      
      
      
      
      
      
      
      
      
                           PUBLI VERGILI MARNOIS  
                                GEORGICONTIS  
                                  LIBER II  

HACTENUS arvorum cultus et sidera caeli, nunc te, Bacche, canam, nec non
silvestria tecum virgulta et prolem tarde crescentis olivae.  Huc, pater o
Lenaee---tuis hic omnia plena muneribus, tibi pampineo gravidus autumno floret
ager, spumat plenis vindemia labris--- huc, pater o Lenaee, veni nudataque
musto tingue novo mecum direptis crura cothurnis.  Principio arboribus varia
est natura creandis.  namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua
veniunt camposque et flumina late curva tenent, ut molle siler lentaeque
genestae, populus et glauca canentia fronde salicta; pars autem posito surgunt
de semine, ut altae castaneae nemorumque Iovi quae maxuma frondet aesculus
atque habitae Grais oracula quercus.  Pullulat ab radice aliis densissima
silva, ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus parva sub ingenti matris se
subicit umbra.  Hos natura modos primum dedit, his genus omne silvarum
fruticumque viret nemorumque sacrorum.  Sunt aliae, quas ipse via sibi repperit
usus.  Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum deposuit sulcis, hic
stirpes obruit arvo quadrifidasque sudes et acuto robore vallos; silvarumque
aliae pressos propaginis arcus exspectant et viva sua plantaria terra; nil
radicis egent aliae summumque putator haud dubitat terrae referens mandare
cacumen.  Quin et caudicibus sectis---mirabile dictu--- truditur e sicco radix
oleagina ligno.  Et saepe alterius ramos inpune videmus vertere in alterius
mutatamque insita mala ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.  Quare
agite o proprios generatim discite cultus, agricolae, fructusque feros mollite
colendo, neu segnes iaceant terrae.  Iuvat Ismara Baccho conserere atque olea
magnum vestire Taburnum.  Tuque ades inceptumque una decurre laborem, O decus,
o famae merito pars maxuma nostrae, Maecenas, pelagoque volans da vela
patenti; non ego cuncta meis amplecti versibus opto, non, mihi si linguae
centum sint oraque centum, ferrea vox; ades et primi lege litoris oram.  In
manibus terrae; non hic te carmine ficto atque per ambages et longa exorsa
tenebo.  Sponte sua quae se tollunt in luminis oras, infecunda quidem, sed
laeta et fortia surgunt; quippe solo natura subest.  Tamen haec quoque, si quis
inserat aut scrobibus mandet mutata subactis, exuerint silvestrem animum
cultuque frequenti in quascumque voles artis haud tarda sequentur.  Nec non et
sterilis, quae stirpibus exit ab imis, hoc faciat, vacuos si sit digesta per
agros; nunc altae frondes et rami matris opacant crescentique adimunt fetus
uruntque ferentem.  Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos tarda venit
seris factura nepotibus umbram, pomaque degenerant sucos oblita priores et
turpis avibus praedam fert uva racemos.  Scilicet omnibus est labor inpendendus
et omnes cogendae in sulcum ac multa mercede domandae.  Sed truncisoleae
melius, propagine vites respondent, solido Paphiae de robore myrtus; plantis
et durae coryli nascuntur et ingens fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa
coronae Chaoniique patris glandes, etiam ardua palma nascitur et casus abies
visura marinos.  Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida, et steriles
platani malos gessere valentis; castaneae fagus, ornusque incanuit albo flore
piri glandemque sues fregere sub ulmis.  Nec modus inserere atque oculos
inponere simplex.  Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae et tenuis rumpunt
tunicas, angustus in ipso fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen
includunt udoque docent inolescere libro.  Aut rursum enodes trunci resecantur
et alte finditur in solidum cuneis via, deinde feraces plantae inmittuntur:
nec longum tempus, et ingens iit ad caelum ramis felicibus arbos miraturque
novas frondes et non sua poma.  Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis
nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis, nec pingues unam in faciem
nascuntur olivae, orchades et radii et amara pausia baca pomaque et Alcinoi
silvae, nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis.  Non
