter se atque ora tenebant.  Tum senior
semperque odiis et crimine Drances infensus iuveni
Turno sic ore vicissim orsa refert: `O fama
ingens, ingentior armis vir Troiane, quibus caelo
te laudibus aequem? Iustitiaene prius mirer
belline laborum? Nos vero haec patriam grati
referemus ad urbem et te, siqua viam dederit
fortuna, Latino iungemus regi: quaerat sibi
foedera Turnus.  Quin et fatalis murorum attollere
moles saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.'
Dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant.
Eis senos pepigere dies et pace sequestra per
silvas Teucri mixtique inpune Latini erravere
iugis.  Ferro sonat alta bipenni fraxinus, evertunt
actas ad sidera pinus, robora nec cuneis et
olentem scindere cedrum nec plaustris cessant
vectare gementibus ornos.  Et iam Fama volans,
tanti praenuntia luctus, Evandrum Evandrique domos
et moenia replet, quae modo victorem Latio
Pallanta ferebat.  Arcades ad portas ruere et de
more vetusto funereas rapuere faces; lucet via
longo ordine flammarum et late discriminat agros.
Contra turba Phrygum veniens plangentia iungit
agmina.  Quae postquam matres succedere tectis
viderunt, maesam incendunt clamoribus urbem.  At
non Evandrum potis est vis ulla tenere, sed venit
in medios.  Feretro Pallanta reposto procubuit
super atque haeret lacrimansque gemensque, et via
vix tandem vocis laxata dolore est.  `Non haec, O
Palla, dederas promissa parenti, cautius ut saevo
velles te credere Marti; haud ignarus eram,
quantum nova gloria in armis et praedulce decus
primo certamine posset.  Primitiae iuvenis miserae
bellique propinqui dura mdimenta et nulli exaudita
deorum vota precesque meae! Tuque, O sanctissima
coniunx, felix morte tua neque in hunc servata
dolorem! Contra ego vivendo vici mea fata,
superstes restarem ut genitor.  Troum socia arma
secutum obruerent Rutuli telis! Animam ipse
dedissem atque haec pompa domum me, non Pallanta,
referret, nec vos arguerim, Teucri, nec foedera
nec quas iunximus hospitio dextras: sors ista
senectae debita erat nostrae.  Quod si immatura
manebat mors natum, caesis Volscorum milibus ante
ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.  Quin
ego non alio digner te funere, Palla, quam pius
Aeneas [et quam magni Phryges et quam Tyrrhenique
duces, Tyrrhenum exercitus omnis.] Magna tropaea
ferunt, quos dat tua dextera Leto: tu quoque nunc
stares immanis truncus in annis, esset par aetas
et idem si robur ab annis, Turne.  Sed infelix
Teucros quid demoror armis? Vadite et haec memores
regi mandata referte: quod vitam moror invisam
Pallante perempto, dextera causa tua est, Turnum
natoque patrique quam debere vides.  Meritis vacat
hic tibi solus fortunaeque locus.  Non vitae gaudia
quaero, nec fas, sed nato Manis perferre sub
imos.' Aurora interea miseris mortalibus almam
extolerat lucem, referens opera atque labores: iam
pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon
constituere pyras.  Huc corpora quisque suorum more
tulere patrum, subiectisque ignibus atris conditur
in tenebras altum caligine caelum.  Ter circum
accensos cincti fulgentibus armis decurrere rogos,
ter maestum funeris ignem lustravere in equis
ululatusque ore dedere; spargitur et tellus
lacrimis, sparguntur et arma: it caelo clamorque
virum clangorque tubarum.  Hic alii spolia occisis
derepta Latinis coniciunt igni, galeas ensesque
decoros frenaque ferventisque rotas; pars munera
nota, ipsorum clipeos et non felicia tela.  Multa
boum circa mactantur corpora Morti, saetigerosque
sues raptasque ex omnibus agris in flammam
iugulant pecudes.  Tum litore toto ardentis
spectant socios semustaqlle servant busta neque
avelli possunt, nox umida donec invertit caelum
stellis ardentibus aptum.  Nec minus et miseri
diversa in parte Latini innumeras struxere pyras,
et corpora partim multa virum terrae infodiunt
avectaque partim finitimos tollunt in agros
urbique remittunt, cetera confusaeque ingentem
caedis acervum nec numero nec honore cremant: tunc
undique vasti certatim crebris conlucent ignibus
agri.  Tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram:
maerentes altum cinerem et confusa mebant ossa
focis tepidoque onerabant aggere terrae.  Iam vero
in tectis, praedivitis urbe Latini, praecipuus
fragor et longi pars maxima luctus.  Hic matres
miseraeque nurus, hic cara sororum pectora
maerentum pucrique parentibus orbi durum
exsecrantur bellum Turnique hymenaeos: ipsum armis
ipsumque iubent decernere ferro, qui regnum
Italiae et primos sibi poscat honores.  ingravat
haec saevus Drances solumque vocari testatur,
solum posci in certamina Turnum.  Multa simul
contra variis sententia dictis pro Turno, et
magnum reginae nomen obumbrat, multa virum meritis
sustentat fama tropaeis.  Hos inter motus, medio in
flagrante tumultu, ecce super maesti magna
Diomedis ab urbe legati responsa ferunt: nihil
omnibus actum tantorum impensis operum, nil dona
neque auaurum nec magnas valuisse preces, alia
arma Latinis quaerenda aut pacem Troiano ab rege
petendum.  Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus.
