      
      
      
      
      
      
      
      
      
      
             PUBLI VERGILI MARONIS  
                  GEORGICONTIS  
                   LIBER III  

TE quoque, magna Pales, et te memorande canemus
pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei.
Cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes,
omnia iam volgata: quis aut Eurysthea durum aut
inlaudati nescit Busiridis aras? Cui non dictus
Hylas puer et Latonia Delos Hippodameque umeroque
Pelops insignis eburno, acer equis? Temptanda via
est, qua me quoque possim tollere humo victorque
virum volitare per ora.  Primus ego in patriam
mecum, modo vita supersit, Aonio rediens deducam
vertice Musas; primus Idumaeas referam tibi,
Mantua, palmas, et viridi in campo templum de
marmore ponam propter aquam.  Tardis ingens ubi
flexibus errat Mincius et tenera praetexit
arundine ripas.  In medio mihi Caesar erit
templumque tenebit: illi victor ego et Tyrio
conspectus in ostro centum quadriiugos agitabo ad
flumina currus.  Cuncta mihi Alpheum linquens
lucosque Molorchi cursibus et crudo decernet
Graecia caestu.   
     Ipse caput tonsae foliis ornatus olivae dona
feram.  Iam nunc sollemnes ducere pompas ad delubra
mvat caesosque videre iuvencos, vel scaena ut
versis discedat frontibus utque purpurea intexti
tollant aulaea Britanni.  In foribus pugnam ex auro
solidoque elephanto Gangaridum faciam victorisque
arma Quirini, atque hic undantem bello magnumque
fluentem Nilum ac navali surgentes aere columnas.
Addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten
fidentemque fuga Parthum versisque sagittis, et
duo rapta manu diverso ex hoste tropaea bisque
triumphatas utroque ab litore gentes.  Stabunt et
Parii lapides, spirantia signa, Assaraci proles
demissaeque ab Iove gentis nomina, Trosque parens
et Troiae Cynthius auctor.  Invidia infelix Furias
amnemque severum Cocyti metuet tortosque Ixionis
angues immanemque rotam et non exsuperabile saxum.
Interea Dryadum silvas saltusque sequamur
intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa.  Te
sine nil altum mens incohat; en age segnes rumpe
moras; vocat ingenti clamore Cithaeron Taygetique
canes domitrixque Epidaurus equorum et vox adsensu
nemorum ingeminata remugit.  Mox tamen ardentes
accingar dicere pugnas Caesaris et nomen fama tot
ferre per annos, Tithoni prima quot abest ab
origine Caesar.  Seu quis Olympiacae miratus
praemia palmae pascit equos seu quis fortes ad
aratra iuvencos, corpora praecipue matrum legat.
Optuma torvae forma bovis, cui turpe caput, cui
plurima cervix, et crurum tenus a mento palearia
pendent; tum longo nullus lateri modus; omnia
magna,  
     pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus
aures.  Nec mihi displiceat maculis insignis et
albo, aut iuga detractans interdumque aspera cornu
et faciem tauro propior, quaeque ardua tota, et
gradiens ima verrit vestigia cauda, Aetas Lucinam
iustosque pati hymenaeos desinit ante decem, post
quattuor incipit annos; cetera nec feturae habilis
nec fortis aratris.  Interea, superat gregibus dum
laeta iuventas, solve mares; mitte in Venerem
pecuaria primus, atque aliam ex alia generando
suffice prolem.  Optuma quaeque dies miseris
mortalibus aevi prima fugit; subeunt morbi
tristisque senectus et labor, et durae rapit
inclementia mortis.  Semper erunt, quarum mutari
corpora malis: semper enim refice ac, ne post
amissa requiras, ante veni et subolem armento
sortire quotannis.  Nec non et pecori est idem
delectus equino.  Tu modo, quos in spem statues
submittere gentis, praecipuum iam inde a teneris
impende laborem.  Continuo pecoris generosi pullus
in arvis altius ingreditur et mollia crura
reponit; primus et ire viam et fluvios temptare
minantes audet et ignoto sese committere ponti nec
vanos horret strepitus.  Illi ardua cervix
argutumque caput, brevis alvus obesaque terga,
luxuriatque toris animosum pectus.  Honesti
spadices glaucique, color deterrimus albis et
gilvo.  Tum, si qua sonum procul arma dedere stare
loco nescit, micat auribus et tremit artus
collectumque fremens volvit sub naribus ignem.
Densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo; at
duplex agitur per lumbos spina, cavatque tellurem
et solido graviter sonat ungula cornu.   
     Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis
Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae, Martis
equi biiuges et magni currus Achilli.  Talis et
ipse iubam cervice effudit equina coniugis adventu
pernix Saturnus et altum Pelion hinnitu fugiens
implevit acuto.  Hunc quoque, ubi aut morbo gravis
aut iam segnior annis deficit, abde domo nec turpi
ignosce senectae.  frigidus in Venerem senior,
frustraque laborem ingratum trahit, et, si quando
ad proelia ventum est, ut quondam in stipulis
magnus sine viribus ignis, incassum furit.  Ergo
animos aevumque notabis praecipue; hinc alias
artes prolemque parentum et quis cuique dolor
victo, quae gloria palmae.  Nonne vides, cum
praecipiti certamine campum corripuere ruuntque
effusi carcere currus, cum spes arrectae iuvenum,
exsultantiaque haurit corda pavor pulsans? Illi
instant verbere torto et proni dant lora, volat vi
fervidus axis; iamque humiles, iamque elati
sublime videntur aera per vacuum ferri atque
adsurgere in auras; nec mora nec requies; at
fulvae nimbus harenae tollitur, umescunt spumis
flatuque sequentum: tantus amor laudum, tantae est
victoria curae.  Primus Erichthonius currus et
quattuor ausus iungere equos rapidusque rotis
insistere victor Frena Pelethronii Lapithae
gyrosque dedere impositi dorso atque equitem
docuere sub armis insultare solo et gressus
glomerare superbos.  Aequus uterque labor, aeque
iuvenemque magistri exquirunt calidumque animis et
cursibus acrem, quamvis saepe fuga versos ille
egerit hostes et patriam Epirum referat fortesque
Mycenas Neptunique ipsa deducat origine gentem.   
     His animadversis instant sub tempus et omnes
impendunt curas denso distendere pingui, quem
legere ducem et pecori dixere maritum;
florentesque secant herbas fluviosque ministrant
farraque, ne blando nequeat superesse labori
invalidique patrum referant ieiunia nati.  Ipsa
autem macie tenuant armenta volentes, atque, ubi
concubitus primos iam nota voluptas sollicitat,
frondesque negant et fontibus arcent.  Saepe etiam
cursu quatiunt et sole fatigant, cum graviter
tunsis gemit area frugibus et cum surgentem ad
Zephyrum paleae iactantur inanes.  Hoc faciunt,
nimio ne luxu obtunsior usus sit genitali arvo et
sulcos oblimet inertes, sed rapiat sitiens Venerem
interiusque recondat.  Rursus cura patrum cadere et
succedere matrum incipit.  Exactis gravidae cum
mensibus errant, non illas gravibus quisquam iuga
ducere plaustris, non saltu superare viam sit
passus et acri carpere prata fuga fluviosque
innare rapaces.  Saltibus in vacuis pascunt et
plena secundum flumina, muscus ubi et viridissima
gramine ripa, speluncaeque tegant et saxea
procubet umbra.  Est lucos Silari circa
ilicibusque; virentem plurimus Alburnum volitans,
cui nomen asilo Romanum est, oestrum Grai vertere
vocantes, asper, acerba sonans, quo tota exterrita
silvis diffugiunt armenta; furit mugitibus aether
concussus silvaeque et sicci ripa Tanagri.  Hoc
quondam monstro horribiles exercuit iras Inachiae
Iuno pestem meditata iuvencae.  Hunc quoque, nam
mediis fervoribus acrior instat, arcebis gravido
pecori, armentaque pasces sole recens orto aut
noctem ducentibus astris.  Post partum cura in
vitulos traducitur omnis,  
     continuoque notas et nomina gentis inurunt et
quos aut pecori malint submittere habendo aut aris
servare sacros aut scindere terram et campum
horrentem fractis invertere glaebis.  Cetera
pascuntur virides armenta per herbas: Tu quos ad
studium atque usum formabis agrestem, iam vitulos