eadem arboribus pendet vindemia nostris, quam Methymnaeo carpit de palmite
Lesbos; sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae, pinguibus hae terris
habiles, levioribus illae, et passo Psithia utilior tenuisque Lageos
temptatura pedes olim vincturaque linguam, purpureae preciaeque, et quo te
carmine dicam, Rhaetica? Nec cellis ideo contende Falernis.  Sunt et Aminaeae
vites, firmissima vina, Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus;
Argitisque minor, cui non certaverit ulla aut tantum fluere aut totidem durare
per annos.  Non ego te, Dis et mensis accepta secundis, transierim, Rhodia, et
tumidis, Bumaste, racemis.  Sed neque quam multae species nec nomina quae sint,
est numerus; neque enim numero conprendere refert; quem qui scire velit,
Libyci velit aequoris idem discere quam multae Zephyro turbentur harenae, aut
ubi navigiis violentior incidit Eurus, nosse, quot Ionii veniant ad litora
fluctus.  Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.  fluminibus salices
crassisque paludibus alni nascuntur, steriles saxosis montibus orni; litora
myrtetis laetissima; denique apertos Bacchus amat collis, aquilonem et frigora
taxi.  Aspice et extremis domitum cultoribus orbem Eoasque domos Arabum
pictosque Gelonos: divisae arboribus patriae.  Sola India nigrum fert ebenum,
solis est turea virga Sabneis.  Quid tibi odorato referam sudantia ligno
balsamaque et bacas semper frondentis acanthi? Quid nemora Aethiopum molli
canentia lana, velleraque ut foliis depectant tenuia Seres; aut quos Oceano
propior gerit India lucos, extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum
arboris haud ullae iactu potuere sagittae? Et gens illa quidem sumptis non
tarda pharetris.  Media fert tristis sucos tardumque saporem felicis mali, quo
non praesentius ullum, pocula si quando saevae infecere novercae,
miscueruntque herbas et non innoxia verba, auxilium venit ac membris agit atra
venena.  Ipsa iugens arbos faciemque simillima lauro; et, si non alium late
iactaret odorem, laurus erat; folia haud ullis labentia ventis; flos ad prima
tenax; animas et olentia Medi ora fovent illo et senibus medicantur anhelis.
sed neque Medorum, silvae ditissima, terra, nec pulcher Ganges atque auro
turbidus Hermus laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi totaque
turiferis Panchaia pinguis harenis.  Haec loca non tauri spirantes naribus
ignem invertere satis inmanis dentibus hydri nec galeis densisque virum seges
horruit hastis; sed gravidae fruges et Bacchi Massicus humor inplevere; tenent
oleae armentaque laeta.  Hinc bellator equus campo sese arduus infert; hinc
albi, Clitumne, greges et maxuma taurus victima, saepe tuo perfusi flumine
sacro, Romanos ad templa deum duxere triumphos.  Hic ver adsiduum atque alienis
mensibus aestas bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.  At rabidae
tigres absunt et saeva leonum semina nec miseros fallunt aconita legentis nec
rapit inmensos orbis per humum neque tanto squameus in spiram tractu se
colligit anguis.  Adde tot egregias urbes operumque laborem, tot congesta manu
praeruptis oppida saxis fluminaque antiquos subterlabentia muros.  An mare,
quod supra, memorem, quodque adluit infra anne lacus tantos? Te, Lari maxume,
teque, fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino an memorem portus
Lucrinoque addita claustra atque indignatum magnis stridoribus aequor Iulia
qua ponto longe sonat unda refuso Tyrrhenusque fretis inmittitur aestus
Avernis? Haec eadem argenti rivos aerisque metalla ostendit venis atque auro
plurima fluxit.  Haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam adsuetumque
malo Ligurem Volscosque verutos extulit, haec Decios, Marios, magnosque
Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxume Caesar, qui nunc extremis Asiae
iam victor in oris inbellem avertis Romanis arcibus Indum.  Salve, magna parens
frugum, Saturnia tellus, magna virum; tibi res antiquae laudis et artis
ingredior, sanctos ausus recludere fontis, Ascraeumque cano Romana per oppida
carmen.  Nunc locus arvorum ingeniis: quae robora cuique, quis color et quae
sit rebus natura ferendis.  Difficiles primum terrae collesque maligni, tenuis
ubi argilla et dumosis calculus arvis, Palladia gaudent silva vivacis olivae.
