      
      
      
      
      
      
      
      
      
      
             PUBLI VERGILI MARONIS  
                    AENEIDOS  
                   LIBER XII  

TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos
defecisse videt, sua nunc promissa reposci, se
signari oculis, ultro implacabilis ardet
attollitque animos.  Poenorum qualis in arvis
saucius ille gravi venantum vulnere pectus tum
demum movet arma leo gaudetque comantis excutiens
cervice toros fixumque latronis inpavidus frangit
telum et fremit ore cmento: haud secus adcenso
gliscit violentia Turno.  Tum sic adfatur regem
atque ita turbidus infit: `Nulla mora in Turno;
nihil est quod dicta retractent ignavi Aeneadae,
nec quae pepigere recusent.  Congredior, fer sacra,
pater, et concipe foedus.  Aut hac Dardanium dextra
sub Tartara mittam, desertorem Asiae (sedeant
spectentque Latini), et solus ferro crimen commune
refellam, aut habeat victos, cedat Lavinia
coniunx.'  
     Olli sedato respondit corde Latinus: `O
praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est
consulere atque omnis metuentem expendere casus.
Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;
sunt aliae innuptae Latio et Laurentiblls arvis,
nec genus indecores.  Sine me haec haud mollia fatu
sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri.  Me
natam nulli veterum sociare procorum fas erat,
idque omnes divique hominesque canebant.  Victus
amore tui, cognato sanguine victus coniugis et
maestae lacrumis, vincla omnia rupi: promissam
eripui genero, arma impia sumpsi.  Ex illo qui me
casus, quae, Turne, sequantur bella, vides,
quantos primus patiare labores.  Bis magna victi
pugna vix urbe tuemur spes Italas; recalent nostro
Thybrina fluenta sanguine adhuc campique ingentes
ossibus albent.  Quo referor totiens? Quae mentem
insania mutat? Si Turno exstincto socios sum
adscire paratus, cur non incolllnli potius
certamina tollo? Quid consanguinei Rutuli, quid
cetera dicet Italia, ad mortem si te---Fors dicta
refutet!--- prodiderim, natam et conubia nostra
petentem? Respice res bello varias; miserere
parentis longaevi, quem nunc maestum patria Ardea
longe dividit.' Haudquaquam dictis violentia Turni
flectitur: exsuperat magis aegrescitque medendo.
Ut primum fari potuit, sic institit ore: 'Quam pro
me curam geris, hanc precor, optime, pro me
deponas letumque sinas pro laude pacisci: et nos
tela, pater, ferrumque haud debile dextra
spargimus; et nostro sequitur de volnere sanguis.
longe illi dea mater erit, quae nube fugacem
feminea tegat et vanis sese occulat umbris.'  
     At regina, nova pugnae conterrita sorte,
flebat et ardentem generum monitura tenebat:
`Turne, per has ego te lacrimas, per siquis Amatae
tangit honos animum (spes tu nunc ulla, senectae
tu requies miserae, decus imperiumque Latini te
penes, in te omnis domus inclinata recumbit).  unum
oro: desiste manum committere Teucris.  Qui te
cumque manent isto certan1ine casus, et me, Turne,
manent: simul haec invisa relinquam lumina nec
generum Aenean captiva videbo.' Accepit vocem
lacrio1is Lavinia matris flagrantis pertusa genas,
quoi plurimus ignem subiecit rubor et calefacta
per ora cucurrit.  Indum sanguineo veluti
violaverit ostro siquis ebur, aut mixta rubent ubi
lilia multa alba rosa: talis virgo dabat ore
colores.  Illum turbat amor, figitque in virgine
voltus: ardet in arma magis paucisque adfatur
Amatam.  `Ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine
tanto prosequere in duri certamina Martis euntem,
O mater; neque enim Turno mora libera mortis.
Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno haud
placitura refer: cum primum crastina caelo
puniceis invecta rotis Aurora rubebit, non Teucros
agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant et Rutuli;
nostro dirimamus sanguine bellum, illo quaeratur
coniunx Lavinia campo.'  
     Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta
recessit.  poscit equos gaudetque tuens ante ora
frementis, Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,
qui candore nives anteirent, cursibus auras.
Circumstant properi aurigae manibusque lacessunt
pectora plausa cavis et colla comantia pectunt.
Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco
circumdat loricam umeris; simul aptat habendo
ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae.
ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti
fecerat et Stygta candientem tinxerat unda.  Exin
quae mediis ingenti adoixa columnae aedibus
adstabat, validam vi corripit hastam, Actoris
Aurunci spolium, quassatque trementem vociferans:
`Nunc, O numquam frustrata vocatus hasta meos,
nunc tempus adest: te maximus Actor te Turni nunc
dextra gerit.  Da sternere corpus loricamque manu
valida lacerare revulsam semiviri Phrygis et
foedare in pulvere crinis vibratos calido ferro
murraque madentis.' His agitur furiis; totoque
ardentis ab ore scintillae absistunt, oculis micat
acribus ignis: mugitus veluti cum prima in proelia
taurus terrificos ciet atque irasci in cornua
temptat, arboris obnixus trunco, ventosque
lacessit ictibus aut sparsa ad pugnam proludit
harena.   
     Nec minus interea maternis saevos in armis
Aeneas acuit Martem et se suscitat ira, oblato
gaudens componi foedere bellum, tum socios
maestique metum solatur Iuli, fata docens, regique
iubet responsa Latino certa referre viros et pacis
dicere leges.   