hortare viamque insiste domandi, dum faciles animi
iuvenum, dum mobilis aetas.  Ac primum laxos tenui
de vimine circlos cervici subnecte; dehinc, ubi
libera colla servitio adsuerint, ipsis e torquibus
aptos iunge pares et coge gradum conferre
iuvencos; atque illis iam saepe rotae ducantur
inanes per terram et summo vestigia pulvere
signent; post valido nitens sub pondere faginus
axis instrepat et iunctos temo trahat aereus
orbes.  Interea pubi indomitae non gramina tantum
nec vescas salicum frondes ulvamque palustrem, sed
frumenta manu carpes sata; nec tibi fetae more
patrum nivea implebunt mulctraria vaccae, sed tota
in dulces consument ubera natos.  Sin ad bella
magis studium turmasque feroces, aut Alphea rotis
praelabi flumina Pisae et Iovis in luco currus
agitare volantes: primus equi labor est, animos
atque arma videre bellantum lituosque pati
tractuque gementem ferre rotam et stabulo frenos
audire sonantes; tum magis atque magis blandis
gaudere magistri laudibus et plausae sonitum
cervicis amare.  Atque haec iam primo depulsus ab
ubere matris audeat, inque vicem det mollibus ora
capistris invalidus etiamque tremens, etiam
inscius aevi.  At tribus exactis ubi quarta
accesserit aestas, carpere mox gyrum incipiat
gradibusque sonare  
     compositis sinuetque alterna volumina crurum
sitque laboranti similis; tum cursibus auras, tum
vocet, ac per aperta volans ceu liber habenis
aequora vix summa vestigia ponat harena; qualis
Hyperboreis Aquilo cum densus ab oris incubuit,
Scythiaeque hiemes atque arida differt nubila: tum
segetes altae campique natantes lenibus horrescunt
flabris summaeque sonorem dant silvae longique
urguent ad litora fluctus; ille volat simul arva
fuga, simul aequora verrens Hinc vel ad Elei metas
et maxuma campi sudabit spatia et spumas aget ore
cruentas, Belgica vel molli melius feret esseda
collo.  Tum demum crassa magnum farragine corpus
crescere iam domitis sinito: namque ante domandu
ingentes tollent animos prensique negabunt verbera
lenta pati et duris parere lupatis.  Sed non ulla
magis vires industria firmat, quam Venerem et
caeci stimulos avertere amoris, sive boum sive est
cui gratior usus equorum.  Atque ideo tauros procul
atque in sola relegant pascua post montem
oppositum et trans flumina lata, aut intus clausos
satura ad praesepia servant.  Carpit enim vires
paulatim uritque videndo femina nec nemorum
patitur meminisse nec herbae dulcibus illa quidem
inlecebris, et saepe superbos cornibus inter se
subigit decernere amantes.  Pascitur in magna Sila
formosa iuvenca: illi alternantes multa vi proelia
miscent volneribus crebris, lavit ater corpora
sanguis, versaque in obnixos urguentur cornua
vasto cum gemitu, reboant silvaeque et longus
Olympus Nec mos bellantes una stabulare, sed alter
victus abit longeque ignotis exulat oris,  
     multa gemens ignominiam plagasque superbi
victoris, tum, quos amisit inultus, amores; et
stabula aspectans regnis excessit avitis.  Ergo
omni cura vires exercet et inter dura iacet pernix
instrato saxa cubili frondibus hirsutis et carice
pastus acuta, et temptat sese atque irasci in
cornua discit arboris obnixus trunco ventosque
lacessit ictibus et sparsa ad pugnam proludit
harena.  Post ubi collectum robur viresque refectae
signa movet praecepsque oblitum fertur in hostem:
fluctus uti medio coepit cum albescere ponto
longius ex altoque sinum trahit, utque volutus ad
terras immane sonat per saxa neque ipso monte
minor procumbit, at ima exaestuat unda verticibus
nigramque alte subiectat harenam.  Omne adeo genus
in terris hominumque ferarumque, et genus
aequoreum, pecudes pictaeque volucres, in furias.