Fatalem Aenean manifesto numine ferri admonet ira
deum tumulique ante ora recentes.  Ergo concilium
magnum primosque suorum imperio arcitos alta intra
limina cogit.  olli convenere fluuntque ad regia
plenis tecta viis.  Sedet in mediis et maximus aevo
et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.
Atque hic legatos Aetola ex urbe remissos, quae
referant, fari iubet et responsa reposcit ordine
cuncta suo.  Tum facta silentia linguis, et Venulus
dicto parens ita farier infit: `Vidimus, o cives,
Diomedem Argivaque castra atque iter emensi casus
superavimus omnis contigimusque manum, qua
concidit Ilia tellus.  Ille urbem Argyripam patriae
cognomine gentis victor Gargani condebat lapygis
agris.  Postquam introgressi et coram data copia
fandi, munera praeferimus, nomen patriamque
docemus, qui bellum intulerint, quae causa
attraxerit Arpos.  Auditis ille haec placido sic
reddidit ore: ``O fortunatae gentes, Saturnia
regna, antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos
sollicitat suadetque ignota lacessere bella?
Quicumque Iliacos ferro violavimus agros, mitto
ea, quae muris bellando exhausta sub altis, quos
Simois premat ille viros, infanda per orbem
supplicia et scelerum poenas expendimus omnes, vel
Priamo miseranda manus: scit triste Minervae sidus
et Euboicae cautes ultorque Caphareus.  Militia ex
illa diversum ad litus abacti Atrides Protei
Menelaus adusque columnas exsulat, Aetnaeos vidit
Cyclopas Ulixes.  Regna Neoptolemi referam
versosque penates Idamenei? Libycone habitantis
litore Locros? Ipse Mycenaeus magnorum ductor
Achivom coniugis infandae prima inter limina
dextra oppetiit: devictam Asiam subsedit adulter.
Invidisse deos, patriis ut redditus aris coniugium
optatum et pulchram Calydona viderem? Nunc etiam
horribili visu portenta sequuntur, et socii amissi
petierunt aethera pennis fluminibusque vagantur
aves, heu dira meorum supplicia, et scopulos
lacrimosis vocibus implent.  Haec adeo ex illo mihi
iam speranda fuerunt tempore, cum ferro caelestia
corpora demens adpetii et Veneris violavi volnere
dextram.  Ne vero, ne me ad talis impellite pugnas:
nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum
Pergama, nec veterum memini laetorve malorum.
Munera, quae patriis ad me portatis ab oris,
vertite ad Aenean.  Stetimus tela aspera contra
contulimusque manus: experto credite, quantus in
clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.  Si
duo praeterea talis Idaea tulisset terra viros,
ultro Inachias venisset ad urbes Dardanus, et
versis lugeret Graecia fatis.  Quidquid apud durae
cessatum est moenia Troiae, Hectoris Aeneaeque
manu victoria Graium haesit et in decimum vestigia
rettulit annum.  Ambo animis, ambo insignes
praestantibus armis hic pietate prior.  Coeant in
foedera dextrae, qua datur; ast armis concurrant
arma cavete.'' Et responsa simul quae sint, rex
optime, regis audisti et quae sit magno sententia
bello.' Vix ea legati, variusque per ora cucurrit
Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur cum
rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur
vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.  Ut
primum placati animi et trepida ora quierunt,
praefatus divos solio rex infit ab alto: `Ante
equidem summa de re statuisse, Latini, et vellem
et fuerat melius, non tempore tali cogere
concilium.  cum muros adsidet hastis.  Bellum
importunum, cives, cum gente deorum invictisque
viris gerimus, quos nulla fatigant proelia: nec
victi possunt absistere ferro.  Spem siquam
adscitis Aetolum habuistis in armis, ponite.  Spes
sibi quisque, sed haec quam angusta videtis;
cetera qua rerum iaceant perculsa ruina, ante
oculos interque manus sunt omnia vestras.  Nec
quemquam incuso: potuit quae plurima virtus esse,
fuit; toto certatum est corpore regni.  Nunc adeo
quae sit dubiae sententia menti expediam et
paucis, animos adhibete, docebo.  Est antiquus ager
Tusco mihi proximus amni, longus in occasum, finis
super usque Sicanos; Aurunci Rutulique serunt et
vomere duros exercent colles atque horum asperrima
pascunt.  Haec omnis regio et celsi plaga pinea
montis cedat amicitiae Teucrorum, et foederis
aequas dicamus leges sociosque in regna vocemus.