     Postera vix summos spargebat lumine montis
orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt
solis equi lucemque elatis naribus efflant: campum
ad certamen magnae sub moenibus urbis dimensi
Rutulique viri Teucrique parabant in medioque
focos et dis communibus aras gramineas.  Alii
fontemque ignemque ferebant, velati limo et
verbena tempora vincti.  Procedit legio Ausonidum,
pilataque plenis agmina se fundunt portis.  Hinc
Trous omnis Tyrrhenusque ruit variis exercitus
armis, haud secus instructi ferro, quam si aspera
Martis pugna vocet; nec non mediis in milibus ipsi
ductores auro volitant ostroque decori, et genus
Assaraci Mnestheus et fortis Asilas et Messapus
equum domitor, Neptunia proles.  Utque dato signo
spatia in sua quisque recessit, defigunt tellure
hastas et scuta reclinant.  Tum studio effusae
matres et volgus inermum invalidique senes turris
ac tecta domorum obsedere, alii portis sublimibus
adstant.   
     At Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur,
tum neque nomen erat nec honos aut gloria monti,
prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas
Laurentum Troumque acies urbemque Latini.  Extemplo
Turni sic est adfata sororem diva deam, stagnis
quae fluminibusque sonoris praesidet (hunc illi
rex aetheris altus honorem Iuppiter erepta pro
virginitate sacravit): `Nympha, decus fluviorum,
animo gratissima nostro, scis ut te cunctis unam,
quaecumque Latinae magnanimi Iovis ingratum
ascendere cubile, praetulerim caelique lubens in
parte locarim: disce tuum, ne me incuses, Iuturna,
dolorem.  Qua visa est Fortuna pati Parcaeque
sinebant cedere res Latio, Turnum et tua moenia
texi: nunc iuvenem imparibus video concurrere
fatis, Parcarumque dies et vis inimica propinquat.
Non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera
possum.  Tu pro germano siquid praesentius audes,
perge: decet.  Forsan miseros meliora sequentur.'
Vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profudit
terque quaterque manu pectus percussit honestum.
`Non lacrumis hoc tempus,' ait Saturnia Iuno:
`Adcetera et fratrem, siquis modus, eripe morti,
aut tu bella cie conceptumque excute foedus:
auctor ego audendi.' Sic exhortata reliquit
incertam et tristi turbatam volnere mentis.   
     Interea reges, ingenti mole Latinus
quadriiugo vehitur curru, cui tempora circum
aurati bis sex radii fulgentia cingunt, Solis avi
specimen; bigis it Turnus in albis, bina manu lato
crispans hastilia ferro; hinc pater Aeneas,
Romanae stirpis origo, sidereo flagrans clipeo et
caelestibus armis, et iuxta Ascanius, magnae spes
altera Romae, procedunt castris, puraque in veste
sacerdos saetigeri fetum suis intonsamque bidentem
adtulit admovitque pecus flagrantibus aris.  Illi
ad surgentem conversi lumina solem dant fruges
manibus salsas et tempora ferro summa notant
pecudum paterisque altaria libant.  Tum pius Aeneas
stricto sic ense precatur: `Esto nunc Sol testis
et haec mihi Terra voeanti, quam propter tantos
potui perferre labores, et pater omnipotens et tu
Saturnia coniunx, iam melior, iam, diva, precor,
tuque inclute Mavors, cuncta tuo qui bella, pater,
sub numine torques; fontisque fluviosque voco,
quaeque aetheris alti religio et quae caeruleo
sunt numina ponto: cesserit Ausonio si fors
victoria Turno, convenit Evandri victos discedere
ad urbem, cedet Iulus agris, nec post arma ulla
rebelles Aeneadae referent ferrove haec regna
lacessent, sin nostrum adnuerit nobis Victoria
Martem (ut potius reor et potius di numine
firment), non ego nec Teucris Italos parere iubebo
nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae
invictae gentes aeterna in foedera mittant.  Sacra
deosque dabo; socer arma Latinus habeto, imperium
sollemne socer; mihi moenia Teucri constituent,
urbique dabit Lavinia nomen.' Sic prior Aeneas;
sequitur sic deinde Latinus suspiciens caelum
tenditque ad sidera dextram: `Haec eadem, Aenea,
terram mare sidera iuro Latonaeque genus duplex
lanumque bifrontem vimque deum infernam et duri
sacraria Ditis; audiat haec genitor, qui foedera
fulmine sancit.  Tango aras, medios ignis et numina
testor: nulla dies pacem hanc Italis nec foedera
rumpet, qua res cumque cadent; nec me vis ulla
volentem avertet, non, si tellurem effundat in
undas diluvio miscens caelumque in Tartara solvat;
ut sceptrum hoc' (dextra sceptrum nam forte
gerebat `numquam fronde levi fundet virgulta nec
umbras, cum semel in silvis imo de stirpe recisum
matre caret posuitque comas et bracchia ferro,
olim arbos, nunc artificis manus aere decoro
inclusit patribusque dedit gesture Latinis.'
Talibus inter se firmabant foedera dictis
conspectu in medio procerum.  Tum rite sacratas in
flammam iugulant pecudes et viscera vivis eripiunt
cumulantque oneratis lancibus aras.   