ignemque ruunt.  Amor omnibus idem.  Tempore non
alio catulorum oblita leaena saevior erravit
campis, nec funera volgo tam multa informes ursi
stragemque dedere per silvas; tum saevus aper, tum
pessima tigris; heu male tum Libyae solis erratur
in agris.  Nonne vides, ut tota tremor pertemptet
equorum corpora, si tantum notas odor attulit
auras? Ac neque eos iam frena virum neque verbera
saeva non scopuli rupesque cavae atque obiecta
retardant flumina correptosque unda torquentia
montes.  Ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus
et pede prosubigit terram, fricat arbore costas
atque hinc atque illinc umeros ad volnera durat.
Quid iuvenis, magnum cui versat in ossibus ignem  
     durus amor? Nempe abruptis turbata procellis
nocte natat caeca serus freta; quem super ingens
porta tonat caeli et scopulis inlisa reclamant
aequora; nec miseri possunt revocare parentes nec
moritura super crudeli funere virgo.  Quid lynces
Bacchi variae et genus acre luporum atque canum?
Quid, quae imbelles dant proelia cervi? Scilicet
ante omnes furor est insignis equarum; et mentem
Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci Potniades
malis membra absumpsere quadrigae.  Illas ducit
amor trans Gargara transque sonantem Ascanium;
superant montes et flumina tranant.  Continuoque
avidis ubi subdita flamma medullis, vere magis,
quia vere calor redit ossibus: illae ore omnes
versae in Zephyrum stant rupibus altis,
exceptantque leves auras et saepe sine ullis
coniugiis vento gravidae, mirabile dictu, saxa per
et scopulos et depressas convalles diffugiunt,
non, Eure, tuos, neque solis ad ortus, in Borean
caurumque, aut unde nigerrimus auster nascitur et
pluvio contristat frigore caelum.  Hic demum,
hippomanes vero quod nomine dicunt pastores,
lentum destillat ab inguine virus, hippomanes,
quod saepe malae legere novercae miscueruntque
herbas et non innoxia verba.  Sed fugit interea,
fugit inreparabile tempus, singula dum capti
circumvectamur amore.  Hoc satis armentis: superat
pars altera curae, lanigeros agitare greges
hirtasque capellas.  Hic labor, hinc laudem fortes
sperate coloni.  Nec sum animi dubius, verbis ea
vincere magnum quam sit, et angustis hunc addere
rebus honorem; sed me Parnasi deserta par ardua
dulcis raptat amor; iuvat ire iugis, qua nulla
priorum  
     Castaliam molli devertitur orbita clivo.
Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum
Incipiens stabulis edico in mollibus herbam
carpere oves, dum mox frondosa reducitur aestas,
et multa duram stipula filicumque maniplis
sternere subter humum, glacies ne frigida laedat
molle pecus scabiemque ferat turpesque podagras.
Post hinc digressus iubeo frondentia capris arbuta
sufficere et fluvios praebere recentes et stabula
a ventis hiberno opponere soli ad medium conversa
diem, cum frigidus olim iam cadit extremoque
inrorat Aquarius anno.  Haec quoque non cura nobis
leviore tuendae, nec minor usus erit, quamvis
Milesia magno vellera mutentur Tyrios incocta
rubores: densior hinc suboles, hinc largi copia
lactis; quam magis exhausto spumaverit ubere
mulctra, laeta magis pressis manabunt flumina
mammis.  Nec minus interea barbas incanaque menta
Cinyphii tondent hirci saetasqne comantes usum in
castrorum et miseris velamina nautis.  Pascuntur
vero silvas et summa Lycaei horrentesque rubos et
amantes ardua dumos: atque ipsae memores redeunt
in tecta suosque ducunt et gravido superant vix
ubere limen.  Ergo omni studio glaciem ventosque
nivales quo minor est illis curae mortalis
egestas, avertes victumque feres et virgea laetus
pabula, nec tota claudes faenilia bruma.  At vero
Zephyris cum laeta vocantibus aestas in saltus
utrumque gregem atque in pascua mittet, Luciferi
primo cum sidere frigida rura carpamus, dum mane
novum, dum gramina canent, et ros in tenera pecori
gratissimus herba.   
     Inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora
et cantu querulae rumpent arbusta cicadae, ad
puteos aut alta greges ad stagna iubebo currentem
ilignis potare canalibus undam; aestibus at mediis
umbrosam exquirere vallem, sicubi magna Iovis
antiquo robore quercus ingentes tendat ramos, aut
sicubi nigrum ilicibus crebris sacra nemus accubet
umbra; tum tenues dare rursus aquas et pascere
rursus solis ad occasum, cum frigidus aera vesper
temperat et saltus reficit iam roscida luna
litoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi.
Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu
prosequar et raris habitata mapalia tectis? Saepe
diem noctemque et totum ex ordine mensem pascitur
itque pecus longa in deserta sine ullis hospitiis:
tantum campi iacet.  Omnia secum armentarius Afer
agit, tectumque laremque armaque Amyclaeumque
canem Cressamque pharetram; non secus ac patriis
acer Romanus in armis iniusto sub fasce viam cum
carpit et hosti ante expectatum positis stat in
agmine castris.  At non, qua Scythiae gentes
Maeotiaque unda, turbidus et torquens flaventes
Hister harenas, quaque redit medium Rhodope
porrecta sub axem.  Illic clausa tenent stabulis
armenta, neque ullae aut herbae campo apparent aut
arbore frondes; sed iacet aggeribus niveis
informis et alto terra gelu late septemque
adsurgit in ulnas.  Semper hiemps, semper spirantes
frigora cauri.  Tum Sol pallentes haud umquam
discutit umbras, nec cum invectus equis altum
petit aethera, nec cum praecipitem Oceani rubro
lavit aequore currum.  Concrescunt subitae currenti
in flumine crustae  
     undaque iam tergo ferratos sustinet orbes,
puppibus illa prius, patulis nunc hospita
plaustris; aeraque dissiliunt ultro vestesque
rigescunt indutae caeduntque securibus umida vina
et totae solidam in glaciem vertere lacunae
stiriaque impexis induruit horrida barbis.  Interea
toto non setius aere ninguit: intereunt pecudes,
stant circumfusa pruinis corpora magna boum,
confertoque agmine cervi torpent mole nova et
summis vix cornibus extant.  Hos non immissis
canibus, non cassibus ullis puniceaeve agitant
pavidos formidine pennae, sed frustra oppositum
trudentes pectore montem comminus obtruncant ferro
graviterque rudentes caedunt et magno laeti
clamore reportant.  Ipsi in defossis specubus
secura sub alta otia agunt terra congestaque
robora totasque advolvere focis ulmos ignique
dedere.  Hic noctem ludo ducunt et pocula laeti
fermento atque acidis imitantur vitea sorbis.
Talis Hyperboreo septem subiecta trioni gens
effrena virum Rhiyaeo tunditur euro et pecudum
fulvis velatur corpora saetis.  Si tibi lanitium
curae, primum aspera silva, lappaeque tribolique,
absint; fuge pabula laeta; Continuoque greges
villis lege mollibus albos.  Illum autem, quamvis
aries sit candidus ipse, nigra subest udo tantum
cui lingua palato, reice, ne maculis infuscet
vellera pullis nascentum, plenoque alium
circumspice campo.  Munere sic niveo lanae, si
credere dignum est, Pan deus Arcadiae captam te,
Euna, fefellit in nemora alta vocans; nec tu
aspernata vocantem.  At cui lactis amor, cytisum
lotosque frequentes ipse manu salsasque ferat
praesepibus herbas.   
     Hinc et amant fluvios magis et magis ubera
tendunt et salis occultum referunt in lacte
saporem.  Multi iam excretos prohibent a matribus
haedos primaque ferratis praefigunt ora capistris.