Indicio est tractu surgens oleaster eodem plurimus et strati bacis
silvestribus agri.  At quae pinguis humus dulcique uligine laeta, quique
frequens herbis et fertilis ubere campus--- qualem saepe cava montis convalle
solemus despicere; huc summis liquuntur rupibus amnes felicemque trahunt
limum---quique editus austro et filicem curvis invisam pascit aratris: hic
tibi praevalidas olim multoque fluentis sufficiet Baccho vitis, hic fertilis
uvae, hic laticis, qualem pateris libamus et auro, inflavit cum pinguis ebur
Tyrrhenus ad aras, lancibus et pandis fumantia reddimus exta.  Sin armenta
magis studium vitulosque tueri aut ovium fetum aut urentis culta capellas,
saltus et saturi petito longinqua Tarenti et qualem infelix amisit Mantua
campum, pascentem niveos herboso flumine cycnos; non liquidi gregibus fontes,
non gramina deerunt; et, quantum longis carpent armenta diebus, exigua tantum
gelidus ros nocte reponet.  Nigra fere et presso pinguis sub vomere terra et
cui putre solum,---namque hoc imitamur arando--- optuma frumentis; non ullo ex
aequore cernes plura domum tardis decedere plaustra iuvencis; aut unde iratus
silvam devexit arator et nemora evertit multos ignava per annos antiquasque
domos avium cum stirpibus imis eruit; illae altum nidis petiere relictis, at
rudis enituit inpulso vomere campus.  Nam ieiuna quidem clivosi glarea ruris
vix humilis apibus casias roremque ministrat; et tophus scaber et nigris exesa
chelydris creta negant alios aeque serpentibus agros dulcem ferre cibum et
curvas praebere latebras.  Quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris et
bibit humorem et, cum volt, ex se ipsa remittit quaeque suo semper viridi se
gramine vestit nec scabie et salsa laedit robigine ferrum: illa tibi laetis
intexet vitibus ulmos, illa ferax oleo est, illam experiere colendo et facilem
pecori et patientem vomeris unci.  Talem dives arat Capua et vicina Vesevo ora
iugo et vacuis Clanius non aequus Acerris.  Nunc, quo quamque modo possis
cognoscere, dicam.  Rara sit an supra morem si densa requires--- altera
frumentis quoniam favet, altera Baccho, densa magis Cereri, rarissima quaeque
Lyaeo--- ante locum capies oculis alteque iubebis in solido puteum demitti
omnemque repones rursus humum et pedibus summas aequabis harenas.  Si deerunt,
rarum pecorique et vitibus almis aptius uber erit; sin in sua posse negabunt
ire loca et scrobibus superabit terra repletis, spissus ager; glaebas
cunctantis crassaque terga exspecta et validis terram proscinde iuvencis.
Salsa autem tellus et quae perhibetur amara, frugibus infelix---ea nec
mansuescit arando nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat--- tale dabit
specimen: tu spisso vimine qualos colaque prelorum fumosis deripe tectis; huc
ager ille malus dulcesque a fontibus undae ad plenum calcentur; aqua
eluctabitur omnis scilicet, et grandes ibunt per vimina guttae; at sapor
indicium faciet manifestus et ora tristia temptantum sensu torquebit amaro.