     At vero Rutulis inpar ea pugna videri
iamdudum et vario misceri pectora motu; tum magis,
ut propius cernunt uon viribus aequis.  Adiuvat
incessu tacito progressus et aram suppliciter
venerans demisso lumine Turnus tabentesque genae
et iuvenali in corpore pallor.  Quem simul ac
Iuturna soror crebrescere vidit sermonem et volgi
variare labantia corda, in medias acies, formam
adsimulata Camerti, cui genus a proavis ingens
clarumque paternae nomen erat virtutis, et ipse
acerrimus armis, in medias dat sese acies haud
nescia rerum rumoresque serit varios ac talia
fatur: `Non pudet, O Rutuli, pro cunctis talibus
unam obiectare animam? Numerone an viribus aequi
non sumus? En omnes et Troes et Arcades hi sunt
fatalesque manus, infensa Etruria Turno: vix
hostem, alterni si congrediamur, habemus.  Ille
quidem ad superos, quorum se devovet aris,
succedet fama vivusque per ora feretur: nos patria
amissa dominis parere superbis cogemur, qui nunc
lenti consedimus arvis.' Talibus incensa est
iuvenum sententia dictis iam magis atque magis,
serpitque per agmina murmur; ipsi Laurentes mutati
ipsique Latini.  Qui sibi iam requiem pugnae
rebusque salutem sperabant, nunc arma volunt
foedusque precantur infectum et Turni sortem
miserantur iniquam.  His aliud maius Iuturna
adiungit et alto dat signum caelo, quo non
praesentius ullum turbavit mentes Italas
monstroque fefellit.  Namque volans rubra fulvus
Iovis ales in aethra litoreas agitabat aves
turbamque sonantem agminis aligeri, subito cum
lapsus ad undas cycnum excellentem pedibus rapit
improbus uncis.  Adrexere animos Itali, cunctaeque
volucres convertunt clamore fugam, mirabile visu,
aetheraque obscurant pennis hostemque per auras
facta nube premunt, donec vi victus et ipso
pondere defecit, praedamque ex unguibus ales
proiecit fluvio penitusque in nubila fugit.  Tum
vero augurium Rutuli clamore salutant expediuntque
manus; primusque Tolumnius augur `Hoc erat, hoc,
votis,' inquit, `quod saepe petivi.  Adcipio
adgnoscoque deos; me, me duce ferrum corripite, O
miseri, quos improbus advena bello territat
invalidas ut aves et litora vestra vi populat:
petet ille fugam penitusque profundo vela dabit.
Vos unanimi densete catervas et regem vobis pugna
defendite raptum.' Dixit et adqersos telum
contorsit in hostis procurrens: sonitum dat
stridula cornus et auras certa secat.  Simul hoc,
simul ingens clamor et omnes turbati cunei
calefactaque corda tumultu.  Hasta volans, ut forte
novem pulcherrima fratrum corpora constiterant
contra, quos fida crearat una tot Arcadio coniunx
Tyrrhena Gylippo, horum unum ad medium, teritur
qua sutilis alvo balteus et laterum iuncturas
fibula mordet egregium forma iuvenem et
fulgentibus armis transadigit costas fulvaque
effundit harena.  At fratres, animosa phalanx
accensaque luctu, pars, gladios stringunt manibus,
pars missile ferrum corripiunt caecique ruunt.
Quos agmina contra procurrunt Laurentum, hinc
densi rursus inundant Troes Agyllinique et pictis
Arcades armis: sic omnis amor unus habet decernere
ferro.  Diripuere aras, it toto turbida caelo
tempestas telorum ac ferreus ingruit imber,
craterasque focosque ferunt.  Fugit ipse Latinus
pulsatos referens infecto foedere divos.  Infrenant
alii currus aut corpora saltu subiciunt in equos
et strictis ensibus adsunt.  Messapus regem
regisque insigne gerentem, Tyrrhenum Aulesten,
avidus confundere foedus, adverso proterret equo:
ruit ille recedens et miser oppositis a tergo
involvitur aris in caput inque umeros.  At fervidus
advolat hasta Messapus teloque orantem multa
trabali desuper altus equo graviter ferit atque
ita fatur: `Hoc habet, haec melior magnis data
victima divis.' Concurrunt Itali spoliantque
calentia membra.  Obvius ambustum torrem Corynaeus
ab ara corripit et venienti Ebuso plagamque
ferenti occupat os flammis: olli ingens barba
reluxit nidoremque ambusta dedit.  Super ipse
secutus caesariem laeva turbati corripit hostis
inpressoque genu nitens terrae adplicat ipsum: sic
rigido latus ense ferit.  Podalirius Alsum pastorem
primaque acie per tela ruentem, ense sequens nudo
superimminet: ille securi adversi frontem mediam
mentumque reducta disicit et sparso late rigat
arma cruore.  Olli dura quies oculos et ferreus
urget somnus, in aeternam conduntur lumina noctem.
 
     At pius Aeneas dextram tendebat inermem
nudato capite atque suos clamore vocabat: `Quo
ruitis? Quaeve ista repens discordia surgit? O
cohibete iras! Ictum iam foedus et omnes
compositae leges; mihi ius concurrere soli; me
sinite atque auferte metus; ego foedera faxo firma
manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.' Has
inter voces, media inter talia verba ecce viro
stridens alis adlapsa sagitta est incertum qua
pulsa manu, quo turbine adacta, Quis tantam
Rutulis laudem, casusne deusne, adtulerit: pressa
est insignis gloria facti.  nec sese Aeneae
iactavit vulnere quisquam.  Turnus ut Aenean
cedentem ex agmine vidit turbatosque duces, subita
spe fervidus ardet: poscit equos atque arma simul
saltuque superbus emicat in currum et manibus
molitur habenas.  Multa virum volitans dat fortia
corpora Leto, semineces volvit multos aut agmina
curru proterit aut raptas fugientibus ingerit
hastas.  Qualis apud gelidi cum flumina concitus
Hebri sanguineus Mavors clipeo increpat atque
furentis bella movens immittit equos; illi aequore
aperto ante Notos Zephyrumque volant; gemit ultima
pulsu Thraca pedum; circumque atrae Formidinis ora
Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur: talis
equos alacer media inter proelia Turnus fumantis
sudore quatit, miserabile caesis hostibus
insultans; spargit rapida ungula rores sanguineos,
mixtaque cruor calcatur harena.  Iamque neci
Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque, hunc
congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo
Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus
ipse nutrierat Lycia paribusque ornaverat armis,
vel conferre manum vel equo praevertere ventos.
Parte alia media Eumedes in proelia fertur,
antiqui proles bello praeclara Dolonis, nomine
avum referens, animo manibusque parentem, qui
quondam, castra ut Danaum speculator adiret, ausus
Pelidae pretium sibi poscere currus; illum Tydides
alio pro talibus ausis adfecit pretio, nec equis
adspirat Achillis.  Hunc procul ut campo Turnus
prospexit aperto, ante levi iaculo longum per
inane secutus sistit equos biiugis et curru
desilit atque semianimi lapsoque supervenit et
pede collo impresso dextrae mucronem extorquet et
allo fulgentem tinguit iugulo atque haec insuper
addit: `En agros et quam bello, Troiane, petisti,
Hesperiam metire iacens: haec praemia qui me ferro
ausi temptare ferunt, sic moenia condunt.' Huic
comitem Asbyten coniecta cuspide mittit.
Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque et
sternacis equi lapsum cervice Thymoeten.  Ac velut
Edoni Boreae cum spiritus alto insonat Aegaeo
sequiturque ad litora fluctus, qua venti
incubuere, fugam dant nubila caelo: sic Turno,
quacumque viam secat, agmina cedunt conversaeque
ruunt acies; fert impetus ipsum, et cristam
adverso curru quatit aura volantem.  Non tulit
instantem Phegeus animisque frementem: obiecit
sese ad currum et spumantia frenis ora citatorum
dextra detorsit equorum.  Dum trahitur pendetque
iugis, hunc lata retectum lancea consequitur
rumpitque infixa bilicem loricam ct summum
degustat volnere corpus.  Ille tamen clipeo obiecto
conversus in hostem ibat et auxilium ducto mucrone
petebat: cum rota praecipitem et procursu concitus
axis impulit effunditque solo, Turnusque secutus
imam inter galeam summi thoracis et oras abstulit
ense caput truncumque reliquit harenae.   
     Atque ea dum campis victor dat funera Turnus,
interea Aenean Mnestheus et fidus Achates
Ascaniusque comes castris statuere cruentum,
alternos longa nitentem cuspide gressus.  Saevit et
infracta luctatur arundine telum eripere
auxilioque viam, quae proxima, poscit ense secent
lato vulnus telique latebram rescindant penitus
seseque in bella remittant.  Iamque aderat Phoebo
ante alios dilectus Iapyx Iasides, acri quondam
cui captus amore ipse suas artes, sua munera,
laetus Apollo augurium citharamque dabat
celerisque sagittas.  Ille ut depositi proferret
fata parentis, scire potestates herbarum usumque
medendi maluit et mutas agitare inglorius artes.
Stabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam
Aeneas magno iuvenum et maerentis Iuli concursu,
lacrimis immobilis.  Ille retorto Paeonium in morem
senior succinctus amictu multa manu medica
Phoebique potentibus herbis nequiquam trepidat,
nequiquam spicula dextra sollicitat prensatque
tenaci forcipe ferrum.  Nulla viam Fortuna regit,
nihil auctor Apollo subvenit; et saevus campis
magis ac magis horror crebrescit propiusque malum
est.  Iam pulvere caelum stare vident: subeunt
equites, et spicula castris densa cadunt mediis.
It tristis ad aethera clamor bellantum iuvenum et
duro sub Marte cadentum.  Hic Venus, indigno nati
concussa dolore, dictamnum genetrix Cretaea carpit
ab Ida, puberibus caulem foliis et flore comantem
purpureo; non illa feris incognita capris gramina,
cum tergo volucres haesere sagittae: hoc Venus,
obscuro faciem circumdata nimbo, detulit; hoc
fusum labris splendentibus amnem inficit occulte
medicans spargitque salubris ambrosiae sucos et
odoriferam panaceam.  Fovit ea volnus lympha
longaevus Iapyx ignorans, subitoque omnis de
corpore fugit quippe dolor, omnis stetit imo
volnere sanguis; iamque secuta manum nullo cogente
sagitta excidit, atque novae rediere in pristina
vires.  `Arma citi properate viro! Quid statis?'
Iapyx conclamat primusque animos adcendit in
hostem.  `Non haec humanis opibus, non arte
magistra proveniunt neque te, Aenea, mea dextera
servat: maior agit deus atque opera ad maiora
remittit.' Ille avidus pugnae suras iucluserat
auro hinc atque hinc oditque moras hastamque
coruscat.  Postquam habilis lateri clipeus
loricaque tergo est, Ascanium fusis circum
complectitur armis summaque per galeam delibans
oscula fatur: `Disce, puer, virtutem ex me
verumque laborem, fortunam ex aliis.  Nunc te mea
dextera bello defensum dabit et magna inter
praemia ducet.  Tu facito, mox cum matura
adoleverit aetas, sis memor, et te animo
repetentem exempla tuorum et pater Aeneas et
avunculus excitet Hector.'  
     Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit
ingens, telum immane manu quatiens; simul agmine
denso Antheusque Mnestheusque ruunt omnisque
relictis turba fluit castris: tum caeco pulvere
campus miscetur pulsuque pedum tremit excita
tellus.  Vidit ab adverso venientis aggere Turnus,
videre Ausonii, gelidusque per ima cucurrit ossa
tremor: prima ante omnis Iuturna Latinos audiit
adgnovitque sonum et tremefacta refugit.  Ille
volat campoque atrum rapit agmen aperto.  Qualis
ubi ad terras abrupto sidere nimbus it mare per
medium; miseris heu praescia longe horrescunt
corda agricolis, dabit ille ruinas arboribus
stragemque satis, ruet omnia late; ante volant
sonitumque ferunt ad litora venti: talis in
adversos ductor Rhoeteius hostis agmen agit, densi
cuneis se quisque coactis adglomerant.  Ferit ense
gravem Thymbraeus Osirim, Archetium Mnestheus,
Epulonem obtruncat Achates Ufentemque Gyas; cadit
ipse Tolumnius augur, primus in adversos telum qui
torserat hostis.  Tollitur in caelum clamor,
versique vicissim pulverulenta fuga Rutuli dant
terga per agros.  Ipse neque aversos dignatur
sternere Morti nec pede congressos aequo nec tela
ferentis insequitur: solum densa in caligine
Turnum vestigat lustrans, solum in certamina
poscit.  Hoc concussa metu mentem Iuturna virago
aurigam Turni media inter lora Metiscum excutit et
longe lapsum temone relinquit: ipsa subit
manibusque undantis flectit habenas, cuncta
gerens, vocemque et corpus et arma Metisci.  Nigra
velut magnas domini cum divitis aedes pervolat et
pennis alta atria lustrat hirundo, pabula parva
legens nidisque loquacibus escas, et nunc
porticibus vacuis, nunc umida circum stagoa sonat:
similis medios Iuturna per hostis fertur equis
rapidoque volans obit omnia curru iamque hic
germanum iamque hic ostentat ovantem nec conferre
manum patitur, volat avia longe.  Haud minus Aeneas
tortos legit obvius orbes vestigatque virum et
disiecta per agmina magna voce vocat.  Quotiens
oculos coniecit in hostem alipedumque fugam cursu
temptavit equorum, aversos totiens currus Iuturna
retorsit.  Heu quid agat? Vario nequiquam fluctuat
aestu, diversaeque vocant animum in contraria
curae.  Huic Messapus, uti laeva duo forte gerebat
lenta levis cursu praefixa hastilia ferro, horum
unum certo contorquens dirigit ictu.  Substitit
Aeneas et se collegit in arma, poplite subsidens;
apicem tamen incita summum hasta tulit summasque
excussit vertice cristas.  Tum vero adsurgunt irae;
insidiisque subactus, diversos ubi sensit equos
currumque referri, multa Iovem et laesi testatus
foederis aras iam tandem invadit medios et Marte
secundo terribilis saevam nullo discrimine caedem
suscitat irarumque omnis effundit habenas.   
     Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine
caedes diversas obitumque ducum, quos aequore toto
inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros,
expediat? Tanton placuit concurrere motu.
Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras? Aeneas
Rutulum Sucronem, ea prima ruentis pugna loco
statuit Teucros, haud multa morantem excipit in
latus et, qua fata celerrima, crudum transadigit
costas et cratis pectoris ensem.  Turnus equo
deiectum Amycum fratremque Dioren, congressus
pedes, hunc venientem cuspide longa, hunc mucrone
ferit curruque abscisa duorum suspendit capita et
rorantia sanguine portat.  Ille Talon Tanaimque
neci fortemque Cethegum, tris uno congressu, et
maestum mittit Oniten, nomen Echionium matrisque
genus Peridiae, hic fratres Lycia missos et
Apollinis agris et iuvenem exosum nequiquam bella
Menoeten, Arcada, piscosae cui circum flumina
Lernae ars fuerat pauperque domus nec nota
potentum munera conductaque pater tellure serebat.
Ac velut immissi diversis partibus ignes arentem
in silvam et virgulta sonantia lauro, aut ubi
decursu rapido de montibus altis dant sonitum
spumosi amnes et in aequora currunt quisque suum
populatus iter: non segnius ambo Aeneas Turnusque
ruunt per proelia; nunc nunc fluctuat ira intus,
rumpuntur nescia vinci pectora, nunc totis in
Volnera viribus itur.  Murranum hic, atavos et
avorum antiqua sonantem nomina per regesque actum
genus omne Latinos, praecipitem scopulo atque
ingentis turbine saxi excutit effunditque solo:
hunc lora et iuga subter provolvere rotae, crebro
super ungula pulsu incita nec domini memorum
proculcat equorum.  Ille ruenti Hyllo animisque
immane frementi occurrit telumque aurata ad
tempora torquet: olli per galeam fixo stetit hasta
cerebro.  Dextera nec tua te, Graium fortissime
Cretheu eripuit Turno.  Nec di texere Cupencum
Aenea veniente sui: dedit obvia ferro pectora, nec
misero clipei mora profuit aerei.  Te quoque
Laurentes viderunt, Aeole, campi oppetere et late
terram consternere tergo Occidis, Argivae quem non
potuere phalanges sternere nec Priami regnorum
eversor Achilles; hic tibi mortis erant metae:
domus alta sub Ida, Lyrnesi domus alta, solo
Laurente sepulchrum.  Totae adeo conversae acies,
omnesque Latini, omnes Dardanidae, Mnestheus
acerque Serestus et Messapus equum domitor et
fortis Asilas Tuscorumque phalanx Evandrique
Arcades alae, pro se quisque viri summa nituntur
opum vi: nec mora nec requies, vasto certamine
tendunt.   
     Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit,
iret ut ad muros urbique adverteret agmen ocius et
subita turbaret clade Latinos.  Ille ut vestigans
diversa per agmina Turnum huc atque huc acies
circumtulit, aspicit urbem immunem tanti belli
atque impune quietam.  Continuo pugnae adcendit
maioris imago: Mnesthea Sergestumque vocat
fortemque Serestum ductores tumulumque capit, quo
cetera Teucrum concurrit legio nec scuta aut
spicula densi deponunt.  Celso medius stans aggere
fatur: `Nequa meis esto dictis mora; Iuppiter hac
stat, neu quis ob inceptum subitum mihi segnior
ito.  Urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini,
ni frenum accipere et victi parere fatentur, eruam
et aequa solo fumantia culmina ponam.  Scilicet
exspectem, libeat dum proelia Turno nostra pati
rursusque velit concurrere victus? Hoc caput, O
cives, haec belli summa nefandi: ferte faces
propere foedusque reposcite flammis.' Dixerat,
atque animis pariter certantibus omnes dant cuneum
densaque ad muros mole feruntur.  Scalae improviso
subitusque apparuit ignis.  Discurrunt alii ad
portas primosque trucidant, ferrum alii torquent
et obumbrant aethera telis.  Ipse inter primos
dextram sub moenia tendit Aeneas magnaque incusat
voce Latinum testaturque deos, iterum se ad
proelia cogi, bis iam Italos hostis, haec altera
foedera rumpi.  Exoritur trepidos inter discordia
civis: urbem alii reserare iubent et pandere
portas Dardanidis ipsumque trahunt in moenia
regem, arma ferunt alii et pergunt defendere
muros.  Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor
vestigavit apes fumoque implevit amaro: illae
intus trepidae rerum per cerea castra discurrunt
magnisque acuunt stridoribus iras; volvitur ater
odor tectis, tum murmure caeco intus saxa sonant,
vacuas it fumus ad auras.   
     Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis,
quae totam luctu concussit funditus urbem.  Regina
ut tectis venientem prospicit hostem, incessi
muros, ignis ad tecta volare, nusquam acies contra
Rutulas, nulla agmina Turni: infelix pugnae
iuvenem in certamine credit exstinctum et, subito
mentem turbata dolore, se causam clamat crimenque
caputque malorum, multaque per maestum demens
effata furorem purpureos moritura manu discindit
amictus et nodum informis leti trabe nectit ab
alta.  Quam cladem miserae postquam accepere
Latinae, filia prima manu flavos Lavinia crinis et
roseas laniata genas, tum cetera circum turba
furit: resonant late plangoribus aedes.  Hinc totam
infelix volgatur fama per urbem.  Demittunt mentes;
it scissa veste Latinus, coniugis attonitus fatis
urbisque ruina, canitiem immundo perfusam pulvere
turpans.  [Multaque se incusat, qui non acceperit
ante Dardanium Aenean generumque adsciverit
ultro.]  
     Interea extremo bellator in aequore Turnus
palantis sequitur paucos iam segnior atque iam
minus atque minus successu laetus equorum attulit
hunc illi caecis terroribus aura commixtum
clamorem adrectasque impulit aures confusae sonus
urbis et inlaetabile murmur.  `Ei mihi! Quid tanto
turbantur moenia luctu? Quisve ruit tantus diversa
clamor ab urbe?' Sic ait adductisque amens
subsistit habenis.  Atque huic, in faciem soror ut
conversa Metisci aurigae currumque et equos et
lora regebat, talibus occurrit dictis: `Hac,
Turne, sequamur Troiugenas, qua prima viam
victoria pandit; sunt alii, qui tecta manu
defendere possint.  Ingruit Aeneas Italis et
proelia miscet: et nos saeva manu mittamus funera
Teucris.  Nec numero inferior pugnae nec honore
recedes.' Turnus ad haec: `O soror, et dudum
adgnovi, cum prima per artem foedera turbasti
teque haec in bella dedisti, et nunc nequiquam
fallis dea.  Sed quis Olympo demissam tantos voluit
te ferre labores? An fratris miseri letum ut
crudele videres? Nam quid ago? Aut quae iam
spondet Fortuna salutem? Vidi oculos ante ipse
meos me voce vocantem Murranum, quo non superat
mihi carior alter, oppetere ingentem atque ingenti
volnere victum.  Occidit infelix nostrum ne dedecus
Ufens adspiceret; Teucri potiuntur corpore et
armis.  Exscindine domos (id rebus defuit unum)
perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam?
Terga dabo et Turnum fugientem haec terra videbit?
Usque adeone mori miserum est? Vos O mihi Manes
este boni, quoniam superis aversa voluntas! Sancta
ad vos anima atque istius nescia culpae descendam,
magnorum haud umquam indignus avorum.   
     Vix ea fatus erat: medios volat ecce per
hostis vectus equo spumante Saces, adversa sagitta
saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:
`Turne, in te suprema salus: miserere tuorum.
Fulminat Aeneas armis summasque minatur deiecturum
arces Italum exscidioque daturum; iamque faces ad
tecta volant.  In te ora Latini, in te oculos
referunt; mussat rex ipse Latinus, quos generos
vocet aut quae sese ad foedera flectat.  Praeterea
regina, tui fidissima, dextra occidit ipsa sua
lucemque exterrita fugit.  Soli pro portis Messapus
et acer Atinas sustentant aciem.  Circum hos
utrimque phalanges stant densae, strictisque seges
mucronibus horret ferrea: tu currum deserto in
gramine versas.' Obstipuit varia confusus imagine
rerum Turnus et obtutu tacito stetit.  Aestuat
ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu
et furiis agitatus amor et conscia virtus.  Ut
primum discussae umbrae et lux reddita menti,
ardentis oculorum orbes ad moenia torsit turbidus
eque rotis magnam respexit ad urbem.  Ecce autem
flammis inter tabulata volutus ad caelum undabat
vortex turrimque tenebat, turrim, compactis
trabibus quam eduxerat ipse subdideratque rotas
pontisque instraverat altos.  `Iam iam fata, soror,
superant; absiste morari; quo deus et quo dura
vocat Fortuna, sequamur.  Stat conferre manum
Aeneae, stat quidquid acerbi est morte pati; neque
me indecorem, germana, videbis amplius.  Hunc, oro,
sine me furere ante furorem.' Dixit et e curru
saltum dedit ocius arvis perque hostis, per tela
ruit maestamque sororem deserit ac rapido cursu
media agmina rumpit.  Ac veluti montis saxum de
vertice praeceps cum ruit avulsum vento, seu
turbidus imber proluit aut annis solvit sublapsa
vetustas; fertur in abruptum magno mons improbus
actu exsultatque solo, silvas armenta virosque
involvens secum: disiecta per agmina Turnus sic
urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso sanguine
terra madet striduntque hastilibus aurae,
signifioatque manu et magno simul incipit ore:
`Parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete,
Latini; quaecumque est Fortuna, mea est: me verius
unum pro vobis foedus luere et decernere ferro.'
Discessere omnes medii spatiumque dedere.   
     At pater Aeneas audito nomine Turni deserit
et muros et summas deserit arces praecipitatque
moras omnis, opera omnia rumpit, laetitia
exsultans, horrendumque intonat armis; quantus
Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis cum
fremit ilicibus quantus gaudetque nivali vertice
se attollens pater Appenninus ad auras.  Iam vero
et Rutuli certatim et Troes et omnes convertere
oculos Itali, quique alta tenebant moenia quique
imos pulsabant ariete muros, armaque deposuere
umeris.  Stupet ipse Latinus ingentis, genitos
diversis partibus orbis, inter se coiisse viros et
cernere ferro.  Atque illi, ut vacuo patuerunt
aequore campi, procursu rapido, coniectis eminus
hastis, invadlmt Martem clipeis atque aere sonoro.
Dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus
congeminant: fors et virtus miscentur in unum.  Ac
velut ingenti Sila summove Taburno cum duo
conversis inimica in proelia tauri frontibus
incurrunt; pavidi cessere magistri, stat pecus
omne metu mutum mussantque iuvencae, quis nemori
imperitet, quem tota armenta sequantur; illi inter
sese multa vi volnera miscent cornuaque obnixi
infigunt et sanguine largo colla armosque lavant;
gemitu nemus omne remugit: non alitur Tros Aeneas
et Daunius heros concurrunt clipeis; ingens fragor
aethera complet.  Iuppiter ipse duas aequato
examine lances sustinet et fata imponit diversa
duorum, quem damnet labor et quo vergat pondere
letum; Emicat hic, impune putans, et corpore toto
alte sublatum consurgit Turnus in ensem et fierit:
exclamant Troes trepidique Latini, arrectaeque
amborum acies.  At perfidus ensis Frangitur in
medioque ardentem deserit ictu .  .  .  ni fuga
subsidio subeat.  Fugit ocior euro, ut capulum
ignotum dextramque aspexit inermem.  Fama est
praecipitem, cum prima in proelia iunctos
conscendebat equos, patrio mucrone relicto, dum
trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci.  Idque
diu, dum terga dabant palantia Teucri, suffecit:
postquam arma dei ad Volcania ventumst, mortalis
mucro glacies ceu futilis ictu dissiluit; fulva
resplendent fragmina harena.  Ergo amens diversa
fuga petit aequora Turnus et nunc huc, inde huc
incertos implicat orbes undique enim densa Teucri
inclusere corona, atque hinc vasta palus, hinc
ardua moenia cingunt.   
     Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta
interdum genua impediunt cursumque recusant,
insequitur trepidique pedem pede fervidus urget:
inclusum veluti siquando flumine nanctus cervum
aut puniceae saeptum formidine pinnae venator
cursu canis et latratibus instat; ille autem,
insidiis et ripa territus alta, mille fugit
refugitque vias; at vividus Umber haeret hians,
iam iamque tenet similisque tenenti increpuit
malis morsuque elusus inani est.  Tum vero exoritur
clamor, ripaeque lacusque responsant circa et
caelum tonat omne tumultu.  Ille simul fugiens
Rutulos simul increpat omnis, nomine quemque
vocans, notumque efflagitat ensem.  Aeneas mortem
contra praesensque minatur exitium, si quisquam
adeat, terretque trementis excisurum urbem
minitans et saucius instat.  Quinque orbis explent
cursu totidemque retexunt huc illuc; neque enim
levia aut ludicra petuntur praemia, sed Turni de
vita et sanguine certant.  Forte sacer Fauno foliis
oleaster amaris hic steterat, nautis olim
venerabile lignum, servati ex undis ubi figere
dona solebant Laurenti divo et votas suspendere
vestes, sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
sustulerant, puro ut possent concurrere campo.  Hic
hasta Aeneae stabat, huc impetus illam detulerat
fixam et lenta in radice tenebat.  Incubuit
voluitque manu convellere ferrum Dardanides
teloque sequi, quem prendere cursu non poterat.
Tum vero amens formidine Turnus `Faune, precor,
miserere,' inquit, `tuque optima ferrum terra
tene, colui vestros si semper honores, quos contra
Aeneadae bello fecere profanos.' Dixit opemque dei
non cassa in vota vocavit.  Namque diu luctans
Ientoque in stirpe moratus viribus haud ullis
valuit cliscludere morsus roboris Aeneas.  Dum
nititur acer et instat, rursus in aurigae faciem
mutata Metisci procurrit fratrique ensem clea
Daunia reddit.  Quod Venus audaci nymphae indignata
licere adcessit telumque alta ab radice revellit.
Olli sublimes armis animisque refecti, hic gladio
fidens, hic acer et arduus hasta, adsistunt contra
certamina Martis anheli.  Iunonem interea rex
omnipotentis Olympi adloquitur fulva pugnas de
nube tuentem: `Qua iam finis erit, coniunx? Quid
denique restat? Indigetem Aenean scis ipsa et
scire fateris deberi caelo fatisque ad sidera
tolli.  Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus
haeres? Mortalin decuit violari volnere divom, aut
ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?) creptum
reddi Turno et vim crescere victis? Desine iam
tandem precibusque inflectere nostris, [ni te
tantus edit tacitam dolor et mihi curae saepe tuo
dulci tristes ex ore recursent,] ventum ad
supremum est.  Terris agitare vel undis Troianos
potuisti, infandum adcendere bellum, deformare
domum et luctu miscere hymenaeos: ulterius
temptare veto.' Sic Iuppiter orsus; sic dea
submisso contra Saturnia voltu: `Ista quidem quia
nota mihi tua, magne, voluntas, Iuppiter, et
Turnum et terras invita reliqui; nec tu me aeria
solam nunc sede videres digna indigna pati, sed
flammis cincta sub ipsa starem acie traheremque
inimica in proelia Teucros.  Iuturnam misero,
fateor, succurrere fratri suasi et pro vita maiora
audere probavi, non ut tela tamen, non ut
contenderet arcum: adiuro Stygii caput implacabile
fontis, una superstitio superis quae reddita
divis.  Et nunc cedo equidem pugnasque exosa
relinquo.  Illud te, nulla fati quod lege tenetur,
pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: cum iam
conubis pacem felicibus, esto, component, cum iam
leges et foedera iungent, ne vetus indigenas nomen
mutare Latinos neu Troas fieri iubeas Teucrosque
vocari aut vocem mutare viros aut vertere vestem.