Quod surgente die mulsere horisque diurnis, nocte
premunt; quod iam tenebris et sole cadente, sub
lucem exportant calathis adit oppida pastor; aut
parco sale contingunt hiemique reponunt.  Nec tibi
cura canum fuerit postrema, sed una veloces
Spartae catulos acremque Molossum pasce sero
pingui.  Numquam custodibus illis nocturnum
stabulis furem incursusque luporum aut impacitos a
tergo horrebis Hiberos.  Saepe etiam cursu timidos
agitabis onagros et canibus leporem, canibus
venabere dammas, saepe volutabris pulsos
silvestribus apros latratu turbabis agens
montesque per altos ingentem clamore premes ad
retia cervum.  Disce et odoratam stabulis accendere
cedrum galbaneoque agitare graves nidore
chelydros.  saepe sub imnotis praesepibus aut mala
tactu vipera delituit caelumque exterrita fugit,
aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae,
pestis acerba boum, pecorique aspergere virus,
fovit humum.  Cape saxa manu, cape robora, pastor,
tollentemque minas et sibila colla tumentem deice.
Iamque fuga timidum caput abdidit alte, cum medii
nexus extremaeque agmina caudae solvuntur,
tardosque trahit sinus ultimus orbes.  Est etiam
ille malus Calabris in saltibus anguis, squamea
convolvens sublato pectore terga atque notis
longam maculosus grandibus alvum qui, dum amnes
ulli rumpuntur fontibus et dum vere madent udo
terrae ac pluvialibus austris  
     stagna colit, ripisque habitans hic piscibus
atram improbus ingluviem ranisque loquacibus
explet; postquam exusta palus, terraeque ardore
dehiscunt, exsilit in siccum et flammantia lumina
torquens saevit agris asperque siti atque
exterritus aestu.  Ne mihi tum molles sub divo
carpere somnos neu dorso nemoris libeat iacuisse
per herbas, cum positis novus exuviis nitidusque
iuventa volvitur, aut catulos tectis aut ova
relinquens arduus ad solem et linguis micat ore
trisulcis.  Morborum quoque te causas et signa
docebo.  Turpis oves temptat scabies, ubi frigidus
imber altius ad vivum persedit et horrida cano
bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit sudor
et hirsuti secuerunt corpora vepres.  Dulcibus
idcirco fluviis pecus omne magistri perfundunt,
udisque aries in gurgite villis mersatur missusque
secundo defluit amni; aut tonsum tristi contingunt
corpus amurca et spumas miscent argenti et sulfura
viva Idaeasque pices et pingues unguine ceras
scillamque elleborosque graves nigrumque bitumen.
Non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est,
quam si quis ferro potuit rescindere summum
ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo, dum
medicas adhibere manus ad volnera pastor abnegat
et meliora deos sedet omnia poscens.  Quin etiam,
ima dolor balantum lapsus ad ossa cum furit atque
artus depascitur arida febris, profuit incensos
aestus avertere et inter ima ferire pedis
salientem sanguine venam, Bisaltae quo more solent
acerque Gelonus; cum fugit in Rhodopen atque in
deserta Getarum et lac concretum cum sanguine
potat equino.   
     Quam procul aut molli succedere saepius
umbrae videris aut summas carpentem ignavius
herbas extremamque sequi aut medio procumbere
campo pascentem et serae solam decedere nocti:
continuo culpam ferro compesce, prius quam dira
per incautum serpant contagia volgus.  Non tam
creber agens hiemem ruit aequore turbo, quam
multae pecudum pestes.  Nec singula morbi corpora
corripiunt, sed tota aestiva repente, spemque
gregemque simul cunctamque ab origine gentem.  Tum
sciat, acrias Alpes et Norica si quis castella in
tumulis et Iapydis arva Timavi nunc quoque post
tanto videat desertaque regna pastorum et longe
saltus lateque vacantes.  Hic quondam morbo caeli
miseranda coorta est tempestas totoque autumni
incanduit aestu et genus omne neci pecudum dedit,
omne ferarum, corrupitque lacus, infecit pabula
tabe.  Nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea
venis omnibus acta sitis miseros adduxerat artus,
rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se
ossa minutatim morbo collapsa trahebat.  Saepe in
honore deum medio stans hostia ad aram lanea dum
nivea circumdatur infula vitta, inter cunctantes
cecidit moribunda ministros.  Aut si quam ferro
mactaverat ante sacerdos inde neque impositis
ardent altaria fibris nec responsa potest
consultus reddere vates, ac vix suppositi
tinguntur sanguine cultri summaque ieiuna sanie
infuscatur harena.  Hinc laetis vituli volgo
moriuntur in herbis et dulces animas plena ad
praesepia reddunt; hinc canibus blandis rabies
venit et quatit aegros tussis anhela sues ac
faucibus angit obesis.  Labitur infelix studiorum
atque immemor herbae  
     victor equus fontesque avertitur et pede
terram crebra ferit; demissae aures, incertus
ibidem sudor et ille quidem morituris frigidus,
aret pellis et ad tactum tractanti dura resistit.