Considant, si tantus amor, et moenia condant.  Sin
alios finis aliamque capessere gentem est animus
possuntque solo decedere nostro: bis denas Italo
texamus robore navis seu pluris complere valent,
iacet omnis ad undam materies, ipsi numerumque
modumque carinis praecipiant, nos aera manus
navalia demus.  Praeterea qui dicta ferant et
foedera firment centum oratores prima de gente
Latinos ire placet pacisque manu praetendere
ramos, munera portantis aurique eborisque talenta
et sellam regni trabeamque insignia nostri.
Consulite in medium et rebus succurrite fessis.'
Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni
obliqua invidia stimulisque agitabat amaris,
largus opum et lingua melior, sed frigida bello
dextera, consiliis habitus non futilis auctor,
seditione potens (genus huic materna superbum
nobilitas dabat, incertum de patre ferebat),
surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:
`Rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem
consulis, O bone rex: cuncti se scire fatentur,
quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.  Det
libertatem fandi flatusque remittat cuius ob
auspicium infaustum moresque sinistros (dicam
equidem, licet arma mihi mortemque minetur) lumina
tot cecidisse ducum totamque videmus consedisse
urbem luctu, dum Troia temptat castra fugae fidens
et caelum territat armis.  Unum etiam donis istis,
quae plurima mitti Dardanidis dicique iubes, unum,
optime regum, adicias nec te ullius violentia
vincat, quin natam egregio genero dignisque
hymenaeis des, pater, et pacem hanc aeterno
foedere iungas.  Quod si tantus habet mentes et
pectora terror, ipsum obtestemur veniamque oremus
ab ipso: cedat, ius proprium regi patriaeque
remittat.  Quid miseros totiens in aperta pericula
cives proicis, O Latio caput horum et causa
malorum? Nulla salus bello: pacem te poscimus
omnes, Turne, simul pacis solum inviolabile
pignus.  Primus ego, invisum quem tu tibi fingis,
et esse nil moror, en supplex venio.  Miserere
tuorum, pone animos et pulsus abi.  Sat funera fusi
vidimus iugentis et desolavimus agros.  Aut si fama
movet, si tantum pectore robur concipis et si adeo
dotalis regia cordi est, aude atque adversum
fidens fer pectus in hostem.  Scilicet ut Turno
contingat regia coniunx, nos animae viles,
inhumata infletaque turba, sternamur campis.  Etiam
tu, siqua tibi vis, si patrii quid Martis habes,
illum aspice contra, qui vocat.' Talibus exarsit
dictis violentia Turni; dat gemitum rumpitque has
imo pectore voces `Larga quidem, Drance, semper
tibi copia fandi tum, cum bella manus poscunt,
patribusque vocatis primus ades.  Sed non replenda
est curia verbis, quae tuto tibi magna volant, dum
distinet hostem agger murorum nec inundant
sanguine fossae.  Proinde tona eloquio, solitum
tibi, meque timoris argue tu, Drance, quando tot
stragis acervos Teucrorum tua dextra dedit
passimque tropaeis insignis agros.  Possit quid
vivida virtus, experiare licet; nec longe scilicet
hostes quaerendi nobis: circumstant undique muros.
Imus in adversos: quid cessas? An tibi Mavors
ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis
semper erit? Pulsus ego? Aut quisquam merito,
foedissime, pulsum arguet, Iliaco tumidum qui
crescere Thybrim sanguine et Evandri totam cum
stirpe videbit procubuisse domum atque exutos
Arcadas armis? Haud ita me experti Bitias et
Pandarus ingens et quos mille die victor sub
Tartara misi, inclusus muris hostilique aggere
saeptus.  ``Nulla salus bello.'' Capiti cane talia,
demens, Dardanio rebusque tuis.  Proinde omnia
magno ne cessa turbare metu atque extollere vires
gentis bis victae, contra premere arma Latini.
Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma
tremescunt, nunc et Tydides et Larissaeus
Achilles, amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus
undas.  Vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit
artificis scelus et formidine crimen acerbat.
Numquam animam talem dextra hac, absiste moveri,
amittes: habitet tecum et sit pectore in isto.
Nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor.