Sit Latium, sint Albani per saecula reges, sit
Romana potens Itala virtute propago: occidit,
occideritque sinas cum nomine Troia.' Olli
subridens hominum rerumque repertor `Es germana
Iovis Saturnique altera proles: irarum tantos
volvis sub pectore fluctus.  Verum age et inceptum
frustra submitte furorem do quod vis, et me
victusque volensque remitto.  Sermonem Ausonii
patrium moresque tenebunt, utque est nomen erit;
commixti corpore tantum subsident Teucri.  Morem
ritusque sacrorum adiciam faciamque omnis uno ore
Latinos.  Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine
surget, supra homines, supra ire deos pietate
videbis, nec gens ulla tuos aeque celebrabit
honores.' Adnuit his Iuno et mentem laetata
retorsit.  Interea excedit caelo nubemque
relinquit.   
     His actis aliud genitor secum ipse volutat
Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis.
Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, quas et
Tartaream Nox intempesta Megaeram uno eodemque
tulit partu paribusque revinxit serpentum spiris
ventosasque addidit alas.  Hae Iovis ad solium
saevique in limine regis adparent acuuntque metum
mortalibus aegris, siquando letum horrificum
morbosque deum rex molitur meritas aut bello
territat urbes.  Harum unam celerem demisit ab
aethere summo Iuppiter inque omen Iuturnae
occurrere iussit.  Illa volat celerique ad terram
turbine fertur.  Non secus ac nervo per nubem
impulsa sagitta, armatam saevi Parthus quam felle
veneni, Parthus sive Cydon, telum immedicabile,
torsit, stridens et celeris incognita transilit
umbras: talis se sata Nocte tulit terrasque
petivit.  Postquam acies videt Iliacas atque agmina
Turni, alitis in parvae subitam conlecta figuram,
quae quondam in bustis aut culminibus desertis
nocte sedens serum canit importuna per umbras,
hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora
fertque refertque sonans clipeumque everberat
alis.  Olli membra novus solvit formidine torpor,
adrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
At procul ut Dirae stridorem adgnovit et alas,
infelix crinis scindit Iuturna solutos, unguibus
ora soror foedans et pectora pugnis: `Quid nunc te
tua, Turne, potest germana iuvare? Aut quid iam
durae superat mihi? Qua tibi lucem arte morer?
Talin possum me opponere monstro? Iam iam linquo
acies.  Ne me terrete timentem, obscenae volucres:
alarum verbera nosco letalemque sonum, nec fallunt
iussa superba magnanimi Iovis.  Haec pro
virginitate reponit? Qao vitam dedit aeternam? Cur
mortis ademptast condicio? Possem tantos finire
dolores nunc certe et misero fratri comes ire per
umbras! Immortalis ego? Aut quicquam mihi dulce
meorum te sine, frater, erit? O quae satis ima
dehiscet terra mihi Manisque deam demittet ad
imos?' Tantum effata caput glauco contexit amictu
multa gemens et se fluvio dea condidit alto.   
     Aeneas instat contra telumque coruscat
ingrens arboreum et saevo sic pectore fatur: `Quae
nunc deinde mora est? Aut quid iam, Turne,
retractas? Non cursu, saevis certandum est
comminus armis.  Verte omnis tete in facies et
contrahe quidquid sive animis sive arte vales;
opta ardua pennis astra sequi clausumve cava te
condere terra.' Ille caput quassans ' Non me tua
fervida terrent dicta, ferox: di me terrent et
Iuppiter hostis.' Nec plura effatus saxum
circumspicit ingens, saxum antiquum ingens, campo
quod forte iacebat, limes agro positus, litem ut
discerneret arvis.  Vix illud lecti bis sex cervice
subirent, qualia nunc hominum producit corpora
tellus: ille manu raptum trepida torquebat in
hostem altior insurgens et cursu concitus heros.
Sed neque currentem se nec cognoscit euntem
tollentemve manus saxumve immane moventem; genua
labant, gelidus concrevit frigore sanguis.  Tum
lapis ipse viri, vacuum per inane volutus, nec
spatium evasit totum neque pertulit ictum.  Ac
velut in somnis, oculos ubi languida pressit nocte
quies, nequiquam avidos extendere cursus velle
videmur et in mediis conatibus aegri succidimus,
non lingua valet, non corpore notae sufficiunt
vires, nec vox aut verba sequuntur: sic Turno,
quacumque viam virtute petivit, successum dea dira
negat.  Tum pectore sensus vertuntur varii.  Rutulos
aspectat et urbem cunctaturque metu letumque
instare tremescit; nec quo se eripiat, nec qua vi
tendat in hostem, nec currus usquam videt
aurigamve sororem.  Cunctanti telum Aeneas fatale
coruscat, sortitus fortunam oculis, et corpore
toto eminus intorquet.  Murali concita numquam
tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti
dissultant crepitus.  Volat atri turbinis instar
exitium dirum hasta ferens orasque recludit
loricae et clipei extremos septemplicis orbes.  Per
medium stridens transit femur.  Incidit ictus
ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit mons
circum, et vocem late nemora alta remittunt Ille
humilis supplexque oculos, dextramque precantem
protendens, `Equidem merui nec deprecor,' inquit:
`utere sorte tua.  Miseri te siqua parentis tangere
cura potest, oro (fuit et tibi talis Anchises
genitor), Dauni miserere senectae et me seu corpus
spoliatum lumine mavis redde meis.  Vicisti, et
victum tendere palmas Ausonii videre; tua est
Lavinia coniunx: ulterius ne tende odiis.' Stetit
acer in armis Aeneas, volvens oculos, dextramque
repressit; et iam iamque magis cunctantem flectere
sermo coeperat, infelix umero cum apparuit alto
balteus et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri, victum quem volnere Turnus
straverat atque umeris inimicum insigne gerebat.
Ille, oculis postquam saevi monimenta doloris
exuviasque hausit, furiis accensus et ira
terribilis, `Tune hinc spoliis indute meorum
eripiare mihi? Pallas te hoc volnere, Pallas
immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit,'
hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit
fervidus.  Ast illi solvuntur frigore membra
vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