Pinguis item quae sit tellus, hoc denique pacto discimus: haud umquam manibus
iactata fatiscit, sed picis in morem ad digitos lentescit habendo.  Humida
maiores herbas alit, ipsaque iusto laetior.  Ah nimium ne sit mihi fertilis
illa neu se praevalidam primis ostendat aristis! Quae gravis est, ipso tacitam
se pondere prodit, quaeque levis.  Promptum est oculis praediscere nigram, et
quis cui color.  At sceleratum exquirere frigus difficile est: piceae tantum
taxique nocentes interdum aut hederae pandunt vestigia nigrae his animadversis
terram multo ante memento excoquere et magnos scrobibus concidere montis, ante
supinatas aquiloni ostendere glaebas, quam laetum infodias vitis genus.  Optuma
putri arva solo: id venti curant gelidaeque pruinae et labefacta movens
robustus iugera fossor.  Ac si quos haud ulla viros vigilantia fugit, ante
locum similem exquirunt, ubi prima paretur arboribus seges et quo mox digesta
feratur, mutatam ignorent subito ne semina matrem.  Quin etiam caeli regionem
in cortice signunt, ut, quo quaeque modo steterit, qua parte calores Austrinos
tulerit, quae terga obverterit axi, restituant: adeo in teneris consuescere
multum est.  Collibus an plano melius sit ponere vitem, quaere prius.  Si
pinguis agros metabere campi, densa sere; in denso non segnior ubere Bacchus;
sin tumulis adclive solum collisque supinos, indulge ordinibus, nec setius
omnis in unguem arboribus positis secto via limite quadret.  Ut saepe ingenti
bello cum longa cohortes explicuit legio et campo stetit agmen aperto,
directaeque acies, ac late fluctuat omnis aere renidenti tellus, necdum
horrida miscent proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis: omnia sint
paribus numeris dimensa viarum; non animum modo uti pascat prospectus inanem,
sed quia non aliter viris dabit omnibus aequas terra neque in vacuum poterunt
se extendere rami.  Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras.  ausim vel
tenui vitem committere sulco.  Altior ac penitus terrae defigitur arbos,
aesculus in primis, quae quantum vertice ad auras aetherias, tantum radice in
Tartara tendit.  Ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres convellunt;
inmota manet, multosque nepotes, multa virum volvens durando saecula vincit.
Tum fortis late ramos et bracchia pandens huc illuc, media ipsa ingentem
sustinet umbram.  Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem, Neve inter vitis
corylum sere, neve flagella summa pete aut summa defringe ex arbore plantas
tantus amor terrae---neu ferro laede retunso semina, neve oleae silvestris
insere truncos: nam saepe incautis pastoribus excidit ignis, qui furtim pingui
primum sub cortice tectus robora conprendit frondesque elapsus in altas
ingentem caelo sonitum dedit; inde secutus fer ramos victor perque alta
cacumina regnat et totum involvit flammis nemus et ruit atram ad caelum picea
crassus caligine nubem, praesertim si tempestas a vertice silvis incubuit
glomeratque ferens incendia ventus.  Hoc ubi, non a stirpe valent caesaeque
reverti possunt atque ima similes revirescere terra; infelix superat foliis
oleaster amaris.  Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor tellurem
Borea rigidam spirante movere.  Rura gelu tum claudit hiems nec semine iacto
concretam patitur radicem adfigere terrae.  Optuma vinetis satio, cum vere
rubenti candida venit avis longis invisa colubris, prima vel autumni sub
frigora, cum rapidus Sol nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas.
Ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis; vere tument terrae et genitalia
semina poscunt.  Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether coniugis in
gremium laetae descendit et omnis magnus alit magno commixtus corpore fetus.
Avia tum resonant avibus virgulta canoris et Venerem certis repetunt armenta
diebus; parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris laxant arva sinus;
superat tener omnibus humor; inque novos soles audent se germina tuto credere,
nec metuit surgentis pampinus austros aut actum caelo magnis aquilonibus
imbrem, sed trudit gemmas et frondes explicat omnis.  Non alios prima
crescentis origine mundi inluxisse dies aliumve habuisse tenorem crediderim:
ver illud erat, ver magnus agebat orbis et hibernis parcebant flatibus Euri,
cum primae lucem pecudes hausere virumque terrea progenies duris caput extulit
arvis, inmissaeque ferae silvis et sidera caelo.  Nec res hunc tenerae possent
perferre laborem, si non tanta quies iret frigusque caloremque inter, et
exciperet caeli indulgentia terras.  Quod superest, quaecumque premes virgulta