Si nullam nostris ultra spem ponis in armis, si
tam deserti sumus et semel agmine verso funditus
occidimus neque habet Fortuna regressum? oremus
pacem et dextras tendamus inertis.  Quamquam O, si
solitae quicquam virtutis adesset! Ille mihi ante
alios fortunatusque laborum egregiusque animi,
qui, nequid tale videret, procubuit moriens et
humum semel ore momordit.  Sin et opes nobis et
adhuc intacta iuventus auxilioque urbes Italae
populique supersunt, sin et Troianis cum multo
gloria venit sallguine, sunt illis sua funera
parque per omnis tempestas: cur indecores in
limine primo deficimus? Cur ante tubam tremor
occupat artus? Multa dies variisque labor
mutabilis aevi rettulit in melius, multos alterna
revisens lusit et in solido rursus Fortuna
locavit.  Non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi:
at Messapus erit felixque Tolumnius et quos tot
populi misere duces, nec parva sequetur gloria
delectos Latio et Laurentibus agris.  Est et
Volscorum egregia de gente Camilla, agmen agens
equitum et florentis aere catervas.  Quod si me
solum Teucri in certamina poscunt idque placet
tantumque bonis communibus obsto, non adeo has
exosa mallus Victoria fugit, ut tanta quicquam pro
spe temptare recusem.  Ibo animis contra, vel
magnum praestet Achillem factaque Vulcani manibus
paria induat arma ille licet.  Vobis animam hanc
soceroque Latino Turnus ego, haud ulli veterum
virtute secundus, devovi.  ``Solum Aeneas vocat'':
et vocet oro, nec Drances potius, sive est haec
ira deorum, morte luat, sive est virtus et gloria,
tollat.' Illi haec inter se dubiis de rebus
agebant certantes; castra Aeneas aciemque movebat:
nuntius ingenti per regia tecta tumultu ecce ruit
magnisque urbem terroribus implet, instructos acie
Tiberino a flumine Teucros Tyrrhenamque manum
totis descendere campis.  Extemplo turbati animi
concussaque vulgi pectora et adrectae stimulis
haud mollibus irae.  Arma manu trepidi poscunt,
fremit arma iuventus, flent maesti mussantque
patres.  Hic undique clamor dissensu vario magnus
se tollit in auras haud secus atque alto in luco
cum forte catervae consedere avium piscosove amne
Padusae dant sonitum rauci per stagna loquacia
cycni.  `Immo,' ait, `O cives' adrepto tempore,
`Turnus,' `cogite concilium et pacem laudate
sedentes: illi armis in regna ruunt.' Nec plura
locutus corripuit sese et tectis citus extulit
altis.  `Tu, Voluse, armari Volscorum edice
maniplos, duc,' ait, `et Rutulos.  Equitem Messapus
in armis et cum fratre Coras latis diffundite
campis.  Pars aditus urbis firmet turrisque
capessat, cetera, qua iusso, mecum manus inferat
arma.' Ilicet in muros tota discurritur urbe.
Consilium ipse pater et magna incepta Latinus
deserit ac tristi turbatus tempore differt
multaque se incusat, qui non adceperit ultro
Dardanium Aenean generumque adsciverit urbi.
Praefodiunt alii portas aut saxa sudesque
subvectant.  Bello dat signum rauca cruentum
bucina.  Tum muros varia cinxere corona matronae
puerique: vocat labor ultimus omnis.  Nec non ad
templum summasque ad Palladis arces subvehitur
magna matrum regina caterva dona ferens, iuxtaque
comes Lavinia virgo, causa mali tanti, oculos
deiecta decoros.  Succedunt matres et templum ture
vaporant et maestas alto fundunt de limine voces:
`Armipotens, praeses belli, Tritonia virgo, frange
manu telum Phrygii praedonis et ipsum pronum
sterne solo portisque effunde sub altis.' Cingtur
ipse furens certatim in proelia Turnus.  Iamque
adeo rutilum thoraca indutus aenis horrebat
squamis surisque incluserat auro, tempora nudus
adhuc, laterique adcinxerat ensem fulgebatque alta
decurrens aureus arce, exsultatque animis et spe
iam praecipit hostem: qualis ubi abruptis fugit
prasaepia vinclis tandem liber equus campoque
potitu, aperto aut ille in pastus armentaque
tendit equarum aut adsuetus aquae perfundi flumine
noto emicat adrectisque fremit cervicibus alte
luxurians, luduntque iubae per colla, per armos.
Obvia cui Volscorum acie comitante Camilla
occurrit portisque ab equo regina sub ipsis
desiluit, quam tota cohors imitata relictis ad
terram defluxit equis; tum talia fatur: `Turne,
sui merito siqua est fiducia forti, audeo et
Aeneadum promitto occurrere turmae solaque
Tyrrhenos equites ire obvia contra.  Me sine prima
manu temptare pericula belli tu pedes ad muros
subsiste et moenia serva.' Turnus ad haec, oculos
horrenda in virgine fixus: `O decus Italiae virgo,
quas dicere grates quasve referre parem? Sed nunc,
est omnia quando iste animus supra, mecum partire
laborem.  Aeneas, ut fama fidem missique reportant
exploratores, equitum levia improbus arma
praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis per
deserta iugo superans adventat ad urbem.  Furta
paro belli convexo in tramite silvae? ut bivias
armato obsidam milite fauces.  Tu Tyrrhenum equitem
conlatis excipe signis; tecum acer Messapus erit
turmaeque Latinae Tiburtique manus, ducis et tu
concipe curam.' Sic ait, et paribus Messapum in
proelia dictis hortatur sociosque duces et pergit
in hostem.  Est curvo anfractu valles, adcommoda
fraudi armorumque dolis, quam densis frondibus
atrum urget utrimque latus, tenuis quo semita
ducit angustaeque ferunt fauces aditusque maligni.