Haec ante exitium primis dant signa diebus; sin in
processu coepit crudescere morbus, tum vero
ardentes oculi atque attractus ab alto spiritus,
interdum gemitu gravis, imaque longo ilia singultu
tendunt, it naribus ater sanguis et obsessas
fauces premit aspera lingua.  Profuit inserto
latices infundere cornu Lenaeos; ea visa salus
morientibus una; mox erat hoc ipsum exitio,
furiisque refecti ardebant ipsique suos iam morte
sub aegra, di meliora piis erroremque hostibus
illum, discissos nudis laniabant dentibus artus.
Ecce autem duro fumans sub vomere taurus concidit
et mixtum spumis vomit ore cruorem extremosque
ciet gemitus.  It tristis arator maerentem
abiungens fraterna morte iuvencum, atque opere in
medio defixa relinquit aratra.  Non umbrae altorum
nemorum, non mollia possunt prata movere animum,
non qui per saxa volutus purior electro campum
petit amnis; at ima solvuntur latera atque oculos
stupor urguet inertes ad terramque fluit devexo
pondere cervix.  Quid labor aut benefacta iuvant?
Quid vomere terras invertisse graves? Atqui non
Massica Bacchi munera, non illis epulae nocuere
repostae: frondibus et victu pascuntur simplicis
herbae, pocula sunt fontes liquidi atque exercita
cursu flumina, nec somnos abrumpit cura salubres.
Tempore non alio dicunt regionibus illis quaesitas
ad sacra boves Iunonis et uris imparibus ductos
alta ad donaria currus.   
     Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis
unguibus infodiunt fruges montesque per altos
contenta cervice trahunt stridentia plaustra.  Non
lupus insidias explorat ovilia circum nec gregibus
nocturnus obambulat; acrior illum cura domat;
timidi dammae cervique fugaces nunc interque canes
et circum tecta vagantur.  Iam maris immensi prolem
et genus omne natantum litore in extremo, ceu
naufraga corpora, fluctus proluit; insolitae
fugiunt in flumina phocae.  Interit et curvis
frustra defensa latebris vipera et attoniti
squamis adstantibus hydri.  Ipsis est aer avibus
non aequus et illae praecipites alta vitam sub
nube relinquunt.  Praeterea iam nec mutari pabula
refert artes nocent quaesitaeque; cessere magistri
Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus.  Saevit
et in lucem Stygiis emissa tenebris pallida
Tisiphone Morbos agit ante Metumque, inque dies
avidum surgens caput altius eflert: Balatu pecorum
et crebris mugitibus amnes arentesque sonant ripae
collesque supini: Iamque catervatim dat stragem
atque aggerat ipsis in stabulis turpi dilapsa
cadavera tabe donec humo tegere ac foveis
abscondere discunt.  Nam neque erat coriis usus nec
viscera quisquam aut undis abolere potest aut
vincere flamma; ne tondere quidem morbo inluvieque
peresa vellera nec telas possunt attingere putres;
verum etiam invisos si quis temptarat amictus,
ardentes pupulae atque immundus olentia sudor
membra sequebatur nec longo deinde moranti tempore
contactos artus sacer ignis edebat.