per agros, sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum
aut squalentis infode conchas; inter enim labentur aquae tenuisque subibit
halitus atque animos tollent sata; iamque reperti, qui saxo super atque
ingeutis pondere testae urguerent; hoc effusos munimen ad imbris, hoc, ubi
hiulca siti findit canis aestifer arva.  Seminibus positis superest diducere
terram saepius ad capita et duros iactare bidentis, aut presso exercere solum
sub vomere et ipsa flectere luctantis inter vineta iuvencos; tum levis calamos
et rasae hastilia virgae fraxineasque aptare sudes furcasque valentis, viribus
eniti quarum et contemnere ventos adsuescant summasque sequi tabulata per
ulmos.  Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas, parcendum teneris, et dum
se laetus ad auras palmes agit laxis per purum inmissus habenis, ipsa acie
nondum falcis temptanda, sed uncis carpendae manibus frondes interque
legendae.  Inde ubi iam validis amplexae stirpibus ulmos exierint, tum stringe
comas, tum bracchia tonde--- ante reformidant ferrum---tum denique dura exerce
imperia et ramos conpesce fluentis.  Texendae saepes etiam et pecus omne
tenendum, praecipue dum frons tenera inprudensque laborum; cui super indignas
hiemes solemque potentem silvestres uri adsidue capraeque sequaces inludunt,
pascuntur oves avidaeque iuvencae.  Frigora nec tantum cana concreta pruina aut
gravis incumbens scopulis arentibus aestas, quantum illi nocuere greges
durique venenem dentis et admorso signata in stirpe cicatrix.  Non aliam ob
culpam Baccho caper omnibus aris caeditur et veteres ineunt proscaenia ludi
praemiaque ingeniis pagos et compita circum thesidae posuere atque inter
pocula laeti mollibus in pratis unctos saluere per utres.  Nec non Ausonii,
Troia gens missa, coloni versibus incomptis ludunt riquque soluto oraque
corticibus sumunt horrenda cavatis et te, Bacche, vocant per carmina laeta
tibique oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.  Hinc omnis largo pubescit
vinea fetu, conplentur vallesque cavae saltusque profundi, et quocumque deus
circum caput egit honestum.  Ergo rite suum Baccho dicemus honorem carminibus
patriis lancesque et liba feremus et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram
pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis.  Est etiam ille labor curandis
vitibus alter, cui numquam exhausti satis est: namque omne quot annis terque
quaterque solum scindendum glebaque versis aeternum frangenda bidentibus, omne
levandum fronde nemus.  Redit agricolis labor actus in orbem atque in se sua
per vestigia volvitur annus.  Ac iam olim, seras posuit cum vinea frondes,
frigidus et silvis aquilo decussit honorem, iam tum acer curas venientem
extendit in annum rusticus et curvo Saturni dente relictam persequitur vitem
attondens fingitque putando.  Primus humum fodito, primus devecta cremato
sarmenta et vallos primus sub tecta referto; postremus metito.  Bis vitibus
ingruit umbra, bis segetem densis obducunt sentibus herbae; durus uterque
labor: laudato ingentia rura, exiguum colito.  Nec non etiam aspera rusci
vimina per silvam et ripis fluvialis arundo caeditur, incultique exercet cura
salicti.  Iam vinctae vites, iam falcem arbusta reponunt, iam canit effectos
extremus vinitor antes: sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus et iam
maturis metuendus Iuppiter uvis.  Contra non ulla est oleis cultura; neque
illae procurvam exspectant falcem rastrosque tenacis, cum semel haeserunt
arvis aurasque tulerunt; ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco,
sufficit humorem et gravidas, cum vomere, fruges.  Hoc pinguem et placitam Paci
nutritor olivam.  Poma quoque, ut primum truncos sensere valentis et viris
habuere suas, ad sidera raptim vi propria nituntur opisque haud indiga
nostrae.  Nec minus interea fetu nemus omne gravescit sanguineisque inculta
rubent aviaria bacis.  Tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat,
pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt.  Et dubitant homines serere
atque inpendere curam quid maiora sequar?---salices humilesque genestae aut
illae pecori frondem aut pastoribus umbram Sufficiunt saepemque satis et
pabula melli--- et iuvat undantem buxo spectare Cytorum naryciaeque picis
lucos, iuvat arva videre non rastris, hominum non ulli obnoxia curae.  Ipsae
Caucasio steriles in vertice silvae, quas animosi Euri adsidue franguntque
feruntque, dant alios aliae fetus, dant utile lignum navigiis pinos, domibus
cedrumque cupressosque.  Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris
agricolae et pandas ratibus posuere carinas, viminibus salices fecundae,
frondibus ulmi, at myrtus validis hastilibus et bona bello cornus, Ituraeos
taxi torquentur in arcus.  Nec tiliae leves aut torno rasile buxum non formam
accipiunt ferroque cavantur acuto.  Nec non et torrentem undam levis innatat
alnus, missa Pado; nec non et apes examina condunt corticibusque cavis
vitiosaeque ilicis alveo.  Quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt Bacchus
et ad culpam caussas dedit; ille furentis centauros leto domuit, Rhoetumque
Pholumque et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem.  O fortunatos nimium, sua
si bona norint, agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis fundit humo
facilem victum iustissima tellus.  Si non ingentem foribus domus alta superbis
mane salutantum totis vomit aedibus undam, nec varios inhiant pulchra
testudine postis inlusasque auro vestes Ephyreiaque aera, alba neque Assyrio
fucatur lana veneno nec casia liquidi corrumpitur usus olivi: at secura quies
et nescia fallere vita, dives opum variarum, at latis otia fundis--- speluncae
vivique lacus et frigida Tempe mugitusque boum mollesque sub arbore somni---
non absunt; illic saltus ac lustra ferarum et patiens operum exiguoque adsueta
iuventus, sacra deum sanctique patres; extrema per illos iustitia excedens
terris vestigia fecit.  Me vero primum dulces ante omnia Musae, quarum sacra
fero ingenti percussus amore, accipiant caelique vias et sidera monstrent,
defectus solis varios lunaeque labores; unde tremor terris, qua vi maria alta
tumescant obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, quid tantum Oceano
properent se tinguere soles hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Sin, has ne possim naturae accedere partis, frigidus obstiterit circum
praecordia sanguis: rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes, flumina
amem silvasque inglorius.  O ubi campi Spercheosque et virginibus bacchata
Lacaenis Taygeta! O, qui me gelidis convallibus Haemi sistat et ingenti
ramorum protegat umbra! Felix, qui potuit rerum cognoscere causas, atque metus
omnis et inexorabile fatum subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari.
Fortunatus et ille, deos qui novit agrestis, panaque Silvanumque senem
Nymphasque sorores: illum non populi fasces, non purpura regum flexit et
infidos agitans discordia fratres aut coniurato descendens Dacus ab Histro,
non res Romanae perituraque regna; neque ille aut doluit miserans inopem aut
invidit habenti quos rami fructus, quos ipsa volentia rura sponte tulere sua,
carpsit; nec ferrea iura insanumque forum aut populi tabularia vidit.
sollicitant alii remis freta caeca ruuntque in ferrum, penetrant aulas et
limina regum; hic petit excidiis urbem miserosque Penatis, ut gemma bibat et
Sarrano dormiat ostro; condit opes alius defossoque incubat auro; hic stupet
attonitus rostris; hunc plausus hiantem per cuneos---geminatus enim plebisque
patrumque--- corripuit; gaudent perfusi sanguiue fratrum, exsilioque domos et
dulcia limina mutant atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.  Agricola
incurvo terram dimovit aratro: hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes
sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos.  Nec requies, quin aut pomis
exuberet annus aut fetu pecorum aut cerealis mergite culmi, proventuque oneret
sulcos atque horrea vincat.  Venit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis,
glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae; et varios ponit fetus autumnus
et alte mitis in apricis coquitur vindemia saxis.  Interea dulces pendent
circum oscula nati, casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae lactea
demittunt pinguesque in gramine laeto inter se adversis luctantur cornibus
haedi.  Ipse dies agitat festos fususque per herbam, ignis ubi in medio et
socii cratera coronant, te libans, Lenaee, vocat pecorisque magistris velocis
iaculi certamina ponit in ulmo, corporaque agresti nudant praedura palaestrae.
Hanc olim veteres vitam coluere Sabini, hanc Remus et frater, sic fortis
Etruria crevit scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, septemque una
sibi muro circumdedit arces.  Ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante inpia
quam caesis gens est epulata iuvencis, aureus hanc vitam in terris Saturnus
agebat; necdum etiam audierant inflari classica, necdum inpositos duris
crepitare incudibus enses.  Sed nos inmensum spatiis confecimus aequor, et iam
tempus equum fumantia solvere colla.