Hanc super in speculis summoque in vertice montis
planities ignota iacet tutique receptus, seu
dextra laevaque velis occurrere pugnae, sive
instare iugis et grandia volvere saxa.  Huc iuvenis
nota fertur regione viarum arripuitque locum et
silvis insedit iniquis.  Velocem interea superis in
sedibus Opim, unam ex virginibus sociis sacraque
caterva, compellabat et has tristis Latonia voces
ore dabat: `Graditur bellum ad crudele Camilla, O
virgo, et nostris nequiquam cingitur armis, cara
mihi ante alias.' Neque enim novus iste Dianae
venit amor subitaque animum dulcedine movit.
Pulsus ob invidiam regno viresque superbas
Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe,
infantem fugiens media inter proelia belli
sustulit exsilio comitem matrisque vocavit nomine
Casmillae mutata parte Camillam.  Ipse sinu prae se
portans iuga longa petebat solorum nemorum: tela
undique saeva premebant et circumfuso volitabant
milite Volsci.  Ecce fugae medio summis Amasenus
abundans spumabat ripis: tantus se nubibus imber
ruperat.  Ille, innare parans, infantis amore
tardatur caroque oneri timet.  Omnia secum versanti
subito vix haec sententia sedit.  Telum immane manu
valida quod forte gerebat bellator, solidum nodis
et robore cocto, huic natam, libro et silvestri
subere clausam, implicat atque habilem mediae
circumligat hastae; quam dextra ingenti librans
ita ad aetllera fatur: `Alma, tibi hanc, nemorum
cultrix, Latonia virgo, ipse pater famulam voveo;
tua prima per auras tela tenens supplex hostem
fugit.  Accipe, testor, diva tuam, quae nunc dubiis
committitur auris.  Dixit et adducto contortum
hastile lacerto immittit: sonuere undae, rapidum
super amnem infelix fugit in iaculo stridente
Camilla.  At Metabus, magna propius iam urgente
caterva, dat sese fluvio atque hastam cum virgine
victor gramineo donum Triviae de caespite vellit.
Non illum tectis ullae, non moenibus urbes
accepere neque ipse manus feritate dedisset:
pastorum et solis exegit montibus aevom.  Hic natam
in dumis interque horrentia lustra armentalis
equae mammis et lacte ferino nutribat, teneris
immulgens ubera labris.  Utque pedum primis infans
vestigia plantis institerat, iaculo palmas armavit
acuto spiculaque ex umero parvae suspendit et
arcum.  Pro crinali auro, pro longae tegmine pallae
tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent.
Tela manu iam tum tenera puerilia torsit et fundam
tereti circum caput egit habena Strymoniamque
gruem aut album deiecit olorem.  Multae illam
frustra Tyrrhena per oppida matres optavere nurum:
sola contenta Diara aeternum telorum et
virginitatis amorem intemerata colit.  `Vellem haud
correpta fuisset uilitia tali, conata lacessere
Teucros: cara mihi comitumque foret nunc una
mearum.  Verum age, quandoquidem fatis urgetur
acerbis, abere, nympha, polo finisque invise
Latinos, tristis ubi infausto committitur omine
pugna.  Haec cape et ultricem pharetra deprome
sagittam: hac quicumque sacrum violarit volnere
corpus, Tros Italusque, mihi pariter det sanguine
poenas.  Post ego nube cava miserandae corpus et
arma inspoliata feram tumulo patriaeque reponam.'
Dixit; at illa levis caeli delapsa per auras
insonuit, nigro circumdata turbine corpus.  At
manus interea muris Troiana propinquat Etruscique
duces equitumque exercitus omnis, compositi numero
in turmas.  Fremit aequore toto insultans sonipes
et pressis pugnat habenis huc conversus et huc;
tum late ferreus hastis horret ager campique armis
sublimibus ardent.  Nec non Messapus contra
celeresque Latini et cum fratre Coras et virginis
ala Camillae adversi campo apparent hastasque
reductis protendunt longe dextris et spicula
vibrant, adventusque virum fremitusque ardescit
equorum.  Iamque intra iactum teli progressus
uterque substiterat: subito erumpunt clamore
furentisque exhortantur equos; fundunt simul
undique tela crebra nivis ritu caelumque obtexitur
umbra.  Continuo adversis Tyrrhenus et acer
Aconteus conixi incurrunt hastis primique ruina
dant sonitum ingenti perfractaque quadrupedantum
pectora pectoribus rumpunt: excussus Aconteus
fulminis in morem aut torrmento ponderis acti
praecipitat longe et vitam dispergit in auras.
Extemplo turbatae acies, versique Latini reiciunt
parmas et equos ad moenia vertunt.  Troes agunt,
princeps turmas inducit Asilas.  Iamque
propinquabant portis, rursusque Latini clamorem
tollunt et mollia colla reflectunt: hi fugiunt
penitusque datis referuntur habenis.  Qualis ubi
alterno procurrens gurgite pontus nunc ruit ad
terram scopulusque superiacit unda spumeus
extremamque sinu perfundit arenam, nunc rapidus
retro atque aestu revoluta resorbens saxa fugit
litusque vado labente relinquit: bis Tusci Rutulos
egere ad moenia versos, bis reiecti armis
respectant terga tegentes.  Tertia sed postquam
congressi in proelia totas implicuere inter se
acies legitque virum vir: tum vero et gemitus
morientum et sanguine in alto armaque corporaque
et permixti caede virorum semianimes volvuntur
equi, pugna aspera surgit.  Orsilochus Remuli,
quando ipsum horrebat adire, hastam intorsit equo
ferrumque sub aure reliquit.  Quo sonipes ictu
furit arduus altaque iactat vulneris impatiens
arrecto pectore crura: volvitur ille excussus
humi.  Catillus Iollan ingentemque animis, ingentem
corpore et armis deicit Herminium, nudo cui
vertice fulva caesaries nudique umeri, nec vulnera
terrent: tantus in arma patet.  Latos huic hasta
per armos acta tremit duplicatque virum transfixa
dolore.  Funditur ater ubique cruor; dant funera
ferro certantes pulchramque petunt per vulnera
mortem.  At medias inter caedes exsultat Amazon,
unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla, et
nunc lenta manu spargens hastilia denset, nunc
validam dextra rapit indefessa bipennem; aureus ex
umero sonat arcus et arma Dianae.  Illa etiam in
tergum, siquando pulsa recessit, spicula converso
fugientia dirigit arcu.  At circum lectae comites,
Larinaque virgo Tullaque et aeratam quatiens
Tarpeia securem, Italides, quas ipsa decus sibi
dia Camilla delegit pacisque bonas bellique
ministras: quales Threiciae cum flumina
Thermodontis pulsant et pictis bellantur Amazones
armis seu circum Hippolyten, seu cum se Martia
curru Penthesilea refert, magnoque ululante
tumultu feminea exsultant lunatis agmina peltis.
Quem telo primum, quem postremum, aspera virgo,
deicis? Aut quot humi morientia corpora fundis?
Eunaeum Clitio primum patre, cuius apertum adversi
longa transverberat abiete pectus: sanguinis ille
vomens rivos cadit atque cruentam mandit humum
moriensque suo se in volnere versat.  Tum Lirim
Pagasumque super; quorum alter habenas suffosso
revolutus equo dum colligit, alter dum subit ac
dextram labenti tendit inermem, praecipites
pariterque ruunt.  His addit Amastrum Hippotaden,
sequiturque incumbens eminus hasta Tereaque
Harpalycumque et Demophoonta Chrominque; quotque
emissa manu contorsit spicula virgo, tot Phrygii
cecidere viri.  Procul Ornytus armis ignotis et
equo venator Iapyge fertur, cui pellis latos
umeros erepta iuvenco pugnatori operit, caput
ingens oris hiatus et malae texere lupi cum
dentibus albis, agrestisque manus armat sparus;
ipse catervis vertitur in mediis et toto vertice
supra est.  Hunc illa exceptum, neque enim labor
agmine verso, traicit et super haec inimico
pectore fatur: `Silvis te, Tyrrhene, feras agitare
putasti? Advenit qui vestra dies muliebribus armis
verba redarguerit.  Nomen tamen haud leve patrum
manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.'
Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum
corpora, sed Buten aversum cuspide fixit loricam
galeamque inter, qua colla sedentis lucent et
laevo dependet parma lacerto, Orsilochum fugiens
magnumque agitata per orbem eludit gyro interior
sequiturque sequentem, tum validam perque arma
viro perque ossa securim altior exsurgens oranti
et multa precanti congeminat: vulnus calido rigat
ora cerebro.  Incidit huic subitoque aspectu
territus haesit Appenninicolae bellator filius
Auni, haud Ligurum extremus, dum fallere fata
sinebant.  Isque ubi se nullo iam cursu evadere
pugnae osse neque instantem reginam avertere
cernit, consilio versare dolos ingressus et astu
incipit haec: `Quid tam egregium, si femina forti
fidis equo? Dimitte fugam et te comminus aequo
mecum crede solo pugnaeque adcinge pedestri: iam
nosces, ventosa ferat cui gloria fraudem.' Dixit,
at illa furens acrique adcensa dolore tradit equum
comiti paribusque resistit in armis, ense pedes
nudo puraque interrita parma.  At iuvenis, vicisse
dolo ratus, avolat ipse, haud mora, conversisque
fugax aufertur habenis quadrupedemque citum
ferrata calce fatigat.  `Vane Ligus frustraque
animis elate superbis, nequiquam patrias temptasti
lubricus artis, nec fraus te incolumem fallaci
perferet Auno,' haec fatur virgo et pernicibus
ignea plantis transit equum cursu frenisque
adversa prehensis congreditur poenasque inimico ex
sanguine sumit: quam facile accipiter saxo sacer
ales ab alto consequitur pennis sublimem in nube
columbam comprensamque tenet pedibusque eviscerat
uncis; tum cruor et vulsae labuntur ab aethere
plumae.  At non haec nullis hominum sator atque
deorum observans oculis summo sedet altus Olympo:
Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeva
suscitat et stimulis haud mollibus incitat iras.
Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarcho fertur
equo variisque instigat vocibus alas, nomine
quemque vocans, reficitque in proelia pulsos.
`Quis metus, O numquam dolituri, O semper inertes
Tyrrheni, quae tanta animis ignavia venit? Femina
palantis agit atque haec agmina vertit! Quo ferrum
quidve haec gerimus tela inrita dextris? At non in
Venerem segnes nocturnaque bella aut ubi curva
choros indixit tibia Bacchi, exspectate dapes et
plenae pocula mensae, hic amor, hoc studium, dum
sacra secundus haruspex nuntiet ac lucos vocet
hostia pinguis in altos!' Haec effatus equum in
medios, moriturus et ipse, concitat et Venulo
adversum se turbidus infert dereptumque ab equo
dextra complectitur hostem et gremium ante suum
multa vi concitus aufert.  Tollitur in caelum
clamor, cunctique Latini convertere oculos.  Volat
igneus aequore Tarchon arma virumque ferens; tum
summa ipsius ab hasta defringit ferrum et partis
rimatur apertas, qua vulnus letale ferat; contra
ille repugnans sustinet a iugulo dextram et vim
viribus exit.  Utque volans alte raptum cum fulva
draconem fert aquila implicuitque pedes atque
unguibus haesit, saucius at serpens sinuosa
volumina versat adrectisque horret squamis et
sibilat ore, arduus insurgens; illa haud minus
urget obunco luctantem rostro, simul aethera
verberat alis: haud aliter praedam Tiburtum ex
agmine Tarchon portat ovans.  Ducis exemplum
eventumque secuti Maeonidae incurrunt.  Tum fatis
debitus Arruns velocem iaculo et multa prior arte
Camillam circuit et quae sit fortuna facillima,
temptat.  Qua se cumque furens medio tulit agmine
virgo, hac Arruns subit et tacitus vestigia
lustrat; qua victrix redit illa pedemque ex hoste
reportat, hac iuvenis furtim celeris detorquet
habenas.  Hos aditus iamque hos aditus omnemque
pererrat undique circuitum et certam quatit
improbus hastam.  Forte sacer Cybelo Chloreus
olimque sacerdos insignis longe Phrygiis fulgebat
in armis spumantemque agitabat equum, quem pellis
aenis in plumam squamis auro conserta tegebat.
Ipse, peregrina ferrugine clarus et ostro, spicula
torquebat Lycio Gortynia cornu; aureus ex umeris
erat arcus et aurea vati cassida; tum croceam
chlamydemque sinusque crepantis carbaseos fulvo in
nodum collegerat auro pictus acu tunicas et
barbara tegmina crurum.  Hunc virgo, sive ut
templis praefigeret arma Troa, captivo sive ut se
ferret in auro venatrix, unum ex omni certamine
pugnae caeca sequebatur totumque incauta per agmen
femineo praedae et spoliorum ardebat amore, telum
ex insidiis cum tandem tempore capto concitat et
superos Arruns sic voce precatur: `Summe deum,
sancti custos Soractis Apollo, quem primi colimus,
cui pineus ardor acervo pascitur et medium freti
pietate per ignem cultores multa preminus vestigia
pruna, da, pater, hoc nostris aboleri dedecus
armis, omnipotens.  Non exuvias pulsaeve tropaeum
virginis aut spolia ulla peto (mihi cetera laudem
facta ferent): haec dira meo dum vulnere pestis
pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.
Audiit et voti Phoebus succedere partem mente
dedit, partem volucris dispersit in auras:
sterneret ut subita turbatam morte Camiliam,
adnuit oranti; reducem ut patria alta videret, non
dedit, inque Notos vocem vertere procellae.  Ergo
ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,
convertere animos acris oculosque tulere cuncti ad
reginam Volsci.  Nihil ipsa nec aurae nec sonitus
memor aut venientis ab aethere teli, hasta sub
exsertam donec perlata papillam haesit
virgineumque alte bibit acta cruorem.  Concurrunt
trepidae comites dominamque ruentem suscipiunt.
Fugit ante omnis exterritus Arruns, laetitia
mixtoque metu, nec iam amplius hastae credere nec
telis occurrere virginis audet.  Ac velut ille,
prius quam tela inimica sequantur, continuo in
montis sese avius abdidit altos occiso pastore
lupus magnove iuvenco, conscius audacis facti,
caudamque remulcens subiecit pavitantem utero
silvasque petivit: haud secus ex oculis se
turbidus abstulit Arruns contentusque fuga mediis
se immiscuit armis.  Illa manu moriens telum
trahit, ossa sed inter ferreus ad costas alto stat
vulnere mucro: labitur exsanguis, labuntur frigida
leto lumina, purpureus quondam color ora reliquit.
Tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam
adloquitur fidam ante alias, quae sola Camillae,
quicum partiri curas; atque haec ita fatur:
`Hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum
conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
Effuge et haec Turno mandata novissima perfer:
succedat pugnae Troianosque arceat urbe.  Iamque
vale.' Simul his dictis linquebat habenas, ad
terram non sponte fluens.  Tum frigida toto
paulatim exsolvit se corpore lentaque colla et
captum leto posuit caput, arma relinquunt, vitaque
cum gemitu fugit indignata sub umbras.  Tum vero
immensus surgens ferit aurea clamor sidera:
deiecta crudescit pugna Camilla, incurrunt densi
simul omnis copia Teucrum Tyrrhenique duces
Evandrique Arcades alae.  At Triviae custos
iamdudum in montibus Opis alta sedet summis
spectatque interrita pugnas.  Utque procul medio
iuvenum in clamore furentum prospexit tristi
multatam morte Camillam, ingemuitque deditque has
imo pectore voces: `Heu nimium, virgo, nimium
crudele luisti supplicium, Teucros conata
lacessere bello! Nec tibi desertae in dumis
coluisse Dianam profuit aut nostras umero gessisse
sagittas.  Non tamen indecorem tua te regina
reliquit extrema iam in morte, neque hoc sine
nomine letum per gentis erit aut famam patieris
inultae.  Nam quicumque tuum violavit vulnere
corpus, morte luet merita.' Fuit ingens monte sub
alto regis Dercenni terreno ex aggere bustum
antiqui Laurentis opacaque ilice tectum: hic dea
se primum rapido pulcherrima nisu sistit et
Arruntem tumulo speculatur ab alto.  Ut vidit
laetantem animis ac vana tumentem, `Cur,' inquit,
`diversus abis? Huc dirige gressum, huc periture
veni, capias ut digna Camillae praemia.  Tune etiam
telis moriere Dianae?' dixit, et aurata volucrem
Threissa sagittam deprompsit pharetra cornuque
infensa tetendit et duxit longe, donec curvata
coirent inter se capita et manibus iam tangeret
aequis, laeva aciem ferri, dextra nervoque
papillam.  Extemplo teli stridorem aurasque
sonantis audiit una Arruns, haesitque in corpore
ferrum.  Illum exspirantem socii atque extrema
gementem obliti ignoto camporum in pulvere
linquunt, Opis ad aetherium pennis aufertur
Olympum.  Prima fugit domina amissa levis ala
Camillae; turbati fugiunt Rutuli, fugit acer
Atinas disiectique duces desolatique manipli tuta
petunt et equis aversi ad moenia tendunt.  Nec
quisquam instantis Teucros letumque ferentis
sustentare valet telis aut sistere contra, sed
laxos referunt umeris languentibus arcus,
quadrupedumque putrem cursu quatit ungula eampum.
Volvitur ad muros caligine turbidus atra pulvis,
et e speculis percussae pectora matres femineum
clamorem ad caeli sidera tollunt.  Qui cursu portas
primi inrupere patentis, hos inimica super mixto
premit agmine turba; nec miseram effugiunt mortem,
sed limine in ipso, moenibus in patriis atque
inter tuta domorum confixi exspirant animas.  Pars
claudere portas: nec sociis aperire viam nec
moenibus audent accipere orantis, oriturque
miserrima caedes defendentum armis aditus inque
arma ruentum.  Exclusi ante oculos laerumantumque
ora parentum pars in praecipitis fossas urgente
ruina volvitur, immissis pars caeca et concita
frenis arietat in portas et duros obice postis.
Ipsae de muris summo certamine matres, monstrat
amor verus patriae, ut videre Camillam, tela manu
trepidae iaciunt ac robore duro stipitibus ferrum
sudibusque imitantur obustis praecipites primaeque
mori pro moenibus ardent.  Interea Turnum in silvis
saevissimus implet nuntius, et iuveni ingentem
fert Acca tumultum: deletas Volscorum acies,
cecidisse Camillam, ingruere infensos hostis et
Marte secundo omnia corripuisse, metum iam ad
moenia ferri.  Ille furens, et saeva Iovis sic
numina pellunt, deserit obsessos collis, nemora
aspera linquit.  Vix e conspectu exierat campumque
tenebat, cum pater Aeneas saltus ingressus apertos
exsuperatque iugum silvaque evadit opaca.  Sic ambo
ad muros rapidi totoque feruntur agmine nec longis
inter se passibus absunt; ac simul Aeneas fumantis
pulvere campos prospexit longe Laurentiaque agmina
vidit, et saevum Aenean adgnovit Turnus in armis
adventumque pedum flatusque audivit equorum.
Continuoque ineant pugnas et proelia temptent, ni
roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero tinguat
equos noctemque die labente reducat: considunt
castris ante urbem et moenia vallant.
